IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XX

Utrum ex puris particularibus, vel indefinitis possit fieri syllogismus

Alb. de Saxionia tract, 1. Log. cap. 8. Tartar. in expositione, tract, 4. Petri Hisp, et hic tract. 2. in princ. Fonseca lib. 6. Instit, cap. 18. et 19. Complut, lib. 3. sum. cap. 4. Fuente 3. p. sum. q. 2. diffic. 2. art. 6. Aversa lib. Instit, tract. 4. cap. 7.

Arguitur quod sic, quia ex praemissis universalibus potest fieri syllogismus ad conclusionem universalem ; igitur ex particularibus ad particularem. Tenet consequentia; quia sicut se habent praemissae universales ad conclusionem universalem, ita particulares ad particularem. . Secundo,quia ex una particulari sequitur conclusio gratia formae : igitur ex pluribus particularibus. Tenet consequentia, quia plures particulares videntur esse potentiores in inferendo, quam una ; et antecedens: apparet,quia per conversionem ex una particulari infertur alia, similiter per aequipollentiam.

Tertio, quia ad impossibile sequitur quodlibet: sed aliqua est particularis impossibilis ; igitur ad illam sequitur quaelibet alia propositio necessaria particularis, et illa sequitur ad quamlibet aliam.
Quarto patet arguendo hypothetice isto modo, Si quidam homo currit, quoddam animal movetur, sed quidam homo currit ; ergo quoddam animal movetur ; hic arguitur ex puris particularibus.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto primo, Cap. 5. Notandum est,quod quaedam est consequentia enthymematica, et quaedam syllogistica. Consequentiarum enthymema ticarum quaedam sunt formales, quaedam materiales. Materialium quaedam sunt simplices, quaedam ut nunc, quarum definitiones ponendae sunt ex praedictis.

Secundo notandum, quod ex una particulari saepe sequitur alia in bona consequentia ; et primo gratia formae per conversionem, ut, Quidam homo est animal, igitur quoddam animal est homo.
Secundo per aequipollentiam, ut, Quidam homo non currit, igitur non omnis homo currit.
Tertio, quando praedicatum variatur secundum finitum, et infinitum, verbi gratia, Ad affirmativam de praedicato infinito sequitur negativa de praedicato finito, similiter ad affirmativam de praedicato finito sequitur negativa de praedicato infinito : ut patet secundo Perihermenias.

Quarto, quando antecedens, quae est particularis, est impossibilis, ut Quidam homo est asinus ; igitur tu curris.

Quinto, quando consequens est necessarium.

Sexto, quando arguitur ex hypotheticis, licet non syllogistice, ut arguitur a disjunctiva cum opposito unius partis ad alteram partem.

Septimo, quando arguitur ex conditionali facta ex partibus cum antecedente posito inesse ad suum consequens, ut arguebatur ante oppositum.

Octavo, quando arguitur a copulativa ad alteram partem, et ita ex diversis modis arguendi ex hypotheticis non syllogistice.

Tunc quantum ad modum syllogisticum ponuntur conclusiones. Prima conclusio est ista. Quod ex puris particularibus ubi medium est terminus discretus, bene potest fieri syllogismus, verbi gratia, bene sequitur, Quidam homo est Socrates, quoddam album est Socrates, igitur quoddam album est homo, et licet iste processus prima facie non sit simpliciter evidens, attamen per conversionem praemissarum fit bona forma.

Secunda conclusio est, quod in omni dispositione, in qua valet syllogismus expositorius valet etiam syllogismus ex puris particularibus, ubi medium in illa praemissa sumitur cum relativo identitatis : verbi gratia, sequitur evidenter, Quoddam album est Socrates, et illud album currit, igitur currens est Socrates. Patet, quia per relativum identitatis fit unio extremorum cum medio in praemissis, ratione unius, et ejusdem suppositi, et ideo unio extremorum in praemissis cum medio est sufficiens ad concludendum extrema de se invicem in conclusione.

Tertia conclusio, quod ex puris particularibus affirmativis fit bonus syllogismus in secunda figura, ubi utriusque praemissae praedicatum est terminus communis, distributus affirmative, v. g. bene sequitur,

Quoddam motum circulariter est omnis luna, quoddam lucens est omnis luna; igitur quoddam lucens est motum circulariter. Et istud tenet in omnibus, nisi ubi per praemissas significatur una res aliqua numero, quae est eadem cuilibet diversarum rerum, quia in isto casu consequentia non valeret; quia non sequitur, Quidam Pater in divinis est omnis essentia diuina, quidam Filius in divinis est omnis essentia divina; igitur quidam Filius est Pater, propter hoc, quod per istum terminum essentia divina, significatur una res numero, quae est eadem cuilibet diversarum rerum. Et ideo si medium sumeretur sub ista forma, Quoddam B est omne quod est A, quoddam C est omne quod est A, igitur quoddam C est B, tunc valeret syllogismus in omnibus sine aliqua exceptione.

Quarta conclusio est, quod ex puris particularibus ambabus negativis, fit syllogismus ad concludendum particularem negativam, cujus extremum in conclusione, scilicet major extremitas, praecedit copulam, et negationem : sicut sequitur, Quoddam animal non est homo, quoddam animal non est album, igitur quoddam album homo non est, ita quod major extremitas praecedat negationem in conclusione.

Quinta conclusio est, quod exceptis praedictis casibus, nunquam ex puris particularibus potest fieri syllogismus. Probatur conclusio per instantiam in terminis; quia non sequitur, Quoddam animal est homo, quoddam animal est equus ; igitur quidam equus est homo : nec sequitur negative, Quoddam animal non est homo : quoddam animal non est risibile ; igitur quoddam risibile non est homo.

Tunc rationes sunt solutae ex praecedentibus. Et sic patet quid sit dicendum ad quaesitum.