IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XXX

dirum propositiones de contingenti possunt converti iu oppositam qualitatem

Averroes et Aphrod. cap. 13. hujus. Okam 2. par. Log. cap. 28. Joan. a Mag. hic q. 4 sig. tertio sciendum. Tartar. hic tract. 4. dub. A. Joan. de Saicnia tract. 4. Log. c. 18. Conimbr. c. 3. hujus. q. 2. et 3. et c. 12. Ruvius hic c. 3. notab. i. 2. et 3.

Arguitur primo quod non, quia non sequitur, Contingens est esse, igitur contingens est non esse. Nam ad istam, Contingens est esse, sequitur per aequipollentiam ista, Non necesse est non esse ; sed ad istam, Contingens est non esse, sequitur ista, Non necesse est esse, sed ad illam, Non necess? est non esse, non sequitur illa, Non necesse est esse, ut ad istam, Contingens est esse, sequitur ista, Contingens est non esse.

Secundo, nulla opposita possunt stare simul, sed convertens, et conversa stant simul,igitur convertens,et conversa non sunt opposita, et per consequens non sunt oppositae qualitates.

Tertio, quia non sequitur,Contingit quoddam ens esse Socratem, igitur contingit quoddam ens non esse Socratem. Quia antecedens est verum, et consequens falsum, unde haec est necessaria, Quoddam ens non est Socrates.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto primo in tractatu de contingenti.

Nola,quod hoc nomen contingens, capitur dupliciter. Uno modo, ut convertitur cum possibili, et isto modo sumendo,omne illud est contingens, quod non est impossibile ; et sic propositiones de contingenti non convertuntur in oppositam qualitatem, quia non sequitur, Deum contingit esse justum ; igitur Deum contingit non esse justum. Alio modo accipitur contingens prout restringitur ad possibile, non necessarium : et csi sumit Aristoteles contingens in isto primo, ubi dicit, quod Contingens est, quo non existente necessario posito inesse, nullum sequitur impossibile.

Secundo nota quod propositio de contingenti potest converti dupliciter. Uno modo in oppositam qualitatem, ita quod de affirmativa fiat negativa, manente eodem subjecto et praedicato. Alio modo possunt converti illae de contingenti ad utrumlibet, transponendo terminos, sicut illae de inesse.

Istis praemissis in quaestione.

Primo videbitur, qualiter propositiones de contingenti ad utrumlibet in sensu composito convertuntur in oppositam qualitatem.

Secundo, qualiter illae in sensu diviso convertuntur in oppositam qualitatem.

Tertio, qualiter illae in sensu composito convertuntur transponendo terminos.

Et quarto, qualiter illae in sensu diviso convertuntur transponendo terminos.

Quantum ad primum. Prima conclusio est ista, quod nulla propositio de contingenti in sensu composito convertitur in oppositam qualitatem, servata eadem quantitate antecedentis, et consequentis. Probatur per instantias, quia non sequitur, Contingit omne ens esse Deum, igitur contingit nullum ens esse Deum. Quia antecedens est verum secundum fidem, imo aliquando ita erat, scilicet ante creationem mundi,quod omne ens fuit Deus, et tamen conclusio est falsa, et impossibilis.

Secundo patet in universali negativa, quia haec est vera, Contingit nullum ens esse Socratem, nunc mortuo Socrate, nullum ens est Socrates, et tamen haec est falsa, Contingit omne ens esse Socratem.

Tertio patet de particulari affirmativa, per tertiam rationem ante oppositum.

Quarto de particulari negativa, quia non sequitur ; Contingit quoddam ens non esse Deum, igitur contingit quoddam ens esse Deum ; quia antecedens est verum, et consequens falsum : nam haec est necessaria, et non contingens, Quoddam ens est Deus.

Secunda conclusio est, quod omnis propositio de contingenti potest converti in oppositam qualitatem, mutata quantitate antecedentis, et consequentis, ita quod de universali fiat particularis, et e contra ; et loquor de illis in sensu composito. Probatur, quia sequitur, Contingit omne B esse A ;igitur contingit quoddam B non esse A, quia istae duae contradicunt, Omne B est A, et Quoddam B non est A. Modo si unum contradictorium est contingens, et reliquum. Ex quo patet quod particularis negativa convertitur in universalem affirmativam, et e contra ; et universalis negativa in particularem affirmativam, et e contra.

Secundo sequitur, quod quaelibet duo contradictoria mutuo se invicem consequuntur hucusque, addito hoc modo contingens. Et hoc de primo.

Quantum ad secundum, notandum, quod illarum de contingenti in sensu diviso,quaedam est de modo affirmato, et quaedam de : modo negato.

Tunc ponuntur conclusiones. Prima est, quod nulla propositio de contingenti de modo negato convertitur in oppositam quantitatem,nec affirmativa potest converti in negativam, de modo negato. Probatur, quia non sequitur Nullum hominem contingit esse asinum : igitur omnem hominem contingit esse asinum.

Item, non sequitur, Omnem hominem contingit currere : igitur nullum hominem contingit currere; quia antecedens est verum, et consequens falsum.

Secunda conclusio, quod omnis propositio de contingenti affirmativa, et omnis negativa de modo affirmato in sensu diviso, convertitur in oppositam qualitatem ; sicut sequitur, Omne B contingit esse A, igitur omne B contingit non esse A. Probatur,quia ad istam, Omne B contingit esse A, sequitur ista; Igitur nullum B necesse est esse A, per definitionem contingentis. Similiter ad eamdem sequitur: Igitur nullum B impossibile est esse A, per eamdem definitionem. Modo ad istam, Nullum B necesse est esse A, sequitur quod omne B contingit non esse A, sequitur igitur, quod omne B contingit esse A, igitur prima implicabat utramque, scilicet tam affirmativam, quam negativam, et sic istam conclusionem Aristoteles intendit in isto primo, quando ponit quod illae de contingenti convertuntur in oppositam qualitatem. Et hoc de secundo.

Quantum ad tertium. Prima conclusio est ista, quod universalis negativa, et particularis affirmativa de contingenti in sensu composito, convertuntur simpliciter in terminis, sumendo conversionem penes dictum, ita quod universalis negativa convertitur in universalem negativam, et particularis affirmativa in particularem affirmativam. Probatur, quia sequitur, Contingit nullum B esse A : igitur contingit nullum A esse B, quia istae duae, Nullum B est A, et Nullum A est B, mutuo se invicem consequuntur ; igitur si una est contingens, et alia ; aliter ex necessario sequeretur contingens, et codem modo probabitur de particulari affirmativa.

Ex ista conclusione sequitur, quod particularis affirmativa convertitur in universalem negativam, et universalis negativa in particularem affirmativam. Probatur, quia universalis negativa, et particularis affirmativa de contingenti, in sensu composito, mutuo se invicem consequuntur, ut patet ex primo articulo : igitur quidquid sequitur ad universalem negativam, sequitur etiam ad particularem affirmativam, et e contra ; sed ad universalem negativam sequitur universalis negativa convertens, ut probatum est, igitur illa eadem sequitur ad particularem affirmativam.

Secunda conclusio, quod universalis affirmativa de contingenti ad utrumlibet, in sensu composito, convertitur in particularem affirmativam de possibili, et in nullam aliam. Prima pars conclusionis probatur, quia ad affirmativam de contingenti sequitur affirmativa de possibili, et ista affirmativa de possibili convertitur in particularem affirmativam de possibili, ut prius patuit.

Secunda pars conclusionis probatur ; primo, non convertitur in universalem, quia haec est vera, Contingit omnem Lunam lucere ; et tamen nulla convertens sequitur ex ipsa, quia nec est necessarium, nec contingens, nec possibile, omne lucens esse Lunam ; nec in aliquam particularem,quia haec est vera, Omnem Deum contingit creare, posito, quod Deus nunc creet de facto, et tamen sua convertens est falsa, sive affirmative, sive negative, quia Omne creans necesse est esse Deum, quae interimit quamlibet de contingenti.

Ex ista conclusione sequitur, quod particularis negativa de contingenti in sensu composito, convertitur in aliquam affirmativam de possibili. Probatur, universalis enim affirmativa, et particularis negativa mutuo se consequuntur, ut patet ex primo articulo : igitur in quamcumque una convertitur, et reliqua. Et hoc de tertio.

Quantum ad quartum sit prima conclusio ista, quod nulla de contingenti in sensu diviso convertitur in aliam de contingenti. Probatur, posito, quod Deus nunc sit creans : tunc haec est vera, Omnem Deum contingit creare, et tamen quaelibet convertens istam, esset falsa de contingenti: quilibet creans de necessitate est Deus,ut patet ex aliis quaestionibus,quae interimunt illum de contingenti.

Secundo patet conclusio de modo negato ; quia non sequitur, Nullum creans contingit esse Deum, igitur nullum Deum contingit esse creantem ; quia antecedens est verum, et consequens falsum.

Secunda conclusio est ista, quod omnes de contingenti convertuntur in particularem affirmativam, de possibili ; exceptis illis de modo negato. Probatur, quia ad affirmativas de contingenti, sive dictum sit affirmatum, sive negatum,sequuntur affirmative de possibili: modo quaelibet affirmativa de possibili, convertitur in particularem affirmativam de possibili.

Tertia conclusio est, quod nulla de contingenti in sensu diviso convertitur in universalem. Probatur, quia haec est vera,

Omnem Lunam contingit lucere ; et tamen quaelibet sua convertens esset falsa, quia nec omne lucens contingit esse Lunam, nec omne lucens possibile, aut necessarium est esse Lunam.

Quarta conclusio, quod nulla de contingenti, in sensu diviso, convertitur in aliquam negativam, quia posito, quod Deus nunc sit creans, haec est vera, Omnem Deum contingit creare,sequilur ista,Omnem Deum contingit non creare, et tamen haec est vera, Omne creans de necessitate est Deus, quae interimit quamlibet negativam, quae potest esse convertens illius, Omnem Deum contingit creare, et hoc de quarto.

Tunc ad rationes. Ad primam dico, quod istae aequipollentiae dantur de contingenti, pro possibili ; et non de contingenti ad utrumlibet.

Ad secundam concedo, quod nulla opposita possunt simul stare in veritate,loquendo de oppositis contrarie, vel contradictorie : modo convertens, et conversa non sunt oppositae secundum veritatem, sed solum secundum qualitatem, eo quod una est affirmativa, et alia negativa.

Tertia fuit soluta prius. Et hoc ad quaesitum.