Godescalcus Lintpurgensis, Praepositus Aquensis, d. 1098.
265. (2. ) De beata Maria Virgine.
266. (3. ) In Assumptione beatae Mariae.
267. (4. ) In Divisione Apostolorum.
268. (5. ) De s. Maria Magdalena.
269. (6. ) In Conversione s. Pauli.
270. (7. ) In Decollatione s. Iohannis B.
272. (9. ) In Nativitate Domini.
273. (10. ) In Octava Epiphaniae.
274. (11. ) In Transfiguratione Domini.
275. (12. ) In Octava Pentecostes.
276. (13. ) In Exaltatione s. Crucis.
277. (14. ) In Exaltatione s. Crucis.
278. (15. ) In Exaltatione s. Crucis.
281. (18. ) De beata Maria Virgine.
283. (20. ) In sancti Petri ad Vincula.
284. (21. ) De ss. Iohanne Bapt. et Iohanne Evang.
1. Caeli enarrant gloriam Dei filii, verbi incarnati, facti de terra caeli.
2 a. Haec enim gloria
soli Domino est congrua,
2 b. Nomen est cuius
magni consilii angelus.
3 a. Istud consilium,
lapso homini auxilium, est antiquum et profundum et verum factum, solis tantum sanctis cognitum.
3 b. Cum angelus iste,
homo natus ex muliere, immortalem ex mortali, de terra caelum fecit, ex homine angelum.
4 a. Hic est dominus exercituum,
Deus, cuius sunt angeli missi in terram apostoli.
4 b. Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis, pacem victor mortis nuntians.
5 a. Pax vobis, ego sum,
inquit, nolite iam timere, praedicate verbum Dei creaturae omni coram regibus et principibus.
5 b. Sicut misit me pater,
et ego mitto vos in mundum; estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices.
6 a. Hinc Petrus Romani, apostolorum princeps, adiit, Paulus Graeciam, ubique
docens gratiam; ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum.
6 b. Andreas, Iacobus uterque, Philippus, Bartholomaeus, Simon, Thaddaeus. Iohannes,
Thomas et Matthaeus, duodecim iudices, non ab uno, sed in unum, divisi per orbem divisos in unum colligunt.
7 a. In omnem teram exivit sonus eorum
7 b. Et in fines orbis terrae verba eorum.
8 a. Quam speciosi
pedes evangelizantium bonum, praedicantium pacem,
8 b. Sanguine Christi
redemptis ita dicentium: Sion, regnabit Deus tuus !
9 a. Qui verbo saecula fecit, quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum,
9 b. Hoc verbum,
quod praedicamus Christum crucifixum, qui vivit et regnat Deus in caelis.
10 a. Hi sunt caeli,
in quibus, Christe, habitas, in quorum verbis tonas, fulguras signis, roras gratia.
10 b. His dixisti:
Rorate, caeli, desuper,
et nubes pluant iustem,
aperiatur
terra germinans.
11a. Germen iustum,
suscita terram nostram, quam apostolicis verbis serens germinare facias.
11b. Quorum verbis
verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi, Domine.
12 a. Hi caeli,
quos magni consilii angelus
inhabitas,
quos non servos,
sed amicos appellas,
quibus omnia,
quae audisti
a patre, notificas.
12 b. In quorum
divisione collectum gregem
custodias
indivisum
et in vinculo pacis,
ut in te unum
simus, sicut
in patre tu es unus.
13. Miserere nobis tu, qui habitas, rex, in caelis.