Godescalcus Lintpurgensis, Praepositus Aquensis, d. 1098.
265. (2. ) De beata Maria Virgine.
266. (3. ) In Assumptione beatae Mariae.
267. (4. ) In Divisione Apostolorum.
268. (5. ) De s. Maria Magdalena.
269. (6. ) In Conversione s. Pauli.
270. (7. ) In Decollatione s. Iohannis B.
272. (9. ) In Nativitate Domini.
273. (10. ) In Octava Epiphaniae.
274. (11. ) In Transfiguratione Domini.
275. (12. ) In Octava Pentecostes.
276. (13. ) In Exaltatione s. Crucis.
277. (14. ) In Exaltatione s. Crucis.
278. (15. ) In Exaltatione s. Crucis.
281. (18. ) De beata Maria Virgine.
283. (20. ) In sancti Petri ad Vincula.
284. (21. ) De ss. Iohanne Bapt. et Iohanne Evang.
1. Psallite regi nostro psallite, psallite, psallite sapienter.
2 a. Nam psalterium
est iucundum cum cithara,
2 b. Nato virginis
quo psallens natus sterilis
3 a. Citharam carnis percussit in domo Domini,
3 b. Dum, quod sonabat clamando, docuit vivendo,
4 a. Mortificando,
quae super terram
sunt, membra
et hoc alios docendo,
4 b. Praeparans Christo plebem perfectam Iohannes, vox clamantis in deserto.
5 a. Sed vox haec impium Herodem, quem corripit, minime corrigit.
5 b. Haud tamen tacuit,
sed ad usque sanguinem sceleri restitit.
6 a. Non licet, inquit, te fratris tui habere coniugem raptam sibi, peccasti, quiesce, paenitentibus sic praecipit Dominus.
6 b. Vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit, ut iustum et sanctum Iohannem timet, quem vinxit in carcere.
7 a. Sedet in tenebris lucerna lucis, amicus omnipotentis:
7 b. Studet deliciis mundi principis filius perditionis
8 a. Meretrix suadet, nata precatur, rex iubet, sanctus decollatur.
8 b. Dat rex saltanti caput Iohannis, qui sanctus ante fit quam natus.
9 a. En. quomodo perit iustus, quasi non sit Deo dilectus.
9 b. Cum sit eius pretiosa
mors haec in conspectu Domini.
10 a. Nos corde percipimus,
qualis et quantus est, quam convicinus dignitate Christo sit et morte.
10 b. Nam morte turpissima
damnatur sponsus, sponsi et amicum damnat morte recte turpissima,
11 a. Carcere carnis
ductum quem ferunt
psallendo
caelis angeli angelum.
11b. Et nos in terris tibi psallere fac. Christe, in memoriam baptistae,
12. Herodis spreta quo mensa.
ipsum te dum sumimus, semper tibi psallamus.