DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria locus.
Locus, Ipsa enim est locos voluptatis . (Quaere sig. 7 horti conclusi, ubi hortus dicitur irriguus.) Item, de his quae locum Iaciunt deliciosum, quaere sig. 9, ubi hortus dicitur demus et umbrosus. Item, talis locus aptus ad reperiendum latibulum, quaere consequenter ibidem. Ipsa locus electus a Domino, de quo ipse dicit, II Paralip. VII, 16 : Elegi et sanctificavi locum istum, etc. Elegi praedestinando, sanctificavi ab originali purgando, fomitem exslinguendo, vel usquequaque reprimendo, locum istum, id est, Mariam, ut sit nomen meum ibi, etc. Consimilem expositionem invenies titulo, quod Maria domus sapientiae, et quod hic dicitur de loco, habetur ibi de domo .
Item, De hoc loco, Jerem.XVII, 12 et 13 : Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae. Exspectatio Israel, etc. (Quaere primam particulam, titulo de solio). Ipsa enim est locus sanctificationis nostrae : quia ipsa est templum Dei in quo divina mysteria celebrantur, per quae sanctificantur qui de peccatoribus fiunt justi : et in ipsa celebratum fuit illud sacramentum, ex quo
nostra sanctificatio processit, de quo sacramento, 1 ad Timoth.III, 16 : Manifeste magnum est pietatis sacramentum. Et appellatur hic sacramentum pietatis incarnatio Salvatoris, quod scilicet sacramentum pietatis celebratum est in templo uteri virginalis : ideo recte uterus Mariae locus dicitur sanctificationis totius humani generis : et ipsa est exspectatio Israel, id est, gloria beatorum. Vel, ideo dicitur ipsa locus sanctificationis : quia ipsam ad hoc mundavit et sanctificavit Christus, ut posset mundare et sanctificare nos. Recurre ergo ad eam quoties amiseris peccando sanctificationem tuam. Item, Numer.IX, 17, dicitur de hoc loco : Cum ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat, tunc pro ficisrebantur filii Israel : et in loco ubi steterat nubes, ibi castrametabantur. Locus hujus nubis, id est, Mariae, cujuslibet virtutis exercitium, quo in Dei. servitio occupabatur, scilicet modestia, humilitas, patientia, et hujusmodi. Item, Ezechiel.III, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo. Proverb. x, 1 : Filius sapiens laetificat patrem,.
Item, In pace, id est, in Maria pacifica, quae quia pacis amica, signatur per olivam et columbam : factus est locus ejus , id est, Christi, vel. totius Trinitatis, cujus ipsa est nobile triclinium. Item,in Aggaeo, II, 10, dicitur de Maria : In loco isto dabo pacem. Nam. in utero ejus facta est pax inter Deum et hominem per matrimonium assumptae humanitatis. Item, Job.XXVIII, 1 : Auro locus est in quo conflatur. (Quaere infra titulo, quod Maria fornax.) Item, Isa, lx, 13, dicit Christus : Locum pedum meorum glorificabo. ''(Quaere cum prima.)
Item, De hoc loco dicunt omnes realiter qui honorificant Mariam : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus2, id est, Christi. Item, Isa. lx, 13, dicit Christus Ecclesiae : Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae, et caetera.
Locus sanctificationis Dei fuit beata Virgo non solum quia locum illum sanctificavit Dominus, unde : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus . Iterum quia ipse Dominus ibi voluit san- ctificari. : unde, Joan. XVII, 19 : Pro eis ego sanctifico meipsum, etc. Ipse enim, ut dicit Augustinus, sanctificavit se hominem in se Verbo, quando factus est sanctus sanctitate creata, qui ab aeterno sanctus fuerat sanctitate increata. Unde dixit Judaeis, Joan. x, 36 : Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum., etc. Tunc enim Pater Filium sanctificavit, cum eum pro salute mundi cum sanctitate constituit incarnari. Et hoc est quod dicit : Pro eis ego sanctifico meipsum. Buxus humilis arbor est et parva, abies et pinus arbores excelsae : et tunc veniunt simul hae arbores ad ornandum locum istum, quando ad Mariae praeconia extollenda ita se extendunt humiles et parvi sicut sublimes et magni.
Item, Ipsa locus terribilis daemonibus scilicet et aereis potestatibus. Unde dixit Jacob, Genes. xxviii, 17 : Quam terribilis est locus iste !non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.
Item, Ipsa locus orationis. (Titulo de exoranda Maria.) Ipsa locus solii Do- mini 4 .