IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XIX

Utrum obliquus possit esse subjectum propositionis

Arist. 1. Periher. cap. 2. Averroes ibid. Occam 3.

part. Log. cap. 9 . et in exposit. lib. i. Periher.

cap. 1. Alb. Parvus lib. i. Periher. q. 3. Joannes a Magistris hic q. 4. sig. tertia regula. Fuente

3. p.sum. q. 2. diffic. 3. art. 2.

Hic quaeritur, an in ista propositione, Hominis asinus currit, iste terminus hominis, praecise sit subjectum ? Arguitur quod non, quia semper determinatio, et determinabile, posita ab eadem parte copulae, debent esse idem extremum propositionis : sed obliquus est determinatio recti,

igitur quando obliquus, et rectus praecedunt copulam, aggregatum erit subjectum. Major patet exemplariter in aliis, quia didendo, Homo albus currit, aggregatum ex determinatione, et determinabili est huic subjectum : et Minor patet, quia iste terminus asinus,quantum est ex parte sui, supponit indifferenter pro omni asino, sed quando additur sibi obliquus, ut hominis, determininatur ad supponendum praecise pro asinis, qui sunt asini hominum.

Secundo, quia idem est subjectum convertentis, quod prius erat praedicatum conversae : sed in ista, Currens est hominis asinus, hoc totum hominis asinus, est praedicatum, igitur similiter hoc totum, hominis asinus, erit subjectum in ista, Hominis asinus currit.

Tertio, quia subjectum est, de quo aliquid dicitur, modo praedicatum dicitur de isto toto, hominis asinus, in ista, Hominis asinus currit, quemadmodum dicitur de aggregato in ista, Asinus hominis currit ; igitur sicut in una, aggregatum est subjectum, ita et in reliqua.

Quarto sequitur, quod copula propositionis non implicaretur in verbo, imo in obliquo posito a parte subjecti. Consequens est falsum, quia copula significat cum tempore,et nomen non, ut patet primo Perihermenias. Probatur consequentia , quia ista, Hominis asinus currit, explicatur per istam, Homo est cujus asinus currit, modo ista copula est, implicabatur in obliquo, et non in verbo, quia verbum manet integrum, sicut ante.

Quinto. quia verisimile est, quod ista propositio, Hominis asinus est, sit de verbo secundo adjacente, quia nihil sequitur copulara,quod non esset nisi aggregatum ex recto et obliquo esset subjectum.

Sexto, quia quando rectus praecedit obliquum, aggregatum ex recto et obliquo est subjectum; igitur eodem modo, quando obliquus praecedit rectum. Tenet consequentia, quia praecedere non arguit quod debeat esse subjectum, plus quam ante, quia quandoque totum praedicatum praecedit copulam, ut dicendo, Homo animal est.

Septimo, quia in ista, Quilibet hominis asinus currit, hoc totum, hominis asinus, est subjectum, igitur similiter in ista, Hominis asinus currit. Tenet consequentia, quia propter illud quod non est subjectum, nec pars subjecti, non videtur quod debeat variari subjectum, sive addatur, sive removeatur,modo signum non est subjectum, nec pars subjecti.

Octavo, quia nomen obliquum non est nomen, ut patet primo Perihermenias, et non propter aliud, nisi quia non potest esse subjectum propositionis, vel praedicatum ; igitur, etc.

Nono, quia Rectus apud Grammaticos est principalis pars orationis, igitur si Rectus, et obliquus praecedant copulam, sequitur, quod sicut Rectus principalius supponit verbo, ita etiam principalius erit subjectum.

Oppositum arguitur, quod in omni bono syllogismo facto in prima figura, illud est subjectum majoris, quod est praedicatum minoris : sed iste est bonus syllogismus in prima figura, Cujuslibet hominis asinus currit; Socrates est homo ; igitur Socratis asinus currit. Sed in minori iste terminus homo est praedicatum, igitur in majori iste terminus hominis praecise erat subjectum.

Secundo, quia in ista propositione, Regis interest benefacere, iste terminus Regis ,est subjectum, quia non apparet aliud quod reddat suppositum verbo ; similiter sequitur in ista, Uterque istorum currit, iste terminus istorum est ibi subjectum, quia ly uterque non includit aliquod categorema, cum sit signum universale.

Tertio per definitionem subjecti, quia subjectum est de quo aliud dicitur, sed de aliquo obliquo dicitur aliud, scilicet praedicatum, in dicendo, Hominis est asinus ; igitur, etc.

Quarto per Aristotelem in isto primo,versus finem, ubi ponit, quod ex majore de Recto,et minore de obliquo sequitur conclusio, cujus subjectum est de obliquo, ut arguendo sic, Omnis disciplina est sophia, boni est disciplina ; igitur boni est sophia.

Notandum quod Logicus et Grammaticus diversimode considerant de Nomine, et Verbo, sive de partibus orationis, quia Grammaticus considerat de eis in ordine ad congruitatem, modo de aliis partibus orationis a Nomine , et Verbo, possunt fieri orationes congruae, licet imperfectae, ut dicendo, De domo ad tabernam. Sed Logicus considerat de istis in ordine ad veritatem, et falsitatem, scilicet prout possunt esse partes principales enunciationis verae, vel falsae,scilicet subjectum praedicatum,vel copula, et tales partes sunt praecise nomina, et verba. Nam aliae partes orationis non sunt nisi determinationes, vel dispositiones designantes significationem, vel suppositionem terminorum, scilicet Nominis, et Verbi, aut modum significandi, vel supponendi, aut diversum modum sequendi unius ex altero, vel diversum modum copulandi diversa ab invicem, et ita de aliis.

Secundo notandum, quod quando obliquus praecedit copulam, aliquando ponitur solitarie, ut dicendo, Hominis est asinus, aliquando cum Recto sequente, ut Hominis asinus currit, aut cum Recto praecedente, et hoc dupliciter, quia vel Rectus praecedens est sine syncategoremata, ut dicendo, Asinus hominis currit, vel.est cum syncategoremate, ut est signum universale, vel particulare, et tunc semper refertur vel ad rectum praecedentem obliquum dicendo, Quilibet asinus hominis currit, vel subintelligitur antecedens rectus, ut dicendo, Uterque istorum currit, unde ibi subintelligitur, quod uterque homo istorum currit, non de significatione hujus signi Uterque, quia illud signum nullum categorema includit, et ideo iste Rectus subintelligitur ratione obliqui sequentis.

Tunc ponuntur conclusiones. Prima conclusio est ista, quod quando solus obliquus praecedit copulam,aul obliquus cum Recto, ita quod obliquus praecedat rectum, tunc solus obliquus est subjectum propositionis: ut in ista, Hominis asinus currit. Probatur ; quia illud solum est subjectum, quod adveniente signo universali distribuitur : sed in isto casu, solus obliquus distribuitur per adventum signi universalis positi a parte ante totius propositionis; igitur solus obliquus est hic subjectum. Major patet, primo ex definitione propositionis universalis ; secundo, quia ista est indefinita, Hominis asinus currit, igitur potest fieri universalis per appositionem signi, et per consequens illius universalis iste terminus est subjectum,qui signo universali distruibuitur ; et minor patet, quia dicendo, Cujuslibet hominis asinus currit, iste terminus, hominis, praecise distribuitur, quod probatur posito casu, quod quilibet homo habeat asinum qui currat, et sit unus asinus communis omnibus, qui non currat; vel distribuitur iste terminus homo proecise, et habetur intentum: vel distribuitur iste terminus asinus, et hoc non, quia tunc se-queretur,Cujuslibet hominis asinus currit, asinus communis est asinus; igitur asinus communis hominis currit, quod est contra casum, et per idem probabitur quod aggregatum non distribuitur : secundo probatur per rationes post oppositum.

Ex ista conclusione sequitur, quod ista consequentia non valet, Omnem hominem videns est unum solum hominem videns : sed asinus est hominem videns, igitur est unum solum hominem vident, quia posito casu, quod quilibet homo videat seipsum, et quod asinus videat omnem hominem, tunc praemissae sunt verae, et conclusio falsa,et ideo si fiat debita sumptio subjecli,debet tunc sic argui: Omnem hominem videns est unum solum hominem videns,sed Socrates est homo ; igitur Socratem videns est unum solum hominem videns,quae est vera, et etiam sua subcbntraria,scilicet Socratem videns non est unum solum hominem videns, ut patet de asino. Et si quaeratur de contradictoria illius universalis, dico, quod est ista,Aliquem hominem videns non est unum solum hominem videns, quod est falsum.

Secundo sequitur, quod ista consequentia non valet, Cujuslibet contradictionis altera pars est vera : sed hic homo est asinus, est contradictionis altera pars ; igitur hic homo est asinus, est vera. Quia hic non fit sumptio sub subjecto, sed sub parte praedicati, quae non distribuitur. Et ideo deberet sic argui, Cujuslibet contradictionis altera pars est vera, haec est contradictio, igitur hujus contradictionis altera pars est vera.

Secunda conclusio est, quod si a parte subjecti, scilicet a parte ante copulae, Rectus praecedat obliquum, aggregatum ex recto et obliquo erit subjectum, ut dicendo, Asinus laminis currit, istud totum,asinus hominis, est subjectum. Probatur, quia illud est subjectumin indefinita,quod per signum universale appositum distribuitur in universali, et hoc est aggregatum ex recto et obliquo; igitur, etc. Major est nota, ut prius ; quia aliter ex indefinita non posset fieri universalis : et minor patet, posito casu, quod sit unus asinus sylvester, qui nullius hominis sit possessio, et ponitur ultra, quod aliqui homines, habeant asinos, et aliqui non, et quod omnis asinus currat excepto sylvestri, tunc ista est vera, Quilibet asinus hominis currit, ut patet inductione, et tamen non distribuitur iste terminus asinus praecise, quia tunc quilibet asinus curreret, et non tantum hominis asinus, ideo aggregatum illud distribuitur.

Ad primam rationem negatur major,quia non oportet quod determinatio, et determinabile faciant unum extremum, quando determinatio potest distribui sine hoc.quod determinabile distribuitur, vel e contra, vel dicitur quod obliquus non est determinatio recti sequentis.

Ad secundam concedo majorem, nego minorem,quia ista,Hominus asinus currit, non convertitur in illam : sed in istam, Aliquis cujus asinus currit, est homo.

Ad tertiam concedo definitionem subjecti, et dico, quod non est simile quando obliquus praecedit, et quando sequitur quia quando obliquus praecedit, tunc per signum appositum solus obliquus distribuitur, sed quando sequitur, aggregatum ex recto et obliquo distribuitur, et ideo in ista, Hominis asinus currit, praedicatum dicitur de isto obliquo Hominis, ut patuit in alia quaestione resolvendo ipsam.

Ad quartam concedo quod copula includitur in obliquo, sed propter hoc non sequitur, quod si copula significet cum tempore, quod tunc propter hoc obliquus significet cum tempore.
Ad quintam dico, quod ista non est de secundo adjacente : imo non plus quam ista, Homo est animal, et ideo praedicatum potest praecedere copulam.

Ad sextam concedo antecedens, sed negatur consequentia, et causa est dicta in solutione tertiae rationis.
Ad septimam dico, quod in ista, Quilibet hominis asinus currit, istud totum, hominis asinus, est subjectum, et hoc propter signum in recto, quod praecedit, quod signum, licet non sit subjectum, aut pars subjecti, attamen est syncategorema, designans modum supponendi ipsius subjecti : et ideo propter ipsum variatur subjectum in indefinita et universali.

Ad octavam respondetur quod duplex est subjectum. Quoddam est subjectum locutionis, et aliud propositionis, modo obliquus est subjectum propositionis, licet non subjectum locutionis, propter hoc quod non construitur a parte de est secundo adjacente.

Ad nonam sicut ad praecedentem consimiliter. Et sic ad quaesitum.