IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO IX

Utrum ista regula sit vera, quaecumque uni, et eidem sunt eadem, illa inter se sunt eadem

D. Thom. 1. p. q. 28. art. 3. Cajet. ibid. Durand. in 1. d. 2. quoest. 4. Capreol. ibidem, q. 3.Ferrac 2. contra Gent. c. 9. Cannar. 1. p. q. 28. art. 3. Lichet. in 1. d. 2. q. 4. Va6q. i.p. disp. 123. e. 1. et 2. Compl. lib. 3. sum. c. 4. Communiter recentiores in regulis bonoe argumentationis.

Arguitur primo quod non, quia ad veritatem regulae requiritur,quod aliqua essent eadem inter se : modo hoc est falsum, quia sequitur, sunt eadem inter se, igitur sunt plura entia, et per consequens diversa a se invicem.

Secundo, vel ista regula intelligitur copulative, vel disjunctive : non copulative, quia duae medietates, conjunctive sumendo, sunt eaedem toti, quia sunt totum, et tamen non sunt eaedem inter se. Nec divisive, quia Socrates et Plato, divisive loquendo, sunt eadem uni,et eidem numero. Nam Socrates est idem uni, et eidem numero, scilicet sibiipsi. Plato etiam est idem uni, et eidem numero, scilicet sibiipsi: igitur Socrates, et Plato sunt eadem uni, et eidem numero, et tamen Socrates, et Plato non sunt idem inter se.

Tertio arguitur per instantiam in divinis ; quia Pater in divinis est idem essentiae divinae,similiter Filius est idem illi eidem essentiae, tamen Pater, et Filius non sunt idem inter se.

Quarto, quia sicut Socrates est albus, et Plato est albus: igitur Socrates, et Plato sunt albi: et ita sequitur in proposito, Socrates est idem uni, et eidem numero, et Plato est idem uni, et eidem numero,igitur Socrates, et Plato sunt idem uni, et eidem numero.

Oppositum arguitur per Aristotelem hic c. 2. quia per istam regulam videtur probare conversionem universalis negativae, similiter virtute ejus regulae tenet syllogismus expositorius.

Nota,quod terminus pluralis numeri, vel etiam copulatus, aut disjunctus, potest exponi secundum duplicem sensum ; unus sensus est divisus, et alter compositus. Verbi gratia, dicendo A et B, valet decem solidos, secundum sensum divisum, sensus est quod A valet decem solidos, et B decem solidos, secundum sensum compositum sensus est, quod A et B simul sumpta valent decem solidos. Ex quibus potest inferri primo, quod in creaturis non sunt aliquae res eaedem uni, et eidem, vel etiam eaedem inter se loquendo secumdum sensum divisum. Patet, quia in creaturis nullum est idem cuilibet diversarum rerum. Et dico notabiliter, in creaturis, quia in divinis eadem res, scilicet essentia divina, est eadem cuilibet diversarum rerum, et hoc secundum sensum divisum, ut arguebatur ante oppositum, sed in creaturis bene invenitur, quod diversae res sunt eaedem uni,et eidem rei, loquendo secundum sensum compositum; sicut duae medietates continui sunt illud continuum.

Item notandum, quod quandocumque de terminis significative sumptis, verificatur hoc praedicatum, idem numero, quemadmodum dicimus, quod homo, et animal sunt idem numero, illa erunt unum numero.

Et si objiciatur, quod talis locutio esset incongrua, ex quo verbum esset pluralis numeri, et res significata per subjectum esset una res, et idem numero.

Respondetur, quod non est incongrua propter istam causam, quia incongruitas orationis non attenditur penes res significatas per terminos, sed penes modos significandi terminorum; et ideo licet significata sint eadem, tamen quia termini sunt plures significantes eamdem rem, locutio est congrua : ex quo sequitur, quod ista consequentia non valet, A et B sunt, igitur A et B sunt entia; posito casu quod A et B supponat pro una re indivisibili, ut puta pro intellectu : tunc antecedens est verum, et consequens est falsum.

Secundo sequitur quod ista consequentia non valet, A est causa istius, et A est causa illivs,igitur A est causa istorum; posito casu quod iste vocetur interfector, qui potest alicui constituto in extrema necessitate subvenire, et non subvenit, imo per contemptum removet adjutorium suum ab illo. Isto supposito, ponitur quod sint decem constituti in extrema necessi tate,quorum cuilibet Socrates potest subvenire, et non duobus, tunc isto casu posito, non subveniat Socrates alicui istorum, tunc antecedens dictae consequentiae est verum, et consequens falsum ; quia cujuslibet istorum Socrates est interfector, quia unius est interfector, cum potuit uni subvenisse, et non magis unius, quam alterius ; igitur cujuslibet illorum decem Socrates est interfector, tamen non sequitur, igitur duorum Socrates est interfector, quia nullis duobus Socrates potuit subvenire.

Istis praemissis dico, quod regula sic est exponenda ; quicumque duo termini dicuntur idem alicui tertio termino supposito pro una re demonstrata, et pro illa sola, illi termini dicerentur de se invicem, ut si isti termini, album, et animal dicantur idem huic termino, Socrates, illi termini dicerentur de se invicem, et hoc est intelligendum, videlicet in quibus una res non est eadem cuilibet diversarum rerum.

Nunc ad rationes. Ad primam dico, quod regula de virtute sermonis non est vera, sed ad sensum praedictum, scilicet quod si aliqui duo termini dicantur de una re demonstrata, illi termini dicentur de se invicem, sicut sequitur,Socrates est albus : Socrates est animal;igitur animal est album.

Ad secundam intelligitur conjunctim, vel divisim. Dico, quod non intelligitur divisim loquendo. Ad probationem dico, quod ista consequentia non valet: Socrates est idem uni numero, et Plato : igitur ambo sunt eadem uni et eidem numero ; nisi diceretur quod ista dictio,ambo,faciat stare terminum confuse tantum.

Ad tertiam ista ratio fuit soluta prius.

Ad quartam sicut ad secundam. Et sic patet ad quaesitum.