IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO VIII

Utrum dici de omni, sit aliquid, vel aliqua, scilicet, utrum praedicatum dici de subjecto universalitersumpto,sitpraedicatum, vel subjectum, aut ambo simul, vel dispositio inhaerens praedicato, vel significabile complexum praeter ista

Vide citatos quaest. 5. hujus.

Arguitur quod non sit praedicatum; quia tunc sequeretur quandocumque praedicatum esset dici de subjecto universaliter sumpto : modo consequens est falsum, quia praedicatum manebit, quando tamen non erit dici de subjecto universaliter sumpto, quando signum universale removetur manente propositione indefinita.

Secundo, si dici, esset praedicatum, sequeretur,quod qui intelligeret praedicatum, intelligeret etiam praedicatum dici universaliter de subjecto. Consequens est falsum ; quia praedicatum potest intelligi, sive dicatur de subjecto sumpto universaliter, sive particulariter, sive indefinite. Probatur consequentia, quia ex quo ista sunt eadem: qui intelligit unum, simul intelligit et reliquum.

Tertio arguitur, quod sit significabile complexe ; quia ista propositio, Dici universaliter de subjecto, plus significat quam isti duo termini, praedicatum,et subjectum; igitur praeter significata illorum terminorum correspondet aliquod aliud significatum dictae propositioni, et non aliud quam significabile complexe per propositionem, scilicet praedicatum, dici de subjecto, quia illo significabili posito redditur propositio vera, et ipso non posito, adhuc positis subjecto, et praedicato, propositio non est vera.

Quarto ad hoc, quod ista propositio sit vera, praedicatum dicitur de subjecto, non sufficiunt praedicatum, et subjectum, sicut ad veritatem istius, Homo est albus, non sufficiunt homo, et albus. Dico igitur: praeter ista duo, requiritur aliquid aliud, ut puta, Hominem esse album, aut praedicatum dici de subjecto, et sic de similibus.

Quinto, sicut talibus propositionibus non correspondet significabile complexe per propositionem, sed res significata per subjectum, tunc quaero quid correspondet isti,Si asinus volat, asinus habet alas, et non potest dici, quod asinus, quia posito quod nullus asinus esset in rerum natura, adhuc propositio ista esset vera, et non propter aliud quam propter significabile complexe, quod sibi correspondet, igitur, etc.

Oppositum arguitur, quia in dictis secundum quid, est idem ipsum, et esse ipsum, ut Hominem esse hominem,scd in dictis secundum accidens, non est idem ipsum, et esse ipsum, ut album, et esse album, quia esse album est albedo. Modo omnis propositio, vel est facta ex terminis absolutis, vel ex terminis concretis: si ex terminis absolutis : igitur sibi correspondet significatum per subjectum: si ex terminis concretis, sibi correspondet accidens, vel dispositio connotata per illos terminos.

In quaestione primo dicentur aliqua, et improbabitur una opinio. Secundo respondebitur ad quaesitum.

Quantum ad primum, notandum quod istud dictum, dici de omni, vel aliud, ut Hominem esse album,quandoque accipitur materialiter, et tunc sibi correspondet una propositio, ut Homo est albus, et alio modo accipitur significative : et sic dicit Aristoteles 5. Metaphys. cap. 1. de Ente, quod idem est vadere, et esse vadens,et quod idem est secare, et esse secans. Ex quo sequitur, quod significatum correspondens illi dicto, scilicet esse secans, vel dici de omni, est aliquid : aliter enim ista propositio affirmativa, esse secans est esse agens, esset falsa.

Suppositio igitur, quod significatum per talem propositionem sic, sive per tale dictum ponitur ista conclusio, quod significatum correspondens propositioni non est significabile complexe, per propositionem, quod quidem significabile non est res significata per subjectum, aut per praedicatum, aut dispositio alteri eorum inhaerens, cujus tamen oppositum multi ponunt. Dicunt enim quod isti propositioni, Deus est, correspondet significabile complexe, puta Deum esse, quod quidem significabile non est dependens a significabili.

Probatur conclusio, quia vel tale significabile est dependens a Deo, vel independens: si independens, tunc sequitur, quod ipsum est prima causa, quod est impossibile. Et confirmatur, quia in illis significabilibus complexis unum est causa alterius, ut Solem esse lucidum , est causa hujus quod est, Lunam esse lucidam ; tunc igitur in ordine tali causarum est processus in infinitum, et hoc non valet, ut patet 2. Metaphys. Igitur aliquando erit status, et per consequens illud significabile complexe,ad quod est status, erit prima causa, et per consequens praeter Deum esset ponere aliam primam causam.

Si dicatur, quod illud significabile sit dependens a Deo, tunc sequitur quod Deus possit ipsum annihilare, salvatis quibuscumque aliis rebus, et poterit ipsum salvare, aliis rebus annihilatis.Ponatur igitur, quod separet albedinem Socratis a Socrate manente Socratem esse album, tunc sequitur, quod Socrates est albus, et quod nulla erit albedo, et per consequens Socrates erit albus sine albedine, quod implicat.

Secundo, quod si ad hoc quod Socrates sit albus, requiritur quidam modus se habendi praeter Socratem , et albedinem, scilicet Socratem esse album, tunc iste modus se habendi, aliter se habebit ad Socratem, et aliter ad albedinem. Et quaero de illis modis habendi, quorum unus aliter se habebit ad Socratem, et aliter ad albedinem, utrum illi modi se habeant aliter, et aliter per se ipsos, aut per alium modum superadditum. Si per se ipsos, tunc eadem ratione erit standum in primo, scilicet, quod albedo per ipsam sine dispositione addita, inhaeret Socrati; si per modos alios, tunc in illis modis aliter se habendi erit processus in infinitum, quod est impossibile.

Tertio, si ita esset, sequeretur, quod essent infinita talia significabilia complexa perpetua independentia a Deo, quorum numerum Deus non potest mutare, vel annihilare, cujusmodi essent ista, Deum esse, Deum posse producere, et sic de singulis.

Quarto, quia inter ista esset ordo perfectionis, vel non.

Iterum quaeritur de significatione hujusmodi significabilium complexe in comparatione ad materiam.

Item, utrum complexe significabilia possint replere vacuum,

Item, an sint substantiae, vel accidentia, ubi sunt, et quando, et ita de aliis, de quibus non apparet verisimilis responsio.

Iterum, quia frustra ponitur talis multi tudo,quando omnia possunt salvari melius, non ponendo talem multitudinem, ut patet primo Physicorum. Modo omnia possunt melius salvari, igitur. Et hoc de primo.

Quantum ad secundum, notandum quod quaedam est propositio categorica, et alia hypothetica. Item, quaedam est categorica de inesse,et alia modalis. Illarum de inesse, quaedam est de terminis absolutis, alia de terminis connotativis, et hoc dupliciter, quia quaedam est de terminis positivis, alia de terminis privativis. Item, quaedam de futuro, et alia de praeterito, quaedam de possibili. Et hypotheticarum quaedam est conditionalis, etc.

Secundo notandum, quod terminorum connotativorum, quidam sunt qui connotant dispositionem superadditam, et distinctam a subjecto,ut iste terminus, album: alii connotantsubjectum quodammodo se habere, licet non per dispositionem superadditam, ut secundum aliquos iste terminus figura supponit pro re figurata, connotando ipsam aliter se habere, et non per dispositionem additam.

Tertio notandum, quod in propositione inveniuntur duplices termini, quidam qui sunt ut subjectum et praedicatum, et sunt termini categoremalici ; alii sunt termini syncategorematici, ut signa universalia, particularia,copula universalis, et conjunctiones, et hujusmodi : et istis terminis non correspondet aliquod significatum aliud a significatis terminorum categorematicorum, sed per ipsos intellectus aliter intelligit, et apprehendit eamdem rem, et ita eadem res significatur per ambo condeterminantia, quia intellectus diversimode concipit, propter diversitatem syncategorematum.

Nunc ponuntur conclusiones.

Prima est,quod propositioni categoricae de praesenti affirmativae, factae ex terminis absolutis, correspondet significatum per subjectum. Verbi gratia, dico, quod significatum correspondens isti propositioni, Homo est animal, est homo ; et ideo hominem esse animal, est homo : et Deum esse, est Deus, et sic de singulis. Probatur, quia homo est illud quod est per suam essentiam: modo homo est animal per suam essentiam, igitur hominem esse animal, est homo ; nec ista consequentia valet, hominem esse animal, est hominem esse corpus, igitur qui cognoscit hominem esse animal, cognoscit hominem esse corpus, vel contra, et saltem si arguatur e contra, consequentia non valet.

Secunda conclusio est, quod si propositio categorica affirmativa de praesenti, sit composita ex terminis connotativis, qui non connotant dispositionem additam, vel ex terminis privativis, significatum correspondens tali propositioni est significatum subjecti, ut Socratem esse figuratum, est Socrates : Hominem esse risibilem,est homo, et ita de similibus. Exemplum de privativis, ut Homo est caecus, ista significat hominem esse, et hominem esse aptum ad videndum, et hominem non habere visum, modo hominem esse, est idem quod homo. Similiter Hominem esse aptum ad videndum, est homo, quia accipiendo illa, non est res alia ab homine apto.Similiter Hominem non videre, non est aliud nisi deficere a debito inesse. Et ideo si sit aliquis homo qui non videat. tunc hominem non videre, est homo,

et si nullus homo sit, quin videat, tunc hominem non videre, nihil est. Ex quibus sequitur, quod Hominem esse caecum est homo, et ita de aliis privativis.

Tertia conclusio est, quod si propositio categorica affirmativa de praesenti sit composita ex terminis connotativis, qui connotant, dispositiones additas suis subjectis ; tunc tali propositioni correspondet significatum, scilicet dispositio connotata per illum terminum, ut isti propositioni, Homo est albus, correspondet pro significato albedo hominis, et ideo hominem esse album, est albedo hominis, et per consequens albedo, et non sequitur contra, quia non convertitur.

Quarta conclusio est, quod non oportet, quod propositioni negativae correspondeat aliquod significatum, et ideo chimaeram non esse hircocervum, nihil est. Similiter Socratem non esse asinum, si Socrates sit, est Socrates : si Socrates non sit,tunc nihil est, et sic de aliis negativis.

Quinta conclusio est, quod non oportet, quod propositioni de possibili correspondeat aliquod significatum, sed sufficit quod possit correspondere.

Secundo, de propositione de praeterito non oportet, quod sibi correspondeat significatum, sed quod alias correspondebat, conformiter de futuro,quod sibi correspondebat significatum.

Quarto, de conditionali dico, quod non oportet, quod sibi correspondeat significatum, nisi conditionaliter, et ideo asinum habere alas si volaret, non est, nec erit aliquid, sed esset asinus si volaret.

Similiter de disjunctiva, quia ei non correspondet significatum nisi disjunctive, ut isti, Socrates est, vel Socrates non est, si Socrates sit, correspondet Socrates, si Socrates non sit, nihil correspondet, et per hoc potest dici de omnibus aliis. Patet igitur, quod praedicatum dici universaliter de subjecto, non est aliud quam praedicatum. Tunc ad rationes ; ad primam negatur consequentia, quia licet praedicatum, et praedicatum dici de subjecto sint idem, non sequitur, quod quandocumque erit praedicatum, dici de subjecto universaliter sumpto, quia sicut contingit,quod album erit,quando non erit album esse, ita debet concedi, quod praedicatum dici universaliter de subjecto erit, quando non erit praedicatum. Ad secundam responsum fuit in responsione praecedenti.

Ad tertiam dico, quod ista propositio plus significat, non quod sibi respondeat aliud significatum,sed quod intellectus aliter per ipsam concipit propter syncategoremala.

Ad quartam dico, quod ad hoc quod homo sit albus, non requiritur aliqua res alia a Socrate, et albedine, sed sufficit Socrates, et albedo in gradu sufficienti, ad denotandum praesentem Socratem, hoc est, Socrates, scilicet existens cum albedine; et quod natura albedinis non transmutatur, seu variatur per agens supernaturale, quia de natura albedinis est inhaerere subjecto, et ideo praeter ipsam non opportet addere istam inhaerentiam distinctam.

Ad quintam dictum est, et sic sit dictum ad quaesitum.