IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XIII

Utrum omnis propositio particularis affirmativa, possit converti simpliciter in particularem affirmativam

Vide citatos quaest. anteced.

Arguitur quod non ; quia haec est vera : Aliquod monstrum intenditur a natura, ut potest probari expositorie sic, Hoc intenditur a natura, hoc est monstrum ; ergo monstrum intenditur a natura, et tamen sua convertens esset falsa, quia natura non intendit monstrum, ut patet 2. Physicorum.

Secundo, quia ista est vera : Aliqua species est homo, et tamen sua convertens esset falsa, scilicet, Aliquis homo est species.

Tertio, quia ista est vera, Tantum aliquod animal est homo,el tamen sua convertens est falsa, scilicet,Aliquis homo est tantum animal, imo omnis homo est animal.

Quarto, de ista, Populus currit, posito quod una multitudo hominum currat, et ista est vera, Populus currit, et tamen sua convertens est falsa, scilicet, Aliquod currens est populus ; vel, igitur currens est populus, vel etiam ista, Aliqua currentia sunt populus ; quia si convertatur in istam, Aliqua currentia sunt populus, tunc quaero de conversione istius, Exercitus est rotundus, quae non convertitur in istam,Aliquod rotundum est exercitus,nec in islam,Aliqua rotunda sunt exercitus, quia possibile est exercitum esse rotundum, nulla re existente rotunda, quae est in exercitu.

Quinto, ista est vera, Marcus, et Tullius sunt, posito quod ista nomina, Marcus et Tullius sint synonyma, et tamen sua convertens est falsa, scilicet,Entia sunt Marcus et Tullius, quia eadem res est, Marcus et Tullius, nisi poneretur quod duae medietates essent Marcus et Tullius, sed hoc non valet, supposito, quod ista nomina supponunt pro una re indivisibili.

Sexto dubitatur de conversionibus propositionum,in quibus ponuntur pronomina primae, vel secundae personae, ut dicendo, Ego curro, tu legis, et hujusmodi.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto primo, c. 2.

Notandum, quod duplex invenitur propositio particularis affirmativa ; quaedam cujus praedicatum est terminus discretus, ut dicendo, Quidam homo est Socrates, et talis particularis sine aliquo addito non potest converti simpliciter,sed per accidens in unam singularem, ut in istam; Socrates est homo. Et dico notabiliter, sine aliquo addito, quia si addantur istae dictiones, quod est, tunc bene convertitur simpliciter in particularem affirmativam, ut in istam, Aliquid quod est Socrates est homo.

Tunc sit prima conclusio, quod talis particularis infert unam universalem de terminis transpositis, excepto uno casu. v. g. sequitur, Quidam homo est Socrates ; ergo omne quod est Socrates est homo ; tamen unus casus est excipiendus,ubi una res est eadem cuilibet plurium rerum, sicut in divinis, quia non sequitur, Haec Essentia divina est Pater, vel e converso, Pater est haec essentia divina, non sequitur, Igitur omne quod est haec Essentia divina est Pater, quia Filius est haec Essentia divina, et tamen Filius non est Pater, et propter istum casum debet dici, quod consequentia non valet de forma, licet bene valeat e contra, sicut sequitur, Omne quod est Socrates currit;igitur Socrates currit.

Alia est propositio particularis, cujus praedicatum distribuitur, ut ista; Quaedam Luna est omnis Luna, et infert quamdam universalem de terminis transpositis, ut istam, Igitur omnis Luna est Luna, cujus signum est, quia dicta particularis significat praedicatum pro quolibet suo supposito, dici de subjecto pro uno supposito subjecti; igitur e contra : ad subjectum pro uno suo supposito potest dici de praedicato, pro quolibet suo supposito. Et dico notabiliter, infert, quia non convertitur in istam, eo quod aggregatum ex signo universali, et termino communi, erat praedicatum in prima, et tamen solus terminus communis est subjectum in secunda, et ideo non convertitur in istam, Igitur aliquid quod est omnis Luna est Luna, quae est particularis affirmativa.

Item alia est propositio particularis, cujus praedicatum est terminus communis non distributus; ut Quidam homo est animal.

Et tunc est secunda conclusio, quod talis propositio particularis affirmativa convertitur simpliciter in particularem affirmativam. Probatur capiendo istam particularem, Quidam homo est animal. Probo,quod ad istam sequatur, animal est homo ; quia si non sequitur, sit iste homo, qui est animal, Socrates, tunc arguitur sic ; Socrates est homo, Socrates est Animal;igitur animal est homo, quod est propositum, et tenet consequentia per illam, Quaecumque uni, et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem.

Secundo, ista consequentia est bona, ex cujus opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, sic est ista, ut patet ; igitur.

Dubitatur qualiter convertitur ista,Homo est subjectum, si dicatur, quod in istam, Subjectum est homo, jam antecedens est verum, consequens falsum : quia ly homo est praedicatum in consequente.

Secundo, si significat iste terminus A hominem quando ponitur a parte subjecti, et asinum quando ponitur a parte praedicati, tunc convertatur ista A est homo, quae est vera, quia per casum positum, significat idem positione,quod ista, Homo est homo, et tamen sua convertens est impossibilis, scilicet, ista, Homo est A, quod significat idem quod homo est asinus.

Tertio peto a te convertere primam propositionem proponendam a me, tunc propono tibi istam, tu non convertes aliquam propositionem, si convertis eam, quia ipsa est particularis negativa, quae non potest converti: si non, hic est contra positum, quia positum erat quod debebas convertere primam propositionem proponendam a me, et ista erat primo proposita.

Tertio, dubitatur de conversione istius ; Regis interest benefacere. Item de ista: Te decet hymnus Deus in Sion, et hujusmodi, in quibus ponuntur verba defectiva.

Ad ista, ad primum dico, quod ista, Homo est subjectum, verificatur prout terminus, homo, supponit materialiter pro seipso subjecto in propositione conversa, et ideo in propositione convertente debet consimiliter accipi, et propter hoc oportet converere circumloquendo per verbum de praeterito,scilicet in istam,Quod fuit subjectum, Scilicet in propositione conversa, est iste terminus homo.

Ad secundum dico, quod casus non debet admitti, ubi significatio termini dependet ex veritate, vel falsitate propositionis, vel ex diversa situatione hujus termini, aut aliqua consimili conditione propositionis, vel termini, quia naturale est quod veritas, et falsitas propostionis, et hujus conditiones dependeant ex significatione termini, et non e contra.

Ad tertium dico, quod hujus positio, seu petitio dependens, non debet admitti nisi sub conditione; quod non ponatur aliquid repugnans positioni,vel posito modo,huic positioni repugnans est,quod sit particularis negativa ; igitur non est admittenda: de aliis duobus dicetur postea, quando agetur de obliquis.

Tunc ad rationes. Ad primam dico, quod loco termini connotati, qui ponitur a parte: subjecti,a qua parte non appellat suam formam, debet accipi pronomen demonstrativum, per quod demonstretur illud, pro quo prius supponebat terminus connotatus, et ideo ista, Monstrum intenditur a natura, convertitur in istam,Aliquid quod intenditur a natura est hoc, demonstrato illo, pro quo prius supponebat iste terminus, monstrum.

Ad secundam dico, quod a parte praedicati hujus propositionis subintelligitur aliud, quod debet exprimi, V. g. per istam Aliqua species est homo, subintelligitur, quod aliqua species est iste conceptus homo et tunc convertitur in istam , Iste conceptus homo est aliqua species.

Ad aliam, Tantum aliquod animal, etc. dico, quod aequipollet uni particulari negativae, scilicet isti, Aliquod animal non est homo, modo particularis negativa non convertitur. Vel potest dici, quod convertitur in istam veram, Igitur quod tantum est homo est animal.

Ad aliam dico, quod ista, Populus currit convertitur in istam;,Currentia sunt populus. Et ista, Exercitus est rotundus , dico quod ibi debet suppleri, exercitus est rotundus exercitus, et facile est convertere.

Ad aliam dico,quod convertitur in istam, Ens, est Marcus et Tullius, unde illa copula et non denotat diversitatem rerum significatarum, sed terminorum significantium.

Ad aliam dico, quod tales propositiones convertuntur a proferentibus. v. g. dicens istam, Tu legis, debet eam convertere in istam, Legens es tu: nec ista est difformitas quantum ad personam tactam in convertente, eo quod persona sequitur verbum. Sed si tales propositiones debeant converti ab aliis, quam a proferentibus, v. g. dicens istam alicui, Tu legis, ille audiens, cui loquetur, debet eam convertere in istam, Legens est illud, quod ego sum, sed unus tertius audiens, cui non fit locutio, debet eam convertere in unam, cujus praedicatum est pronomen tertiae particulae, Legens est ille, demonstrando illum pro quo supponebat ly tu, ante. Et sic dictum ad quaesitum.