Godescalcus Lintpurgensis, Praepositus Aquensis, d. 1098.
265. (2. ) De beata Maria Virgine.
266. (3. ) In Assumptione beatae Mariae.
267. (4. ) In Divisione Apostolorum.
268. (5. ) De s. Maria Magdalena.
269. (6. ) In Conversione s. Pauli.
270. (7. ) In Decollatione s. Iohannis B.
272. (9. ) In Nativitate Domini.
273. (10. ) In Octava Epiphaniae.
274. (11. ) In Transfiguratione Domini.
275. (12. ) In Octava Pentecostes.
276. (13. ) In Exaltatione s. Crucis.
277. (14. ) In Exaltatione s. Crucis.
278. (15. ) In Exaltatione s. Crucis.
281. (18. ) De beata Maria Virgine.
283. (20. ) In sancti Petri ad Vincula.
284. (21. ) De ss. Iohanne Bapt. et Iohanne Evang.
1. Exsultent filiae Sion in rege suo,
2 a. Nescientes thorum delicti crimine sordidatum,
2 b. Quarum, Christe, sponsus virginum virginis es filius.
3 a. Cuius gratiae mira opera in sanctis tuis sunt merita,
3 b. Ut das cernere hac in virgine, cuius festa sunt hodie.
4 a. Quae fragili sexu femineo viriliter carnis iure domito
4 b. Angelicam
hic vitam duxerat,
in carne dum
praeter carnem vixerat.
5 a. Hoc miratur
serpens antiquus, calcaneum eius observabat callidus.
5 b. Quod nocere
dum machinatur, sub pedibus feminae caput eius teritur.
6 a. Insidias hostis
hanc, Christe, docuisti
virginem vincere
in prima congressione.
6 b. Dum non consentiret, sed illi resisteret, vincere qui solet, temptatus si non repugnet.
7 a. Quem haec virgo resistens a se fecit fugere,
7 b. Quo fugato adpropinquavit tibi Domino.
8 a. Nam inter virgines adducta post eam, quae est mater intacta, virginum virginis, Mariae digna est pedissequa.
8 b. Te agnum sine macula iam sequitur stola candida, tilium virginis, quocumque, virginum Hos, ieris.
9. Cuius intercessione tu nos tuere.