DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. IX. Vapor.Vapor, id est, Filius Dei, de quo dicitur, Sapient.VII, 25 : Vapor est, id est, calor virtutis Dei, id est, Patris, cui attribuitur patientia. Q uasi diceret: Sicut calor est ab igne , ita Filius est a Patre. Et dicitur Filius a Patre sicut calor, quia expellit frigus nostrae infidelitatis, et calefacit nos ad amorem Dei.
Item, Quia sicut dicitur, Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: quia a flatu, id est a tentatione diaboli, qua primos parentes seduxit, ab aqua gelaverat genus humanum in glaciem vel crystallum. Ideo ad hanc glaciem vel crystallum dissolvendum venit Filius Dei. sicut vapor.
Et emanatio quaedam, est claritatis omnipotentis Dei, id est, claritas emanans ab omnipotente Deo, id est, a Deo Patre, id est, lumen de lumine. Quaedam dicit ad notandam improprietatem qua creatura creatori comparatur, vel ad notandam incomprehensibilitatem illius aeternae emanationis qua Filius emanat a Patre, sicut dicit, Isa. liii, 8 : Generationem ejus quis euarrabit?
Et nota, quod subtiliter descensum Christi in mundum et ad inferos, et ascensum ejus ad caelos hic ostendit Auctor : rivus enim emanans a fonte deorsum tendit, vapor vero ab igne veniens, ascendit sursum : ergo per emanationem descensum ad terras et ad inferos, per vaporem in. caelum ascensum dedit Auctor intelligere. Ad Ephes.IV, 10: Qui descendit, ipse est ei qui ascendit super omnes caelos, etc. Quasi diceret: Qui est emanatio, ipse est vapor.
Item, In vapore ignis illuminatio ignorantiae, in emanatione fontis intelligitur ablutio culpae : ipse enim descendens ad nos in sua incarnatione et tenebras nostrae ignorantiae illuminavit, et maculas culpae lavit, quae duo notavit Psalmista, Psal. xxxv, 10, dicens : Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.Sincera, sine omni admixtione actuali, potentiali, vel intellectuali. Et ideo, Sapient.VII,24 : Nihil inquinatum in eam incurrit : nihil enim patitur nisi a simili vel dissimili : sed sapientiae non est simile vel dissimile, cum sit omnimoda simplicitate simplex: propter quod a nullo est passibile, et ideo incoinquinatum : et ideo nihil inquinatum incurrit in illam. Et vere sincera est: candor est enim lucis aeternae , sapientia scilicet, id est, Christus, per quam videtur lux aeterna, id est, Pater. Joan. XIV, 9 : Philippe, qui videt me, etc. In hoc etiam quod dicitur candor lucis aeternae, notatur coaeternitas Filii cum Patre : candor
enim sive splendor coaeternus est luci : et ideo si lux aeterna, et candor aeternus. Et speculum sine macula Dei majestatis , id est, Dei Patris, et imago bonitatis illius, id est, plena repraesentatio illius, id est, per omnia ei similis.
Et nota, quod Filius dicitur et speculum et imago Patris, cum tamen in rebus inferioribus imago sit in speculo, ad notandum, quod idem est speculum et imago. Et sicut in rebus inferioribus in speculo videtur imago rei et per imaginem res, sic in Filio et per Filium videtur Pater : in Filio, quia est speculum : per Filium, quia est imago. Item, Filius non speculum simpliciter, sed speculum sine macula dicitur, ad differentiam faciendam inter hoc speculum et alia specula. Tria siquidem sunt specula Dei. Unum est mens humana facta ad imaginem et similitudinem Dei, sed non. est sine macula. Aliud est quaelibet creatura in qua relucet vestigium Trinitatis totius, ut dicit Augustinus, in esse, potentia, in modo, sapientia: potentissime siquidem ex nihilo omnia, sapientissime, pulchre, benignissime, utiliter fecit Deus, ut dicit beatus Bernardus. De isto speculo dicitur, I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in aenigmate. Tertium speculum est Christus, et istud est sine macula omnino,