IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XXXV

Utrum propositio in qua reduplicatio additur ad praedicatum, sit falsa, et inintelligibilis

Okam 3. parte cap. 65. Joan. a Magistr. q. 14 hujus. Tartar. tract. ultim. hujus, sig. . quaeritur uttrum regulae, etc.

Arguitur quod sit intelligibilis, quia illud est intelligibile, de quo intelligitur aliud affirmari: sed de tali propositione intelligitur aliud affirmari ; igitur,etc. Major nota est ; quia nullus affirmat, aut negat, nisi id quod intelligit ; et minor patet, quia de tali propositione asseritur, quod ipsa sit intelligibilis.

Deinde arguitur quod talis propositio non sit falsa ; primo, quia haec est vera, Socrates est risibilis, inquantum homo ; et tamen haec reduplicatio additur ad praedicatum.

Item haec est vera, Socrates inquantum homo est risibilis, igitur et sua convertens est vera, Risibile est Socrates inquantum homo; et tamen haec reduplicatio additur ad praedicatum.

Tertio tot modis dicitur secundum se, quot modis dicitur causa, vel etiam secundum quod, ut patet 5. Metaph. ita quod haec dictio secundum quod, potest designare quamcumque causam: sed praedicatum propositionis potest significare causam, quando tali praedicato potest convenienter addi dictio reduplicativa ; ut dicendo: Domus fit a domificatore secundum quod domificator, modo ista dictio secundum quod, est reduplicatio.

Quarto, quia reduplicatio significat immediationem praedicati ad subjectum, igitur sicut subjecto potest addi reduplicatio, ita praedicato. Consequentia tenet, quia sicut subjectum potest esse immediatum praedicato ; ita e contra, imo quaecumque sunt immediata, quodlibet illorum est immediatum alteri.

Quinto, quia per Aristotelem in isto primo, reduplicatio addenda est majori extremitati ; sed major extremitas est praedicatum in prima figura ; igitur, etc. Oppositum arguitur per Aristotelem, in isto primo capitulo, frequenter in tertia parte principali hujus primi libri.

In quaestione, primo videbitur quae sunt dictiones reduplicativae, et quid significant, secundo videbitur de quaesito.

Quantum ad primum notandum, quod istae dictiones sunt reduplicativae, inquantum, secundum quod, in eo quod, et aliquando haec dictio, ut, et consimiles.

Secundo notandum, quod tales dictiones reduplicativae aliquando accipiuntur specificative, et quandoque reduplicative. Quando vero talis reduplicatio sumitur specificative, tunc designat aliquam conditionem, vel aliquem modum, vel aliquem sensum, secundum quem propositio in qua ponitur est vera, quae aliter non esset vera. Verbi gratia, dicendo sic; Omne ens, inquantum est in ipso Deo, est Deus, unde ista propositio, Omne ens est Deus, sine specificatione, simpliciter esset falsa ; sed quia haec dictio inquantum, specificat ad talem sensum, ideo illa propositio non est falsa.

Iterum ista propositio est simpliciter falsa, Forma est materia, sed potest specificari ad aliquem sensum per reduplicationem, quod ipsa est vera, ut dicendo, Forma, secundum quod praeexistit generationi in potentia, est ipsa materia.

Item,haec est falsa, Ens mobile est subjectum in libro Physicorum, imo est subjectum totius scientiae naturalis, sed quando specificatur per reduplicationem, ad conditiones generales motus, et mobilis, tunc ista propositio est vera, ut dicendo, Ens mobile, secundum quod mobile, est subjectum in libro Physicorum.

Hem, potest exemplificari de ista, Homo est species secundum quod iste terminus, homo, supponit simpliciter, vel materialiter. Et sic patet quid designant hujusmodi dictiones, quando sumuntur specificative. Tertio sciendum, quod ad propositionem reduplicativam multa concurrunt, verbi gratia, dicendo ; Homo inquantum animal est sensibile, primo enim subjectum principale, ut iste terminus homo, secundo est praedicatum principale, ut iste terminus, sensibile, tertio est illud super quod cadit reduplicatio, et quarto est reduplicatio una cum copula.

Tunc dico, quod dictio reduplicativa, reduplicative sumpta, et non specificative, designat primo immediationem praedicati principalis ad illud super quod cadit reduplicatio, et quandoque denotat convertibilitatem. Exemplum primi, Homo inquantum animal est corpus, ubi designatur, quod ista praedicatio est immediata, Omne animal est corpus, per privationem alicujus intermedii inter subjectum, et praedicatum, in linea praedicamentali. Exemplum secundi, Homo inquantum animal est sensibile, iste terminus, inquantum, designat praecisionem, et convertibilitatem istorum terminorum animal sensibile.

Secundo, dictio reduplicativa designat praedicatum principale dici de subjecto principali, non immediate, sed mediante praedicato, super quod cadit reduplicatio, ut praedicto exemplo designatur, quod causa, quare homo est sensibilis, est quod homo est animal, ita quod hoc praedicatum, sensibile, non dicitur de homine nisi ea ratione, qua de ipso dicitur hoc praedicatum animal.

Tertio, reduplicatio designat illud super quod cadit esse distributum, vel saltem posse distribui respectu praedicati principalis. Ex quibus patet, quod reduplicatio designat alietatem, sive diversitatem principalis praedicati ab illo, super quod cadit reduplicatio. Et sic patet quid designat reduplicatio, sive sumatur specificative, sive reduplicative. Et hoc de primo.

De secundo notandum, quod quidam sunt termini communes, qui pro una sola re supponunt, et unam solam rem designant, ut iste terminus, Sol, Phoenix, Deus, et consimiles. Alii sunt qui unam rem significant, et pro pluribus supponunt, ut isti termini, homo, animal, et consimiles. Et quantum spectat ad propositum, isti termini differunt in hoc, quod ex primis terminis, qui scilicet pro una sola re supponunt, potest formari affirmativa propositio, vera de praedicato distributo affirmative, ut dicendo, Quilibet planeta est omnis Sol ; vel dicendo, Essentia divina est omnis persona divina. Sed ex terminis, qui pro pluribus supponunt, non potest formari propositio affirmativa vera de praedicato distributo. Verbi gratia : ista est falsa, Omnis homo est omnis homo, vel etiam sumendo particulariter, vel indefinite subjectum.

Tunc ponuntur conclusiones.

Prima est, quod propositio, in qua reduplicatio additur praedicato principali, est falsa, supposito quod fiat ex terminis, qui pro pluribus rebus supponunt. Probatur ; quia dictio reduplicativa designat illud, super quod cadit reduplicatio, esse distributum, ut patet ex primo articulo. Modo talis propositio de praedicato distributo affirmativa, est falsa, scilicet quando fit ex terminis supponibilibus pro pluribus rebus ; igitur, etc. Secundo, quia reduplicatio designat alietatem praedicati principalis ab illo, super quod cadit reduplicatio: igitur si sit idem, jam designat falsitatem.

Secunda conclusio est ista, quod talis propositio cujus praedicato principali additur reduplicatio, est intelligibilis. Probatur per primam rationem ante oppositum, et quando Aristoteles dicit, quod ipsa est inintelligibilis, intelligitur, quod ipsa est inintelligibilis vere, et assertive. Verbi gratia, oratio imperfecta, ut dicendo, Apud villam, est bene intelligibilis, licet per ipsam non comprehendatur sensus verus, vel falsus, ita potest dici in proposito.

Tertio potest dici, quod illud, super quod cadit reduplicatio, se debet tenere a parte praedicati, et non subjecti. Probatur, quia illud, quod positum ante copulam propositionis, non distribuitur ad distributionem subjecti, non est subjectum, nec pars subjecti ; sed dictio, super quam cadit reduplicatio praecedens copulam propositionis, non distribuitur ad distributionem subjecti, igitur talis dictio non est subjectum, nec pars subjecti: quia propter hoc, quando obliquus praecedit rectum, dicimus solum obliquum esse subjectum, eo quod solus obliquus distribuitur : et minor patet, quia dicendo, Omnis homo inquantum animal est sensibile, ibi solum distribuitur iste terminus homo, cujus signum est, quod sub ipso solo debet fieri sumptio, ut dicendo, Socrates est homo, igitur Socrates inquantum animal est sensibilis. Et sic patet, quod nunquam addenda est reduplicatio ad praedicatum principale, imo semper debet esse diversitas praedicati principalis ab illo, super quod cadit reduplicatio, et hoc de secundo.

Tunc ad rationes. Prima soluta est.

Ad aliam concedo, quod ista est vera, Socrates est risibilis inquantum homo, sed reduplicatio non additur ad praedicatum principale, quia iste terminus risibile vocatur praedicatum principale.

Ad aliam dico, quod ista convertitur in istam, Igitur quod inquantum homo est risibile est Socrates.

Ad aliam dico, quod Aristoteles accipit hic istam dictionem secundum quod specificative, ut specificat aliquem modum, vel conditionem, vel circumstantiam termini.

Ad aliam, reduplicatio designat, etc. concedo, quod designat immediationem praedicati principalis ad illud, super quod cadit reduplicatio, et non ejusdem ad seipsum ; quia non potest debile comprehendi aliquis sensus per istam propositionem, Socrates est inquantum homo, supposito quod hoc verbum est, non resolvatur ulterius in suum participium.

Ad aliam concedo, quod reduplicatio se debet tenere a parte majoris extremitatis, et etiam a parte praedicati, sed cum hoc, debet esse diversitas illius, super quod cadit reduplicatio ad praedicatum principale. Et sic de ista quaestione.