Godescalcus Lintpurgensis, Praepositus Aquensis, d. 1098.

 264. (1. ) De sancta Cruce.

 265. (2. ) De beata Maria Virgine.

 266. (3. ) In Assumptione beatae Mariae.

 267. (4. ) In Divisione Apostolorum.

 268. (5. ) De s. Maria Magdalena.

 269. (6. ) In Conversione s. Pauli.

 270. (7. ) In Decollatione s. Iohannis B.

 271. (8. ) De Virginibus.

 272. (9. ) In Nativitate Domini.

 273. (10. ) In Octava Epiphaniae.

 274. (11. ) In Transfiguratione Domini.

 275. (12. ) In Octava Pentecostes.

 276. (13. ) In Exaltatione s. Crucis.

 277. (14. ) In Exaltatione s. Crucis.

 278. (15. ) In Exaltatione s. Crucis.

 279. (16. ) De Angelis.

 280. (17. ) De Angelis.

 281. (18. ) De beata Maria Virgine.

 (19) De beata Maria Virgine.

 283. (20. ) In sancti Petri ad Vincula.

 284. (21. ) De ss. Iohanne Bapt. et Iohanne Evang.

 285. (22. ) De sancto Matthaeo.

 286. (23. ) In Natale Evangelistarum.

276. (13. ) In Exaltatione s. Crucis.

1. Magnificate

2 a. Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum,

2 b. Qui ascendit in

palmam, apprehendere fructus eius dulces.

3 a. 0 altitudo

atque profundum crucis purpuratae in Christi sanguine,

3 b. Quae caelo terram reconciliat, suprema contingens et ima penetrans.

4 a. Haec sursum corda stipite suo levat, quo exaltatus est per ipsam trahens ad se omnia,

4 b. Ut toto corde, tota anima, tota fortitudine diligatur nos in finem diligens.

5 a. Sed quia tunc vere diligitur Dominus, cum servus ut sese diligit conservulos, amicos et hostes pariter)

5 b. In ligno transverso sacri patibuli docemur

expansis manibus crucifixi dextros et sinistros amplecti.

6 a. Hoc signo consignati famuli clareamus conformes Domino,

6 b. Ut iugiter in nobis ferveat ipsius et fratrum dilectio.

7 a. Cuius ne tepescat ignis caelicus,

7 b. Ligna duo crucis, en, colligimus,

8. Per quae panis coquatur, quo Elias verus pascens pascatur.