IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XI

Utrum syllogismus expositorius teneat gratia formae

Occam 3. p. Log. c. 16. Joan. a Magist. hic q. 7. S. 2. dubitatur. Tartar. hic dub. 3. Fonseca lib. instit. c. 23. et 24. Hurtado disp. 10. Log. sect. ii. Aversa lib. instit. tract. 4. cap. 14. et 15. Rodrig. lib. 3. dialect. c. 3. Compl. lib. 3. tum. c. 7.

Arguitur quod non, quia ista consequentia non valet, Socratis cappa est alba, Socratis cappa est nigra; igitur nigrum est album, quae praemissae sunt verae, et conclusio falsa, et tamen est iste syllogismus expositorius, quia medium est terminus discretus.

Similiter non sequitur, Iste horrui est bonus, iste homo est malus, diversis demonstratis; Igitur bonum est malum.

Secundo, quia non sequitur, Iste homo, vel asinus est asinus, iste homo, vel asinus est homo ; igitur homo est asinus.

Tertio, quia non sequitur, Iste homo est animal, iste homo est non omnis homo ; igitur non omnis homo est animal.

Quarto, quia non sequitur, Iste homo est animal, iste homo est nullus asinus ; igitur nullus asinus est animal.

Item, non sequitur, Ista Sequana fuit a centum annis, ista Sequana est haec aqua ; igitur haec aqua fuit a centum annis, quod est falsum, quia forte generata fuit per pluviam non est diu, aut per fontes.

Iterum non sequitur, Haec Essentia divina est Pater, haec Essentia divina est Filius ;igitur Filius est Pater.

Item, in syllogismis negativis non sequitur, Iste homo est animal, iste homo non est asinus; igitur asinus non est animal.

Oppositum arguitur per Aristotelem hic c. 2. qui videtur probare conversionem universalis negativae per secundam regulam.

Similiter probantur syllogismi tertiae figurae per syllogismum expositorium, et tenent virtute illius regulae, Quaecumque uni, et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem.

In ista quaestione videbitur ex quibus terminis fit syllogismus expositorius, et quid sit, similiter qualiter tenet gratia formae, tam in affirmativis, quam in negativis.

Notandum est, quod Syllogismus expositorius est ille, cujus medium est terminus discretus. Sed est notandum, quod triplex est terminus discretus ; unus qui significat unam solam rem, ita quod suae significationi repugnat significare quamlibet diversarum rerum, sine nova impositione, vel demonstratione.

Alio modo dicitur terminus discretus, qui supponit, vel significat unam rem singularem, cum hoc tamen significat, quamlibet diversarum rerum, quibus illa res singularis est eadem. V. g. iste terminus, Haec Essentia divina, dicitur terminus discretus, quia significat unam solam rem singularem, quae tamen cuilibet diversarum rerum est eadem. Et tertio modo dicitur terminus discretus, ut iste terminus Sequana, vel consimilis, quae secundum Grammaticos est terminus discretus, eo quod est terminus singularis, et propriae qualitatis, et tamen iste terminus significat successive quamlibet diversarum rerum sine nova impositione ; quia nunc significat aquam, quae nunc est, et postea significabit aquam, quae postea erit omnino diversa ab ista, tamen istae aquae habent, vel habuerunt, vel habebunt aliquam unionem ad invicem, propter continuam successionem partium sibi invicem.

Tunc secundum istam descriptionem aliqui solvunt quaestionem, supponendo, quod terminus, primo modo dictus discretus, est proprie discretus, et alii minus proprie, tunc dicunt, quod syllogismi facti ex terminis discretis primo modo sint syllogismi boni gratia formae, sed si fiant ex aliis terminis non vere, sicut argutum fuit ante oppositum de Essentia divina, et de Sequana.

Contra istud arguitur, quia tunc sequeretur, quod Syllogismus expositorius non esset consequentia formalis. Consequens est falsum propter duo. Primo, quia per Syllogismum expositorium probatur conversio universalis negativae, quae conversio est formalis consequentia. Secundo,quia per ipsum probantur Syllogismi tertiae flgurae,qui sunt consequentiae formales : modo si Syllogismus expositorius non esset consequentia formalis, jam consequentiae evidentiores probarentur per principium minus evidens. Probatur consequentia, quia Syllogismus expositorius non tenet gratia dispositionis, vel formae propositionum,et terminorum,sed praecise gratia terminorum,qui sic vel sic significarent, et hoc est tenere gratia materiae,ut patet ex praecedenti quaestione.

Ideo dicendum est aliter, quod Syllogismus expositorius tenet gratia formae in omnibus terminis, dum tamen praemissae regulentur debite, per dici de omni, vel de nullo, ita quod terminus discretus distri. buatur mediantibus istis dictionibus, quod est, ut ista, Socrates currit, debet resolvi in istam, Omne quod est Socrates, currit, et tunc Syllogismus expositorius est consequentia formalis.

Nota tamen, quod iste cui certum esset, quod nulla res esset eadem cuilibet plurium rerum, poneret Syllogismum expositorium consequentiam formalem, sine hujus regulatione per dici de omni, vel de nullo, ita quod apud ipsum ista consequentia esset formalis, Hic homo est Socrates, hic homo currit ; igitur Socrates currit, sine hoc, quod aliqua praemissarum distribueretur negative, vel affirmative.

Et dico notabiliter, cui esset certum, et non, cui esset evidens, quia certitudo se habet in plus, quam evidentia. Nam certitudo est ad quamlibet partem alicujus propositionis, et potest esse respectu erroris, sicut respectu veritatis, sed nihil est evidens nisi verum. Et istum modum salvandi Syllogismum expositorium, quod sit consequentia formalis, posuit Averr. Commentator super istum librum.

Tunc in speciali de Syllogismo expositorio affirmativo dico,quod in qualibet trium figurarum potest fieri bonus Syllogismus expositorius affirmativus. Exemplum pri mae figurae, Socrates est musicus, album est Socrates ; igitur album est musicum. Item, in divinis sequitur, Haec Essentia divina est Pater, Filius est haec Essentia divina ; igitur Filius est Pater, posito quod praemissae regulentur per dici de omni, et tunc major est falsa, sicut conclusio, unde ista est falsa : Omne quod est haec Essentia divina est Pater, quia Filius est aliquod, quod est haec Essentia divina, et tamen Filius non est Pater. Item, fiat exemplum de istis terminis Sequana, et hujusmodi, Sequana fuit a centum annis, haec aqua est Sequana ; igitur haec aqua fuit a centum annis. Quia si major distribuatur, debet sic distribui : Omne quod est Sequana, vel fuit Sequana, fuit a centum annis, et major esset falsa. Similiter potest dici concedendo istam, Haec aqua fuit a centum annis, quemadmodum, et ista, Sequana fuit a centum annis, quia utrobique est consimilis identitas,scilicet secundum continuam successionem partium.

Exemplum secundae figurae, ut Album est iste homo, musicum est iste homo ; igitur musicum est album, reducitur ad primam figuram per conversionem majoris.

Exemplum tertiae figurae arguendo sic, Iste homo est albus, iste homo est Grammaticus ; igitur Grammaticus est albus, et reducitur ad primam figuram per conversionem minoris.

Tunc de Syllogismo expositorio negativo dico, quod Syllogismus expositorius negativus valet in prima figura gratia formae, majore existente negativa.

Contra,quia non sequitur, Iste Pater non est Filius, haec essentia est Pater ; ergo haec essentia non est Filius.

Respondeo, quod consequentia est formalis, et sicut conclusio est falsa, ita similiter et major, si reguletur per dici de nullo, unde major est falsa, Nihil quod est iste

Pater, est Filius, quia essentia divina est iste Pater quae est Filius.

Secundo dico, quod Syllogismus negativus non valet in prima figura, si minor fuerit negativa, et causa est, quia si minor fuerit negativa, et major affirmativa, tunc major extremitas non est distributa in praemissis, imo stat determinate, et tamen stat confuse, et distributive in conclusione, modo ex non distributo nunquam sequitur distributum, gratia formae. Verbi gratia, non sequitur, Iste homo est animal, quidam asinus non est iste homo ; igitur quidam asinus non est animal, imo stat, quod omnis asinus est animal.

Tertio dico, quod talis Syllogismus bene valet ad concludendum indirecte. V. g. Iste homo est animal, quidam asinus non est iste homo ; igitur quoddam animal non est asinus. Et per idem potest dici de secunda, et tertia figura.

Ad rationes. Ad primam dico, quod iste terminus complexus, Socratis cappa, qui est medium dicti Syllogismi, non est terminus discretus, imo est terminus communis, ideo non est Syllogismus expositorius.

Ad secundam dico, quod non est Syllogismus expositorius, quia terminus discretus qui est ibi medium, non significat, ut demonstrat idem in utraque praemissa, ideo medium sumitur aequivoce in majori, et minori propter diversitatem demonstrationis.

Ad tertiam dico, quod debet concludi ; Igitur aliquid quod est non omnis homo est animal.

Ad quartam dico,quod debet inferri ista; Igitur aliquid quod est nullus asinus est animal.

Ad quintam, negatur consequentia, tamen nulla illarum esset concedenda, si sumeretur distributive, et tunc valeret consequentia.

Ad alias dictum est in quaestione. Et sic sit dictum ad quaesitum.