IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XXXVI

Utrum ex propositionibus modalibus aliis ab istis, necessarium, possibile,. contingens, fiat syllogismus

Okam 3. part. Log. cap. 41.42. et 43. et 28. cap. 9. et 10.

Arguitur primo quod non, per Aristotelem qui non fecit mentionem de propositionibus modalibus factis aliquo alio modo.

Secundo, quia si ex modalibus de aliis modis fieret syllogismus, maxime esset ex modalibus factis isto modo, scire, sed hoc non; quia non sequitur, Scio omnem mulam esse sterilem, haec est mula, igitur scio hanc mulam esse sterilem. Quia stante veritate praemissarum, possibile est, quod credam de ista mula, quod ipsa sit sterilis.

Tertio hoc maxime esset de isto modo, opinor, aut de isto modo, apparet, sed hoc non; quia non sequitur demonstrato Socrate, qui apparet esse asinus a remotis, Hoc apparet mihi esse asinus, hoc est Socrates, igitur Socrates apparet mihi esse asinus. Praemissae sunt verae, et conclusio falsa, quod probo, quia Omnem hominem opinor non esse asinum, Socrates est homo : igitur Socratem non opinor esse asinum.

Oppositum arguitur, ubi est reperire dici de omni, et de nullo, potest fieri bonus syllogismus, sed in modalibus factis ex aliis modis a praedictis, est hoc reperire : igitur. Major patet; quia per dici de omni, et de nullo regulantur syllogismi. Et minor patet, quia sicut dicimus, Omnem hominem contingit currere, ita possumus dicere, Omnem hominem opinor currere, et ita de aliis modis.

Secundo arguitur per Aristotelem in 1. Posteriorum, ubi dicit, quod inducens minorem post majorem, simul novit et conclusionem, ita quod intendit, quod si praemissae sunt scitae, vel nolae, et conclusio erit nota.

Primo videbitur in quaestione, qui modi a praedictis faciant propositiones modales. Secundo qualiter ex eis syllogizatur in sensu diviso. Et tertio qualiter in sensu composito.

Quantum ad primum nota, quod omnis determinatio nata determinare totam propositionem, potest dici modus ; ita quod si illa determinatio potest esse unum extremum propositionis, respectu unius propositionis materialiter sumptae, quae est aliud extremum, tunc illa determinatio dicitur modus, ut patet de istis modis, scio, opinor, dubito, apparet, et de participiis ipsorum, et de istis modis, verum, falsum, et sic de singulis.

Secundo notandum, quod sicut de modis consuetis, quaedam sunt modales in sensu composito, et quaedam in sensu diviso; sic etiam de istis modis. Nam modus ponitur unum extremum proposititionis, et propositio materialis sumpta ad tunc, est propositio in sensu composito,ut opinor B esse A ; sed quando modus est determinatio copulae, tunc est in sensu diviso,ut B scio esse A.

Tertio notandum, quod in istis modis multum differt sensus compositus, a diviso, quantum ad veritatem, et falsitatem. Verbi gratia, haec est concedenda : Scio omnem mulam esse sterilem, et tamen in sensu diviso ista esset falsa, sed tamen de isto modo, verum, non est differentia, sive ponatur in sensu composito, sive diviso, sed de isto modo falsum, est differentia, quia si dicatur, haec est falsa, Omnis homo currit, ad hoc quod ista sit vera, sufficit instantia in singulari istius propositionis, Omnis homo currit, sed si poneretur in sensu diviso, hoc non sufficeret, quia dicendo sic, Omnis homo false currit, denotatur, quod quaelibet singularis istius, Omnis homo currit, sit falsa. Et hoc de primo.

Quantum ad secundum. Prima conclusio est ista, quod in prima figura ex majori de aliquo dictorum modorum in sensu diviso, et minori de inesse, sequitur conclusio de eodem modo, qui ponebatur in majore. Verbi gratia, sequitur, Omne B opinor esse A : omne C est B, igitur omne C opinor esse A. Vel etiam de dicto negato, Omne C opinor non esse A et C, et tenent isti syllogismi in virtute dici de omni.

Secunda conclusio est, quod ex ambabus praemissis de mo lo, scilicet de aliquo dictorum modorum, non sequitur conclusio de modo. Quia non sequitur, quod si praemissae sint dubiae, quod propter hoc conclusio sit dubia, imo possibile est, quod ipsa sit scita, puta per alium syllogismum.

Item non sequitur, quod si praemissae sint opinatae, quod propter hoc conclusio sit opinata.

Et si quaeratur, utrum ad illas praemissas sequatur aliqua de inesse ? Respondetur quod sic, si illae praemissae sint de hoc modo scire, quia nihil scitur, nisi verum, sed de aliis modis non, quia ad praemissas de hoc modo opinatum, vel creditum, vel apparens, non sequitur conclusio de inesse, eo quod aeque potest apparere, vel opinari falsum, sicut verum.

Tertia conclusio, quod in secunda figura ex majore de modo negato, et minore de inesse, in sensu diviso, sequitur conclusio vere de inesse, sicut sequitur, Nullum B opinor esse A, omne C est A ;igitur nullum C est B, et potest probari reducendo per impossibile ad primam.

Quarta conclusio, quod in tertia figura ex majore modali in sensu diviso aliquo dictorum modorum, et minore de inesse, sequitur conclusio modalis de eodem modo, qui ponebatur in majore, et omnes isti modi probantur expositorie.

Ex isto sequitur, quod si loco illius de inesse in minori, ponatur vera de hoc modo scire, sequitur idem sicut prius, quia ad illam de scire, sequitur de inesse, modo quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens. Sed si loco minoris ponatur aliquis de aliis modis, non valet Syllogismus, eo quod ad modales de illis modis non sequuntur illae de inesse, sicut non sequitur B opinor esse A ; igitur B est A. Et hoc de secundo.

Tunc de tertio. Prima conclusio est ista, quod ad quascumque praemissas sequitur aliqua conclusio, ad easdem modificatas, isto modo,scire, sequitur eadem conclusio. Quia quaelibet propositio sequitur ad seipsam modificatam isto modo scire, sicut sequitur, Scio B esse A ; igitur Ii est A. Modo quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens ; et in hoc est differentia istius modi, scire, ab istis modis, opinor, apparet, et hujusmodi. Quia ad hujusmodi praemissas de praedictis modis non sequitur aliqua de inesse, ex eo quod aeque potest opinari falsum, sicut verum,ut dictum fuit prius.

Secunda conclusio est ista, et sequitur ex praecedenti, quod ad quascumque praemissas sequitur aliqua conclusio, ad easdem modificatas isto modo verum, sequitur eadem, quia quaelibet propositio sequitur ad seipsam modificatam isto modo verum : sed non est ita de isto modo, falsum, quia nulla propositio sequitur ad seipsam modificatam hoc modo falsum ; imo sequitur sua contradictoria, et ideo ad quascumque praemissas sequitur aliqua conclusio ad contradictorias ipsarum modificatas hoc modo falsum, sequitur eadem.

Tertia conclusio, quod ex praemissis in sensu composito de hoc modo scire, non sequitur conclusio in sensu composito, de eodem modo. Probatur, quia ista regula est falsa, Si praemissae sunt scitae; igitur conclusio est scita. Primo, quia possibile est, quod una praemissa sciatur ab uno, et alia ab alio.

Secundo, quia dato, quod sciantur ab eodem ambae, possibile est, quod consequentia non sciatur esse bona ; modo conclusio non est evidentior, quam consequentia per quam probatur.

Item, dato, quod consequentia sciatur esse bona, possibile est, quod sciens praemissas non advertat necessitatem consequentiae, etsi sic possibile est,quod dubitet conclusionem.

Et per illud probatur, quod ex praemissis de sensu composito de aliis non fit Syllogismus ad concludendum de eodem modo, sicut de istis modis opinor, apparet, et de similibus.

Tunc ad rationes. Ad primam respondetur, quod Aristoteles omisit propter brevitatem.

Ad aliam dico, quod ex majore de hoc modo, scire, in sensu composito, et minore de inesse, non fit Syllogismus ad concludendum de hoc modo scire, licet bene ad concludendum de inesse.

Ad tertiam dico, quod de hoc modo opinor, fit bonus Syllogismus, sumendo majorem in sensu diviso, et minorem de inesse, et ideo potest concedi in isto casu, quod Socratem opinor esse asinum, et Socratem opinor non esse asinum, sed non sequitur conclusio, quae infertur, scilicet, quod non opinor Socratem esse asinum.

Ad ista post oppositum dico, concedendo quod ex eis bene fit Syllogismus, si ordinentur eodem modo, quo dictum est.

Tunc ad auctoritates Aristotelis 1.Poster. dico quod intelligitur sic, quod inducens minorem post majorem, simul novit conclusionem, dum tamen sciat consequentiam esse bonam, et advertat ad necessitatem consequentiae, aliter non oportet. Et sic sit dictum ad quaesitum.