IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XIV

Utrum omnis propositio universalis affirmativa convertatur per accidens in particularem affirmativam, et non simpliciter in universalem affirmativam

Vide citatos quoest. 12.

Arguitur quod non. Primo, quia propositio exclusiva est universalis affirmativa, et tamen convertitur simpliciter in universalem affirmativam ; igitur aliqua universalis affirmativa convertitur simpliciter in universalem affirmativam. Arguitur primo, quod sit universalis, quia infert universalem ; et affirmativa, quia infert affirmativam : et minor apparet; quia sequitur, Tantum homo est animal; igitur omnis homo est animal.

Secundo, quia propositio exceptiva est universalis affirmativa, ut ista, Omnis praeter Socratem currit, et tamen non convertitur in particularem affirmativam, quia ista est incongrua , Aliquod currens praeter Socratem est homo, quia dictio exceptiva significat per modum excipientis a toto universali distributo, aut a toto integrali, et ideo ab uno particulari non potest fieri exceptio.

Tertio, quia propositio reduplicativa est universalis affirmativa, ut omnis homo inquantum animal est sensibile, et tamen non convertitur in particularem affirmativam, ut in istam, Quoddam sensibile est homo inquantum animal: quia propositio cujus praedicato additur dictio reduplicativa est falsa, et inintelligibilis, ut patet in isto primo.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto primo, cap. 2.

Notandum, quod quadrupliciter invenitur proposito universalis . Quaedam cujus praedicatum est terminus discretus, et illa convertitur tripliciter. Uno modo in singularem, ut ista, Omnis homo est Socrates, convertitur in istam , Socrates est homo, vel etiam de praedicato distributo, ut Socrates est omnis homo. Alio modo in particularem affirmativam, additis istis dictionibus, quod est, ut in istam, Aliquid quod est Socrates est homo.

Tertio modo in universalem affirmativam, ut in istam, Omne quod est Socrates est homo, et hoc est verum, nisi in uno casu, scilicet quando una res est eadem cuilibet diversarum rerum.

Alia est propositio universalis, cujus praedicatum est terminus communis distributus affirmative, ut Omnis homo est omnis homo, et talis convertitur dupliciter . Uno modo in particularem affirmativam, ut in istam, Aliquid quod est omnis homo est homo, et ponuntur ibi istae dictiones, quod est : ad denotandum, quod istud totum, omnis homo, se tenet ex parte subjecti in convertente, sicut se tenuit a parte praedicati in conversa.

Secundo modo convertitur in universalem de terminis transpositis, scilicet in istam ; Omnis homo est homo, quod probatur capiendo exempla in istis terminis, Omne B est omne A, igitur omne A est B, quia si non sequitur, detur oppositum consequentis, scilicet Quoddam A non est B, tunc ista habet duas causas veritatis. Unam, quod alter istorum terminorum pro nullo supponat, et tunc sic ista est vera,Quoddam A non est B, ita e contra, Quoddam B non est omne A, quae est opposita antecedentis. Alia causa veritatis est, quod quoddam B

sit, et tamen non est omne A, vel e contra, et tunc sequitur oppositum antecedentis, scilicet, quod Non omne B est omne A, et per consequens consequentia erat bona.

Alia est universalis affirmativa, cujus praedicatum est terminus communis distributus negative, ut Omnis homo est nullus asinus, quae convertitur dupliciter. Uno modo in particularem affirmativam, ut in istam, Igitur aliquis qui est nullus asinus est homo.

Alio modo in universalem negativam, ut istam, Nullus asinus est homo. Probo consequentiam, ad affirmativam de praedicato infinito, sequitur negativa de praedicato finito, ut patet 2. Periherm. igitur ad istam, Omnis homo est nullus asinus, quae est de praedicato infinito, sequitur ista negativa de praedicato finito, quae est, Omnis homo non est asinus, quae aequipollet isti, Nullus homo est asinus.

Alia est universalis affirmativa, cujus praedicatum est terminus communis non distributus, et de ista intelligit Aristoteles. Tunc ponuntur conclusiones.

Prima est, quod nulla universalis affirmativa, cujus praedicatum est terminus . communis non distributus, convertitur simpliciter in universalem affirmativam. Probatur intelligendo in consequentia formali, quia non sequitur, Omnis homo est animal, igitur omne animal est homo, quia antecedens est verum, et consequens falsum, et dico notabiliter, in consequentia formali, quia in tribus casibus, potest converti simpliciter gratia materiae.

Primus casus est, quando antecedens est impossibile, et ideo sequitur, Omnis homo est asinus, igitur omnis asinus est h omo,quia ad impossibile sequitur quodlibet.

Secundus casus est, quando subjectum, et praedicatum sunt termini convertibiles, et ideo sequitur, Omnis homo est risibilis, igitur omne risibile est homo.

Tertius casus est,quando inferius praedicatur affirmative de suo superiori universaliter sumpto, et ideo sequitur, Omne animal est homo ; igitur omnis homo est animal.

Secunda conclusio est, quod omnis universalis affirmativa, cujus subjectum est terminus communis distributus, convertitur gratia formae in particularem affirmativam, ut sequitur, Omnis homo est animal; igitur quoddam animal est homo. Probatur, quia quando ad antecedens,sequitur consequens, quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens, et ideo ad universalem affirmativam sequitur particularis affirmativa sibi subalternata, ad quam particularem sequitur alia particularis affirmativa, quae est sua convertens ; igitur illa sequebatur ad universalem, v. g. sequitur, Omnis homo est animal, ergo quidam homo est animal, ad quam per conversionem particularis affirmativae sequitur,Quoddam animal est homo) igitur ista sequebatur ad universalem. Secundo, quia ista consequentia est bona, ex cujus opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, sed sic est in praedicta consequentia, ut patet.

Tertia conclusio est, quod omnis propositio universalis affirmativa de terminis rectis, infert exclusivam de terminis tranpositis. Probatur, quia quaelibet talis universalis infert exponentes exclusive de terminis transpositis ; igitur etiam infert exclusivam. Tenet consequentia ; quia exclusiva infertur ex suis exponentibus. Modo quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens. Probatur antecedens,quia ad istam, Omnis homo est animal, sequitur ista, Igitur animal est homo, per praecedentem conclusionem, quae est una exponens exclusive. Similiter sequitur, Omnis homo est animal , igitur nihil aliud ab animali est hom o,quia detur oppositum, scilicet, Aliquid aliud ab animali est homo, tunc sequitur, quod Aliquis homo non est animal, quae est opposita antecedentis.

Et dico notabiliter in conclusione, de terminis rectis, quia in terminis obliquis non valet consequentia, sicut non sequitur, Cujuslibet hominis animal est asinus;igitur tantum asinus est animal hominis, quia posito quod quilibet homo habeat asinum, et bovem, tunc antecedens est verum, et consequens falsum.

Secundo dico, quod consequentia non valet, quando universalis affirmativa includit aliquam negationem, et ideo licet ista sit vera, Omnis homo est non omnis homo, propter hoc non sequitur ; Igitur tantum non omnis homo est homo, quia prima exponens esset falsa.

Tunc ad rationes. Ad primam dico, quod exclusiva non est proprie universalis, nisi ratione suarum exponentium, ut dictum fuit prius. Unde exclusiva convertitur in universalem de terminis transpositis, et e contra.

Ad secundam de exceptiva debet sic converti, Omnis homo praeter Socratem currit, igitur quoddam currens aliud a Socrate est homo.

Ad tertiam de reduplicativa illa debet converti sic, Omnis homo inquantum animal, est sensibile ; igitur aliquid quod inquantum animal est sensibile, est homo. Et sic ad quaesitum.