IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XXXIII

Utrum valeat mixtio de contingenti, et de necessario

Averroes et Aphrod. hic cap. 16. 19. et 22. Burana cap. 10. hujus. Joan. a Magistr. q. 11. hujus. Tartar. tractat. 4. hujus, dub. 1. 2. et 3. Conimbr. in fine cap. 13. hujus.

Arguitur primo quod non, posito, quod planetarum solus Sol luceat super nostrum hemisphaerium, tunc arguiur sic: Omnem planetam lucentem super nostrum hemisphaerium necesse est esse Solem, omnem Lunam contingit esse planetam lucentem super nostrum hemisphaerium: et tamen conclusio quae infertur esset falsa, sive inferretur de inesse, sive de necessario, sive de contingenti ; quia nec Lunam contingit, nec necesse, nec possibile est esse Solem, igitur talis dispositio non valet.

Secundo, quia in Darapti ex veris sequitur falsum, igitur illa consequentia non valet: consequentia nota est, antecedens probatur, sic arguendo, Omnem Deum contingit creare, omnem Deum necesse est esse primam causam, igitur quamdam primam causam necesse est creare. Praemissae sunt verae, et conclusio falsa.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto primo.

Notandum, quod in proposito non est dubium de sensu composito, quia ex una de necessario in sensu composito, et alia de possibili, vel etiam de contingenti fit syllogismus ad concludendum conclusionem de possibili: cujus causa est, quia tam illa de contingenti, quam illa de necessario est possibilis, quia ad quamlibet illarum sequitur illa de possibili ; cum igitur illa de necessario cuilibet de possibili sit compossibilia, necesse est, quod ex praemissis,quarum una est de necessario, et alia de contingenti in sensu composito, sequatur conclusio de possibili ; quia si praemissae sint possibiles, et ad invicem compossibiles, necesse est conclusionem esse possibilem.

Ideo solum dicendum est de sensu diviso, et ideo in quaestione primo videbitur, ubi in modo negato praemissa negata habet modum affirmatum. Secundo, quando habet modum negatum.

Quantum ad primum, ponuntur conclusiones, de prima figura.

Prima est, quod ex majori de possibili, vel de contingenti, et minori de necessario valent omnes quatuor modi primae figurae ad concludendum de possibili, vel de contingenti, secundum exigentiam majoris, ita quod si major sit de contingenti ad utrumlibet, debet fieri conclusio de contingenti ad utrumlibet, et si major sit de possibili, conclusio debet fieri de possibili. Probatur, formando syllogismum in Barbara Omne B potest esse A, omne C necesse est esse B,igitur omne C potest esse A, quia vel subjectum majoris sumitur pro his, quae sunt, vel pro his quae possunt esse : si pro his quae sunt, et cum ad minorem de necessario sequitur illa de inesse, tunc fiet syllogismus, qui directe tenet per dici de omni, ut patet explicando majorem. Verbi gratia, Omne quod est B, possibile est esse A, omne C est B, igitur omne C possibile est esse A. Si vero dicatur, quod subjectum majoris sumatur pro his,quae possunt esse, tunc cum ad minorem,de necessario sequitur una de possibili, patet quod syllogismus tenet directe per dici de omni, explicando majorem, arguendo sic ; Omne quod potest esse B, potest esse A ; sed omne C potest esse B, igitur omne Cpotest esse A.

Secunda conclusio est ista, quod si major sit de necessario pro his, quae possunt esse, et minor de possibili, vel de contingenti, tunc omnes quatuor modi primae figurae valent ad concludendum de necessario.

Probatur, quia omnes illi modi tenent per diei de omni, vel de nullo, directe, quod patet, si major explicetur. Verbi gratia, Omne B necesse est esse A ; omne C contingit esse B, igitur omne C necesse est esse A . quod patet explicando majorem isto modo, Omne quod potest esse B necesse est esse A: omne C potest esse B ; et tunc patet, quod syllogismus est evidens.

Tertia conclusio est ista, quod si major sit de necessario solum pro his quae sunt, et minor de contingenti, vel de possibili, non valet syllogismus. Probatur per instantiam in terminis, et sunt termini planeta, lucens, super nostrum haemisphaerium Sol et Luna, et fiat syllogismus sicut arguebatur in prima ratione ante oppositum, et haec de prima figura.

Deinde de secunda figura, prima conclusio est, quod si una praemissarum sit de necessario, et alia de contingenti, vel de possibili, et quod subjecta sumantur pro his, quae possunt esse; tunc omnes quatuor modi secundae figurae valent ad concludendum de necessario, quaecumque praemissarum posita sit de necessario, sive major, sive minor, et quilibet istorum modorum probatur per impossibile. Verbi gratia in Caesare prima sit major de necessario, arguendo sic ; Omne B necesse est non esse A, omne C possibile est esse A , igitur omne C necesse est non esse B, quia si non sequitur, detur oppositum conclusionis,scilicet Quoddam C potest essse B, tunc arguatur in Ferio ex majore, et opposito conclusionis sic, Omne B necesse est non esse A, quoddam C possibile est esse A, igitur quoddam C necesse est non esse A, quae contradicit minori primi syllogismi, quae dicebat quod omne C potest esse A,et quod iste syllogismus ultimus valeat, probatur, explicando subjectum majoris pro his, quae possunt esse, quia in conclusione ponebatur, quod subjecta deberent sumi pro his, quae possunt esse.

Secundo probatur conclusio, si minor sit de necessario, et major de possibili, quia ex opposito conclusionis cum majore infertur oppositum minoris, et patet exemplum sicut prius.

Secunda conclusio est, quod praedicta mixtio in secunda figura non valet ad concludendum de necessario, si subjecta sumantur pro his quae sunt.Probatur per instantias in terminis, posito quod solus Sol de facto luceat super nostrum haemisphaerium, et tunc fiat syllogismus,quia Omnem planetam lucentem super nostrum hemisphaerium necesse est non carere luce,omnem Lunam contingit carere luce, igitur omnem Lunam necesse est non lucere super nostrum hemisphaerium. Unde major est vera per casum, si subjectum sumatur pro his quae sunt ; similiter minor est vera, quia Luna potest eclipsari, et tamen conclusio falsa ; igitur hujusmodi dispositio non valet, et haec de secunda figura.

De tertia figura conclusio prima est,quod si major sit de necessario, et minor de contingenti, vel de possibili, valent omnes sex modi tertiae figurae, ad concludendum de necessario, dum tamen subjectum majoris sumatur pro his, quae possunt esse, et omnes isti modi probantur per syllogismos expositorios. Verbi gratia, in Darapti, Omne C necesse est esse A, omne B potest esse A; igitur quoddam B necesse est esse C Quod sit bonus patet, signando aliquod C quod virtute majoris necesse est esse A, tunc hoc C de necessitate est A, hoc C possibile est esse B; igitur quoddam quod potest esse B necesse est esse A, quae est eadem cum conclusione primi syllogismi. Nam ponebatur in conclusione, quod subjectum conclusionis sumeretur pro his, quae possunt esse ; et hoc explicabitur in syllogismo expositorio. Eodem modo potest probari de aliis modis.

Secunda conclusio, quod si major sit de possibili, vel de contingenti, et minor de necessario, tunc omnes modi valent ad concludendum de possibili, et probantur omnes per syllogismos expositorios. Verbi gratia, fiat syllogismus in Darapti, Omne C potest esse A, omne C necesse est esse B; igitur quoddam B potest esse A; quia virtute majoris, et minoris signetur idem

C quod potest esse A, et quod de necessitate est B, et arguatur sic ; Hoc C potest esse A, hoc idem C de necessitate est B, igitur quoddam B potest esse A ; et consimiliter potest probari in aliis modis hujus figurae.

Tertia conclusio sit ista, quod si major sit de possibili, et minor de necessario, non valet syllogismus ad concludendum de necessario. Probatur per instantias in terminis, et sunt termini, Deus, creans, prima causa, arguendo sic ; Omnem Deum possibile, vel contingens est creare : omnem Deum necesse est esse primam causam, igitur quamdam primam causam necesse est creare. Certum est, quod praemissae sunt verae, et conclusio falsa. Ideo talis dispositio non valet. Et haec de primo.

Quantum ad secundum, scilicet quod valet ista mixtio in modis negativis, quando praemissa negativa, est de modo negato, et d hoc debent supponi regulae generales. Prima est, quod ex duabus de modo negato, non fit syllogismus, quia ex puris negativis nihil sequitur. Secunda, quod in prima et tertia figura nihil sequitur minore existente de modo negato. Tertia, quod in prima et secunda figuris nihil sequitur majore particulari.

Istis praesuppositis ponuntur conclusiones de prima figura.

Prima est, quod si major sit de possibili, vel de contingenti negato, et minori de necessario fit syllogismus in prima figura ad concludendum de contingenti, vel de possibili de modo negato, secundum exigentiam majoris. Probatur, quia omnes quatuor modi primae figurae sunt perfecti, explicatis majoribus. Nam si major explicetur pro his, quae sunt ; vel pro his, quae possunt esse ; semper fit syllogismus, sumpta minori de inesse, vel de possibili conformi majori, quia utraque sequitur ad minorem de necessario.

Secunda conclusio est ista, quod si major sit de necessario negato, pro his quae sunt, et minor de possibili, vel de contingenti, non valet syllogismus.

Probatur per instantias in terminis, posito quod tota Luna sit eclipsata, tunc haec est vera, Nullum quod est lucens, necesse est esse infimum planetam : omnem Lunam contingit lucere, et tamen conclusio est falsa, quod Omnem Lunam possibile est esse planetam infimum; imo valet Lunam necesse est esse planetam infimum: et sic patet, quod non sequitur conclusio de possibili.

Secundo probatur, quod non sequitur conclusio de contingenti, posito quod nullus homo currat, arguitur sic, Nullum quod est currens, necesse est ridere : omnem hominem contingit currere ; tamen haec est falsa, nullum hominem contingit ridere.

Tertia conclusio est, quod si major sit de necessario negato, pro his, quae possunt esse, minor de possibili, vel de contingenti, tunc erit syllogismus ad concludendum de necessario, et ista conclusio probatur per explicationem majoris in quolibet quatuor modorum primae figurae, quia explicata majore directe tenent illi modi per dici de nullo. Verbi gratia, Nullum B necesse est esse A, omne C potest esse B, igitur nullum C necesse est esse A ; unde majore sic explicata, Nullum quod potest esse B, ne esse est esse A, est syllogismus evidens,et minor directe sumitur sub majori.

Quantum ad secundam figuram sit prima conclusio, quod si propositio negativa sit de necessario negativo, et affirmativa de possibili, vel de contingenti, non valet syllogismus, quia potest dari instantia arguendo sic ; Nulla prima causa de necessitate est creans,omnem Deum contingit creare ; et tum conclusio negata esset falsa, quia Deum necesse est esse primam causam.

Secunda conclusio est, quod si negativa sit de possibili negato,pro his quae possunt esse, et affirmativa de necessario, tunc valet secunda figura ad concludendum de possibili negato, et probatur per impossibile. Verbi gratia, in Caesare, Nullum quod potest esse B, possibile est esse A ; omnem C necesse est esse A, igitur nullum C possibile est esse B, quia si non sequitur, detur oppositum, scilicet Quoddam C potest esse B ; tunc arguitur ex ista majore praemissa sic : Nullum quod potest esse B, potest esse A : quoddam C potest esse B; igitur quoddam C non potest esse A ; quae contradicit minori, quae dicebat quod omne C necesse est esse A.

Tertia conclusio est ista, quod si negativa sit de possibili negato,pro his quae sunt, tunc valet in secunda figura ad concludendum negativam de inesse : et probatur per impossibile.

Quarta conclusio, quod talis dispositio non valet ad concludendum de possibili negato. Probatur per instantias in terminis, posito quod de facto tota Luna sit eclipsata, tunc arguitur sic. Nullum quod est lucens potest esse Luna : omnis infimus planeta de necessitate est Luna; igiturnullus inftmusplaneta potest lucere, certum est quod praemissae sunt verae et conclusio falsa ; igitur etc.

Quinta conclusio, quod si negativa sit de contingenti ad utrumlibet negato, et affirmativa de necessario, illa dispositio non valet: et sunt termini In quibus omni, omnipotens, Deus, prima causa ; quia Nullum omnipotentem contingit esse primam causam ; omnem Deum necesse est esse primam causam, igitur nullum Deum necesse est esse omnipotentem. Praemissae sunt verae, et conclusio falsa, et stat universalis affirmativa de necessario, sed termini in quibus nulli sunt, Deus, Chimaera, prima causa, arguendo sic ; Nullam Chimaeram contingit esse primam causam, omnis Deus de necessitate est prima causa; cum istis stat, quod nulla Chimaera est prima causa, quae interimit negativam de necessario.

Tunc quantum ad tertiam figuram.

Prima conclusio est, quod si major sit de possibili, vel de contingenti negato, et minor de necessario, sequitur conclusio de possibili, vel de contingenti negato secundum exigentiam majoris.

Secunda conclusio est quod si major sit de necessario negato, et minor sit de possibili, vel de contingenti, sequitur conclusio de necessario negato : et ambae istae conclusiones possunt probari per syllogismos expositorics, et etiam per impossibile. Ex quo patet, quod in ista figura modi negativi, in quibus praemissa ponitur de contingenti, possunt multiplicari ultra modos, in quibus ponitur praemissa de possibili, ex eo quod loco negativae potest poni affirmativa, et e contra: et hoc de secundo. Rationes sunt solutae per praedicta. Et sic patet quid sit dicendum ad ista. Et haec sufficiant de mixtionibus.