IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XVII

Utrum propositiones de praeterito, ei de futuro, similiter convertantur cum illis de praesenti

Occam 2. part. Log. cap. 22.

Arguitur quod non, quia non sequitur, Aristoteles est homo mortuus, igitur homo mortuus est Aristoteles, quia antecedens est verum, et consequens falsum.

Secundo, non sequitur, Nullus homo est mortuus, igitur nullum mortuum est homo, vel saltem e converso, non valet consequentia.

Tertio, quia ista est vera, Socrates fit, et tamen ista est falsa, quod fit est Socrates, quia Quod fit non est, primo Perihermenias. Et patet ex alio, quia Quod fit jam factum est, et per consequens amplius non fit.

Oppositum arguitur, quia sicut se habet praesens ad praesens, ita praeteritum ad praeteritum, et futurum ad futurum ; igitur sicut ista de praesenti convertitur in istam de praesenti, ita ista de futuro convertitur in istam de futuro, et ita de praeterito.

Secundo, aliter sequeretur, quod syllogismi imperfecti, facti ex propositionibus de praeterito, et de futuro, non possent perfici per primam figuram, consequens est falsum, quia ista reductio habet fieri per conversionem.

Tertio per Aristotelem 1. hujus cap. 2.

qui dat artem generaliter convertendi propositiones sine exceptione alicujus propositionis de praeterito, vel de futuro.

Notandum quod quatuor modis aliqua propositio potest pertinere ad praeteritum, vel futurum. Uno modo, si ejus praedicatum, aut subjectum sit participium praeteriti, vel futuri temporis. Secundo modo, si copula verbalis sit praeteriti,aut futuri temporis. Tertio, si copula verbalis significet, vel connotet motum, vel mutationem, ut ista verba fieri, vel generari, corrumpi, incipere, et desinere, et hujusmodi, bene talia verba non possunt exponi sine altera exponentium de praeterito, vel futuro. Quarto, quando in propositione ponitur nomen, vel verbum ampliatum, cujus scilicet verbi actus transii in rem praeteritam, vel futuram, vel possibilem, sicut in rem praesentem, sicut ista verba, significo, intelligo, appeto, promitto, et ista nomina, causatum, causa, calefactivum, et hujusmodi. Unde dicimus de sanitate, quod sit causa laborum, quando tamen nondum sanitas est.

Tunc supposito, quod propositiones de praeterito, vel futuro consimiliter convertantur, sicut illae de praesenti propter rationes, post oppositum, dicendum est de conversionibus propositionum de quolibet dictorum quatuor modorum.

Quantum ad primum notandum, quod participium praeteriti, vel futuri temporis, aut ponitur a parte subjecti, aut a parte praedicati. Si ponitur a parte subjecti,affirmative omnino simpliciter convertuntur, sicut illae de praesenti, in quibus nihil est de futuro, vel de praeterito, sicut ista, Aliquod mortuum est homo, simpliciter convertitur in istam, Aliquis homo est mortuus, et hujusmodi consequentiae, antecedens est falsum, et consequens verum. Et dico notabiliter, affirmative, quia negative non simpliciter convertuntur. Unde ista, Nullum mortuum est homo, non convertitur in istam, Nullus homo est mortuus, quia antecedens est verum, et consequens falsum. Cujus causa est, quia participium a parte subjecti, supponit praecise pro illis, quae sunt de tempore verbi, et similiter praedicatum, scilicet homo, sed quando de ipso fit subjectum, tunc supponit pro illis, quae sunt, et pro illis, quae fuerunt copulative in universali, et disjunctive in indefinita, vel particulari, et ideo illa propositio, Nullum mortuum est homo, debet converti in istam, Nullus homo, qui est mortuus, quia in consequente iste terminus,homo,debet restringi ad supponendum pro his praecise, pro quibus supponebat in antecedente.

Si autem participium fuerit praedicatum, ita quod sit praeteriti temporis, tunc subjectum ampliatur in universali pro his quae sunt, et pro his quae fuerunt copulative, et in indefinita, vel particulari disjunctive,et secundum exigentiam illius habet illa propositio converti, v. g. ista, Quidam homo est mortuus, significat idem quod ista disjunctiva, Quidam homo, qui est,est mortuus, vel quidam homo, qui fuit, est mortuus,ei ideo debet converti in istam, Quoddam mortuum est, vel fuit homo.

Item,de negativa,ut Nullus homo est mortuus, ista significat quod Nullus homo qui est mortuus, nec aliquis homo qui fuit, est mortuus, et ideo convertitur in istam, Nullum mortuum est, nec fuit homo, et tam antecedens, quam consequens sunt falsa.

Quantum ad secundum notandum, quod copula praeteriti, vel futuri temporis, ampliat subjectum, ad supponendum pro his disjunctive in indefinita, et copulative in universali : et ideo secundum exigentiam ampliationis subjecti istae propositiones sunt convertendae, ita quod universalis est convertenda in unam de praedicato copulato. Exempla possunt formari, quare sicut prius suo modo.

Sed si quaeratur de conversionibus illarum de praeterito, in quibus alter terminus est participium praeteriti, vel futuri temporis ; secundo de illis, in quibus uterque terminus est participium praeteriti, vel futuri temporis. Exemplum primi, Socrates fuit generandus. Dico,quod convertitur in istam, Igitur aliquid quod fuit generandum, fuit Socrates, nec oportet in illis praedicatum esse distributum. Exemplum secundi, Quoddam mortuum fuit generandum, igitur quoddam quod fuit generandum, fuit mortuum. Patet igitur qualiter convertuntur propositiones, in quibus ponuntur verbum, aut participium praeteriti, vel futuri temporis. Et haec de secundo.

Quantum ad tertium notandum, quod hujusmodi verba incipit, desinit, fit, generari, et hujusmodi, habent exponi per duas exponentes, quarum altera est de praeterito, et alia de futuro.

Ideo sciendum de hoc verbo, fit, quod aliquid dicitur fieri dupliciter. Uno modo simpliciter loquendo, ut dicendo, Homo fit. Alio modo loquendo cum additione ; et hoc dupliciter, quia vel terminus, qui additur, est concretum de genere accidentis, ut dicendo, Homo fit albus, vel est terminus de genere substantiae, ut dicendo, Socrates fit homo.

Item sciendum, quod aliqua fiunt subito, sicut est illuminatio medii, posito quod luminosum esset subito approximatum. Alia fiunt successive, ut asinus, equus, et hujusmodi. Modo ista quae fiunt subito, sunt dum fiunl,et ista quae fiunt successive, non sunt dum fiunt, et ideo propositiones sunt diversimode convertendae. Unde ista, Homo fit, posito quod generatio hominis sit subitanea, convertitur in istam, Quod fit est homo, sed si generatio hominis sit successiva, convertitur in istam, Quod fit erit homo.

Item, propter removere ambiguitatem exponendi, expedit convertere in unam de praedicato disjuncto, verbi gratia ista, Homo fit, convertitur in istam, Quod fit est, vel erit homo, et ista, Homo generatur, in istam,Quod generatur, est vel erit homo.

Item, ista A incipit esse, convertitur in istam ; Igitur quod incipit esse, est, vel erit A.

Si autem istud verbum, fit, accipiatur cum aliquo termino sequente : ut dicendo,

Socrates fit homo, tunc ista convertitur simpliciter, si praedicatum sit terminus quidditativus de genere substantiae, sine aliqua resolutione, ut ista, Socrates fit homo ;igitur homo fit Socrates.

Item, si praedicatum sit abstractum de genere accidentis, quod non aequipollet concreto, idem est judicium, ut si praedicatum esset de genere substantiae, ut ista, Albedo fit color, convertitur in istam, Color fit albedo, sed si praedicatum sit terminus concretus de genere accidentis, tunc non potest sic converti simpliciter, ut probatum fuit ante oppositum, v. g. ista, Aer fit lucidus, convertitur in istam, Lucidum est, vel erit aer, et pono disjunctive praedicatum : quia aer potest simul incipere esse, et incipere esse lucidus. Et quemadmodum est de istis verbis fieri,incipit, ita opposito modo sunt convertendae propositiones de istis verbis desinere, et corrumpi, v. g. ista, Socrates desinit esse, convertitur in istam: Igitur quod desinit esse nunc est Socrates, vel prius Socrates. Unde supposito, quod nullius rei permanentis in esse sit dare ultimum instans esse, tunc de omni permanente, ista est bona consequentia, A desinit esse ;igitur quod desinit esse prius fuit A, et nunc non est A, quia instans desinendi esse alicujus rei permanentis, est primum instans non esse ipsius. Eodem modo ista, Socrates corrumpitur convertitur in istam, Igitur quod corrumpitur, est, vel fuit Socrates. Et ista, Socrates desinit esse albus, non convertitur in istam, Album desinit esse Socrates, sed in istam, Igitur quod desinit esse album est, vel fuit Socrates. Et sic patet qualiter propositiones de verbis significantibus motum, vel mutationem sunt convertendae, et haec de tertio.

Quantum ad quartum notandum, quod ista verba, significo, intelligo, memoro, cognosco, opinor,et hujusmodi, quorum actus transit in rem praeteritam, praesentem, et futuram,ampliant terminos, quos regunt ad supponendum : non solum pro praesentibus, imo etiam pro praeteritis, vel futuris. Et ideo in convertendo propositiones, in quibus ponuntur, oportet exprimere hujusmodi ampliationes. Unde homo intelligit rem quae est futura: et etiam rem quae est praeterita, et ideo non sequitur, A cognoscitur a Socrate, igitur aliquid cognitum a Socrate est A.

Item ista nomina, causa, causatum, et quaedam alia nomina denolantia aptitudinem, ampliant terminos sequentes ad supponendum pro aliis, quam pro praesentibus : ut verbi gratia, non sequitur, A est causa effectiva B, igitur B est, non valet consequentia, quia dum B fit, A est causa effectiva ipsius, et tamen quando B fit, B non est, sed erit.

Tunc dico, quod in conversione hujusmodi propositionum ista ampliatio debet explicari, verbi gratia, Antichristus significatur hoc nomine Antichristus : igitur aliquid quod significatur hoc nomine Antichristus, est Antichristus:non valet consequentia, sed convertitur in istam:Igitur aliquid quod significatur hoc nomine Antichristus, est, vel fuit, vel erit, vel potest esse Antichristus, quia hoc verbum, significare, ampliat terminum ad supponendum tam pro praesentibus, praeteritis, et futuris, quam pro possibilibus.

Item ista, Sanitas causatur a labore : igitur quod causatur a labore est, vel erit sanitas. Item iste,Alicui promittitur equus: igitur aliquis cui promittitur equus, est, fuit, erit, vel esse potest aliquis.

Sed cum objicitur, quia si hujusmodi propositiones sic converterentur, sequitur, quod nullum impossibile posset intelligi, consequens est falsum, quia de impossibilibus enunciamus multa praeterita, ut de vacuo, infinito, Chimaera, et hujusmodi. Consequentia probatur, quia si dicatur, Vacuum intelligitur, per te debet converti in istam, Igitur quod intelligitur est, vel fuit, vel potest esse vacuum,modo antecedens est verum, et consequens falsum.

Respondetur pro nunc, quod nullum impossibile potest intelligi, et ideo intelligendo vacuum, intelligo res quae sunt: ut puta locum, et corpus, tamen intelligo illa illo modo, quo non possunt esse. Similiter intelligendo infinitum intelligo res infinitas: sed qualiter non sunt, id est, sine termino.

Item, intelligendo Chimaeram intelliguntur partes diversorum animalium, eo modo tamen compositae, qualiter non est possibile ipsas componi. Tunc rationes sunt solutae. Et sic sit dictum ad quaesitum.