LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De mutatione qua domestica planta fit silvestris, et c converso silvestris domestica.
Est autem praeter dictas mutationes illa qua de silvestri fit domestica, et de domestica silvestris : cujus modum et causam oportet cognoscere. Est enim de expertis, quod omnis planta domestica subtracto cultu silvescit, et omnis silvestris domesticatur quando cultus adhibetur. Dictum est superius, quod silvestres habent plures fructus quam domesticae, sed habent eos minores et acriores : sed domesticae habent pauciores, sed dulciores, vel minus acros, et majores fructus quam silvestres.
Modus autem quo domestica fit silvestris, est per subtractionem cultus et loci indurationem et arefactionem, et praecipue si ad sabulositatem et arenositatem convertatur : tunc enim durities non permittit ad plantas distillare vel evaporare nutrimentum sufficiens : arefactio autem privabit nutrimentum : et sabulositas sive arenositas undique faciet evaporare, et non constabit vapor circa radices plantarum : et tunc plantae macrae et spino sae ei plurimorum fructuum efficiuntur. Multitudo autem fructus earum causatur ex siccitate: quia siccitas est causa divisionis in multa et parva. Undique enim intercipitur nutrimentale humido sicco, et ideo in multa parva dividitur. Efficiuntur autem fructus acerbi vel amari, propter hoc quod tale nutrimentum non obedit digestioni completae, sicut facit humidum domesticationis.
Modus quo silvestres convertuntur in domesticas, valde est multiplex, et versatur circa tria in genere, hoc est, circa naturam loci, et circa naturam plantarum, et circa umbras et soles ipsarum: quoniam oportet fundum ipsum convertere et impinguescere, et solidum et continuum facere, ita quod superius stillantes bonitates recipere possit, et inferius ex terra vaporantes circa radices plantarum continere : et oportet congerere eum ex tali terra, quae cum stillicidiis in se fluentibus infunditur, et cum evaporatione movetur, apte et congrue contemperetur ad complexionem plantarum.
Circa plantas autem est consideratio putando eas per abscissionem spinosorum et superfluorum et per incisionem omnium putrefactam, et aliquando per unguenta corticum et mollitionem ejus et perditionem ipsius, ut ingrossari possit planta : et quando fit insitio si debet silvestris domesticam, oportet quod aut flagranti ejusdem inseret stipiti suo, aut fiagrum alterius, quae etiam est silvestris,
aut etiam flagra ejusdem in stipite suo manentia ultra medullam ex transverso incidantur, et religantur : quia talis nodus in incisione vel insitione generatus ex soliditate sua magis retinet calorem naturalem, sicut lapis calefactus majorem et magis diuturnum habet calorem quam lignum vel lana. Humor etiam diutius stat in tali nodo : tum propter tortuositatem, tum etiam propter soliditatem ipsius, et ideo melius ibi digeritur : et tunc fructus fiunt dulciores et convenientiores : et iste est praecipuus modus domesticationis.
Considerationem autem diligentissimam oportet habere in umbris et solibus talium locorum : quoniam quaedam non bene convalescunt nisi in umbra, sicut cucurbita : et quaedam non bene nisi in sole calido vehementer, sicut vitis : et ita est in aliis multis : et ideo ista sunt valde attendenda.
Quod autem majores et pauciores sunt fructus domesticarum quam silvestrium plantarum, causa est humidi abundantia et nutrimenti, quod non est tot divisionum : eo quod non tantum habet de siccis et acutis partibus sicut nutrimentum silvestrium : et ideo cum sit abundans, non facile divisibile, in pauciora dividitur : sed in ea in quae dividitur, abundantius fluit : et ideo magis crescunt et ingrossatur.
Iste igitur est modus conversionis unius plantae in dispositionem alterius.