IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XXIII

Utrum in secunda figura sint quatuor modi directe concludentes, et non plures nec pauciores

Auctores citati quaest, anteced. in cap. 5. hujus. Joan. a Magist. quaest. 9. hujus. Tartar. hic tract. 2. quaest. 2. Fonseca lib. 6. instit. cap. 16. Fuente 3. part. sum. q. 2. diff. 2. art. 8. Corripint. lib. 3. sum. cap. 5. Hurtado disp 10. Log. seet. 18. Aversa lib. Instit. tract. 4. cap. O.

Arguitur primo, quod sint plures, quia sicut in Baroco, et Festino, et majoribus universalibus, et minoribus particularibus, sequuntur conclusiones ; ita e converso, si major sit particularis, et minor universalis, et sic erunt duo modi alii ab istis quatuor.Sed quod consequentia sit bona,probo; quia transpositio praemissarum, non impedit bonitatem consequentiae. Aliter enim Camestres non reduceretur ad primam figuram.

Secundo arguitur contra Baroco, quia ille syllogismus imperfectus non est bonus, quia non potest reduci ad primam figuram, sed iste non potest, quia si reduceretur, hoc esset per impossibile ; tunc igitur, vel dicitur impossibile, quia impossibile est ipsum reduci, et habetur intentum, quia vel propositio, per quam reducitur, est impossibilis, et probo quod non, quia posito casu, quod in Baroco concludatur conclusio impossibilis : tunc sua contradictoria, per quam fiet reductio, erit necessaria, igitur potius debet dici reductio per necessarium, quam reductio per impossibile.

Tertio, quia ex puris negativis fit bonus syllogismus in praedicta figura, et tamen non aliquo dictorum quatuor modorum, ut notum est ; igitur, etc. Major est nota, quia sequitur, Nullum B est A, nullum C est A, igitur nullum C est B. Item, sequitur adhuc medio non variato secundum finitum, et infinitum, quia sequitur, Nullum B est A, nullum non B est A, igitur nullum A est.

Oppositum arguitur per Aristotelem in littera.

In quaestione primo videtur de modis directis istius figurae, secundo videtur de modis,qui possunt concludere indirecte. Quantum ad primum notandum, quod distinctio modorum istius figurae, non attenditur penes diversitatem conclusionis, quae infertur, sed penes diversitatem praemissarum. Nam si sic attenderetur, jam essent plures modi. Nam Caesare, et Camestres sicut concludunt duas universales negativas : ita possunt directe concludere particulares negativas sibi subalternas.

Secundo notandum, quod quando medium in ista figura, est terminus discretus, vel aliquid additur medio in una praemissa, quod non additur in alia ; ut relativum, vel negatio infinitatis, vel negans ; aut etiam quando extremum non concluditur de extremo : aut quando concluduntur particulares negativae ; majori extremitate praecedente negationem in conclusione,possibile est quod sit bonus syllogismus, in ista figura, et non in aliquo dictorum quatuor modorum. Probatur per aliquos casus.

Primus casus est, quando ex particularibus affirmativis respectu medii, quod est terminus discretus, ut Album est Socrates, currens est Socrates, igitur currens est album.

Secundus, quando medium sumitur in minori cum relativo identitatis. Et ideo sequitur, Omnis homo est albus, omne currens est idem album, igitur omne currens est homo.

Tertius casus, quando arguitur ex duabus affirmativis universalibus, cum relativo diversitatis, posito ad medium in minore, ad concludendum universalem negativam, et ideo sequitur, Omnis homo est animal ,- omnis lapis est aliud ab animali, igitur nullus lapis est homo.

Quartus casus, quando non concluditur extremum de extremo, tunc consequentia est bona, ad inferendum quodcumque praedicatum de medio termino: verbi gratia, sequitur, Nullum B est A, nullum non B est A, igitur nullum A est animal, igitur nullum A currit, et sic de quocumque alio praedicato.

Quintus, quando arguitur ex puris particularibus, majori negativa, et minori affirmativa, ad concludendum majorem extremitatem, de minori extremitate, ante negationem in conclusione, et ideo sequitur : Quoddam A non est B,quoddam C est B, igitur quoddam C non est A.

Sextus, quando ad similitudinem secundae figurae, variatur medium secundum finitum, et infinitum, et ideo sequitur,Nullum A est A, nullum C est non A , igitur nullum C est B. Item alius casus, ut Nullum B est A, nullum B est non A, igitur nullum B est.

Septimus casus,quando ad similitudinem secundae figurae, fit sumptio medii a parte praedicati distributi, et tunc fit bonus syllogismus ex puris particularibus, et non in aliquo dictorum modorum. Verbi gratia, Quidam homo videt omnem asinum. Brunellus est asinus;igitur quidam homo videt Brunellum.

Tertio notandum, quod quando arguitur ex terminis rectis, ubi nihil additur in una praemissa plusquam in alia, nec medium necessarium conclusionis variatur, sed unum extremum concluditur de reliquo, ita quod ambo extrema sunt termini communes, et major extremitas concluditur negative de minori extremitate in conclusione, tunc semper fit bonus syllogismus gratia formae in ista figura ad concludendum directe, in aliquo istorum quatuor modorum, et non aliter : excepto uno casu, quando arguitur, scilicet ex terminis, quorum unus supponit pro aliqua re, quae est eadem cuilibet plurium rerum : et per hoc solvitur instantia prius facta de terminis divinis, nec oportet excipere (sicut quidam excipiunt) terminos, in quibus fit ampliatio alicujus termini ad praeteritum, vel ad futurum. Quia, ut patuit prius, talis terminus distributus copulative, tam pro his quae sunt, quam pro his quae erunt, si sit respectu Verbi, aut Participii de futuro, et suo modo de praeterito ; et ideo in praedicta instantia, ubi termini connotabant aliud de praeterito, debet concludi additis istis dictionibus, qui est, ad subjectum conclusionis, arguendo sic : Nullum mortuum est vivum. Omnis homo est vivus; igitur nullus homo est qui est mortuus. Cujus causa est; quia subjectum minoris supponit praecise pro his quae sunt, et pro eis verificatur minor : et ideo ut servetur suppositio per eumdem in minori, et in conclusione, oportet addere istas dictiones, quae est, in subjecto conclusionis, ad recipiendum suppositionem pro eisdem, pro quibus supponebat in minore.

Ex quo sequitur, quod convenienter potest addi in conclusione, quod non addebatur explicite in praemissis, et teneri uniformitas suppositionis, et dico notabiliter explicite, nam ista restrictio, qui est, qui explicabitur in conclusione, importabatur implicite in praemissis.

Tunc ponitur ista conclusio, quod sunt in secunda figura quatuor modi directe concludentes, praedictis casibus reservatis,

et non plures, nec pauciores. Probatur ex tribus regulis requisitis ad istam.

Prima est, quod Ex puris affirmativis, nihil sequitur in ista figura.

Secunda est, quod Majore particulari existente, nihil sequitur, etc.

Tertia est, quod Ex puris negativis nihil sequitur, modo tamen in qualibet figura sint 16 conbinationes, ut patuit supra textum, inter quas in ista figura inveniuntur 12, quarum quaelibet peccat contra dictarum trium regularum aliquam ; igitur sequitur, quod praecise manent quatuor modi recti, et evidentes, quod est propositum.

Causa primae regulae est, quod si praemissae sint affirmativae, et medium non distribuitur in aliqua praemissarum, potest verificari pro uno supposito medii, et alia pro alio, et sic nulla est conceptio in praemissis extremorum cum medio, ratione cujus debeat sequi connexio extremorum in conclusione.

Causa secundae regulae est,quia in secunda figura, semper debet concludi negati ve, ex quo oportet alteram praemissam esse negativam : modo si major sit particularis, tunc major extremitas in majori manet non distributa, quae tamen in conclusione distribuitur per negationem praecedentem, modo ex non distributo nunquam sequitur distributum.

Causa tertiae regulae est quod ex puris negativis non potest sequi conclusio negativa, quia ista regula est falsa : Quaecumque ab uno eodem sunt diversa, inter se sunt diversa,quia licet homo, et risibile, sint diversa ab equo, non tamen oportet quod sint diversa inter se, nec sequitur conclusio affirmativa, quia ista regula est falsa : Quaecumque ab aliquo tertio sunt diversa, inter se sunt eadem ; quia licet homo, et equus sint diversa ab asino,non tamen sunt eadem inter se, igitur cum non sequatur conclusio affirmativa, nec negativa; sequitur, quod nulla conclusio sequatur. Patet igitur qui, et quot sunt modi, in secunda figura, directe concludentes. Et hoc de primo.

De secundo ; de modis indirecte concludentibus, nota, quod in secunda figura, sunt quatuor modi, indirecte concludentes, quia conclusiones in Caesare, et Camestres convertuntur simpliciter, et ideo sicut conversae sequuntur directe ad praemissas in illis modis, ita convertentes sequuntur ad easdem praemissas indirecte, per illam regulam, Ad quaecumque sequitur antecedens, ad eadem sequitur consequens. Igitur cum ad praemissas in Caesare, sequatur universalis negativa directe, sequitur, quod illa eadem cum antecedit ad suam convertentem, quod sua convertens sequatur ad easdem praemissas.

Tertius modus, et quartus indirecte concludentes, sunt Festino,et Baroco, habentes praemissas transpositas, quia transpositio praemissarum non impedit bonitatem consequentiae. Ideo conclusio quae prius sequebatur directe in Festino, majore universali negativa, et minore particulari affirmativa,ita eadem sequetur indirecte quando de minori fit major, et e contra. Cujus causa est, quia quando de minori fit major, illa quae prius erat major extremitas, jam facta est minor extremitas, et ideo conclusio, quae prius erat directa, jam facta est indirecta.

Tunc ponitur ista conclusio, quod in secunda figura non sunt plures modi indirecte concludentes, quam isti quatuor praedicti. Probatur, quia in qualibet figura sunt 16 combinationes, de quibus inveniuntur 10, quarum quaelibet peccat contra aliquam praedictarum trium regularum, et postea sunt aliae duae, scilicet Festino et Baroco, quae non valent ad concludendum indirecte ; igitur cum praedicti quatuor modi sint boni, et duodecim inveniantur inutiles, sequitur propositum. Quod autem Festino et Baroco non valeant ad concludendum indirecte, probatur per terminos. Primo in Festino, quia non sequitur, Nullus homo est asinus, quoddam animal est asinus, igitur quidam homo non est animal, quia praemissae sunt verae, et conclusio falsa,sed termini in quibus nulli,sunt homo, asinus, brunellus, arguendo sic;

Nullus homo est asinus, quidam brunellus est asinus, cum hoc tamen stat, quod nullus homo est brunellus. Item in Baroco sunt termini consimiles sicut prius.

Tunc ad rationes, Ad primam conceditur, quod Festino et Baroco, transpositis praemissis sunt boni modi, non tamen ad concludendum directe, sed ad concludendum indirecte.

Ad secundam, concedo majorem, nego autem minorem. Ad probationem dico, quod neutro modo, sed vocatur reductio per impossibile, pro tanto,quia ista regula est vera, quod si prima consequentia est bona,impossihile est praemissas esse falsas, quando conclusio est vera, et necesse est, quod si impossibile sit, conclusionem esse falsam : quando aliqua fit falsa,quod prima consequentia sit bona.

Ad sequentes, solvuntur per casus prius exceptos, et possent fieri argumenta de omnibus casibus exceptis.Et haec ad quaesitum,