12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Tecum fuit principium,
Beate Ludovice,
Virtutum Cbristus omnium
Pro meritorum vice.
2. Mira magnificentia
Praefulsit virtuali,
Cuius mansit iustitia
Cum gradu pastorali.
3. Exortum est in tenebris
Praeclarum rectis lumen,
Quod in te Sion latebris
Impressit Christi numen.
4. Sic ex terrenis opibus
Hunc Deus suscitavit
Et cum sui principibus
Populi collocavit.
5. Deum laudet prae ceteris
Urbs eius Tolosana
Pro signo tanti foederis
Laude quotidiana.
Ad Magnificat
A. O felix Marsilia,
portus salutaris,
Ludovicum posside,
cuius illustraris
Signis et prodigiis
velut stella maris,
Ad te currunt proprie
cuncti patientes,
Orant et accipiunt
devote petentes,
Revertuntur prospere
sani congaudentes.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Regem, qui regit omnia,
Chorus laudet sacratus,
Cum quo regnat in gloria
Ludovicus beatus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ludovicus aequitalis
Dum sedet in solio,
Caeli madens fluvio
Dedit fructus pietatis..
2. Super Sion praedicavit
Praeceptum dominicum,
Quod Deus ut unicum
Filium sic adoptavit.
3. Voce supplicationis
Clamavit ad Dominum
Et optatum terminum
Sumpsit exauditionis.
Responsoria.
1. Regis summi potentia
De stirpe dedit regia
Beatum Ludovicum,
Qui sumens vitae tramitem
Habet magistrum militem
Sanctitatis amicum,
V. Sanctum florem praeludia
Monstrant, dum tenet limitem
Humilem et pudicum.
2. Dum sub tenello pectore
Virtutis sumpto robore
Portat poenalitatem,
Pro patre vinctus aspere
Manens in arto carcere
Monstrat hilaritatem;
V. Non, inquit, in hoc tempore
Sic prosunt capta prospere
Ut per adversitatem.
3. Ad perfectam scientiam
Cito per assistentiam
Venit fratrum minorum,
Qui post felix exsilium
Floret in lucem gentium
Facundia verborum;
V. Quod per divinam gratiam
Factum infra septennium
Mens credit devotorum.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Post cor sancti dilatatum,
Filii vos hominum,
Scitote per Dominum
Sanctum sic mirificatum.
2. Intrat praesul Dei templum,
Ut adoret timidus
Et amore fervidus
Se dans cunctis in exemplum.
3. Christe, quem diminuisti
Paulo plus quam supera,
Tua super opera
Praesulem constituisti.
Responsoria.
1. Degens in Aragonia
Multiplicat ieiunia
Tractu devotionis,
Per quem concepit spiritum,
Minorum sumat habitum
Sacrae religionis;
V. Oratione praevia
Vovet tale propositum
Et incorruptionis.
2. Mundi contempta specie
Libens regno Siciliae
Suo renuntiavit
Deumque timens iudicem
Pontificatus apicem
Constanter recusavit,
V. Donec nostrae militiae
Fiat, summum pontificem
Ad istud inclinavit.
3. Francisci carus filius
Augens bonum in melius
Peroptat patrizare,
Cibum flexis poplicibus
Quotidie pauperibus
Non cessat ministrare,
V. Sicque praelatus altius
Humilitatis actibus
Non cessat praedicare.
ln 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ludovicus est ingressus
Caeli tabernacula,
Servans sine macula
Semper vitae suae gressus.
2. Benedicens praevenisti,
Domine, cum praevium
Cordis desiderium
Sancto tuo tribuisti.
3. Longe fit ab omni sorde
Deum generatio
Tanto quaerens studio,
Innocens et mundo corde.
Responsoria.
1. Leproso praebet oscula
Nova regalis plantula,
Cultrix humilitatis,
Dat et prompte subveniens,
Pauperibus compatiens
Minister pietatis,
V. Et mulierum verbula
Velut venenum fugiens
Custos virginitatis.
2. Gradu functus authentico
Imperio papali
Actu viget angelico
Et vita virginali
Verba semper utilia
Loquens, evitat vilia
Voto praecordiali;
V. Subiectas oves dirigit
Ducatu pastorali,
Errantes dure corrigit
Cultro pontificali.
3. Multis vernans miraculis
Vitam concessit mortuis
Surdis praebens auditum,
Et lumen caecis oculis,
Ut credant signis congruis,
Quemvis urget invitum;
V. Nunc residens in arduis
Caelum procura parvulis
Sic per nos concupitum.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Tua nunc testimonia
Nimis in toto mundo
Facta sunt credibilia,
Postquam regnas in patria
Fruens cultu iucundo.
2. Cuncta terrarum spatia
Deo debent servire
Nunc in cordis laetitia
Ac per sancti suffragia
Ad Deum introire.
3. Suscepit tua dextera,
Deus, te sitientem,
Cum sacra levant opera
Et elevant ad supera
Post te sic adhaerentem.
4. Omnes virtutes Domini,
Beatae trinitatis
Benedicite nomini,
Quae Ludovicum agmini
Iunxit aeternitatis.
5. Ab universis populis
Detur laus gaudiosa
Deo devotis modulis
Prece beati praesulis,
Signanter a Tolosa.
Ad Benedictus.
A. O vas omnis gratiae
Et verae scientiae,
Praesul, contentivum,
Da salutis et virtutis
Tu doctrinam
Gentibus divinam,
Quae sit lumen
Ad caeli cacumen
Nostri directivum.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Vergente mundi vespere
Lux oritur de sidere
Mirandae claritatis,
Cum larga Christi dextera
Aegris concedit munera
Optatae sanitatis,
Morbos sanat et vulnera,
Ut exaltentur opera
Supernae bonitatis,
Sic praedicat Marsilia
Ludovici magnalia
Voce iucunditatis.
In 1. Vesp. Super Ps. nur 1 A Vergente mundi vespere etc. Ee; statt
dieser haben BFf:
O quam clarus pontifex,
Cui supremus opifex
Ita magna fecit.
Magnum natu,
Magnum vita, signis
Coniuncta cum felice
Fine, Ludovice,
Christus te perfecit.
A 3 in Ff:
Confidit in Domino,
Qui odit iniquitatem
Et diligit aequitatem
Coram omni populo.