SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO LVII.

DE BEATA VIRGINE MARIA.

Egredietur virga de radice Jesse, etc. Isa. XI, 1.

I.

Nota, quod Beata Virgo dicitur virga propter quinque proprietates, quas virga habet. Est enim longa, recta, solida, gracilis, et flexibilis. Sic Beata Maria longa fuit contemplatione, recta justitias perfectione, solida mentis stabilitate, gracilis paupertate, flexibilis humilitate.

II.

Haec virga egressa de radice Jesse, qui fuit pater David, a quo Maria, de quanatus est Jesus, qui dicitur Christus . Unde hodie Matth. 1, 1G : Liber generationis, etc.

Item, Egredietur virga, etc. Quid ista tria mox significent, videamus : radix, flos, virga. In radice humilitas cordis, in virga rectitudo confessionis et disciplina satisfactionis, in flore spes aeternae beatitudinis intelligitur.

Jesse interpretatur insula, id est, sacrificium, et signat poenitentem, cujus mens debet esse quasi insula. Insula, eo quod in Salo, id est, in mari sicca sit. In mari, id est, in amaritudine poenitentiae. Mens poenitentis est sicca, quae fluctibus tentationum percutitur, et tamen immobilis consistit. Radix hujus Jesse est humilitas contritionis, ex qua surgit virga rectae confessionis, et disciplina discretos afflictionis.

Et nota, quod non ex summitate virgas, sed ex humilitate mentis ascendit flos, id est, spes aeternae beatitudinis.

III.

Sequitur quod luna plena in diebus suis 1 . Beata Maria dicitur luna plena, quia ex omni parte perfecta : quia in utero matris fuit sanctificata. Item in sole sunt tria, scilicet splendor, candor, et calor : quae tribus clausulis Gabrielis concordant. Prima, Ave, gratia plena. Secunda, Ne timeas. Tertia, Spiritus sanctus superveniet in te . Cum dicit : Ave, gratia plena : ecce solis splendor.

Potest hoc referri ad quatuor virtutes, quarum singulas in Maria tripliciter eminent. Ex temperantia siquidem habuit prudentiam carnis, modestiam sermonis, humilitatem cordis. Prudentiam habuit, cum siluit turbata, intellexit audita, respondit apposita.

Item,cum dicit : Ecce concipies in utero et paries filium , ecce solis candor. Quomodo candorem lucis aeternae, speculum sine macula concipere posset, nisi candida fuisset? Unde in Cant. v, 14 : Venter ejus eburneus distinctus sapphiris. Ebur elephantis candidi, et frigidi : in quo duplex munditia significatur. In candore, stabilitas mentis : in frigiditate, munditia corporis : quas duo 1 uerunt in thalamo Beatae Mariae Virginis.

IV.

Item, Eccli. l, 8 : Quasi lilia quae sunt in transitu aquae. Nota, quod lilium de inculta terra nascitur, in convallibus oritur, odoriferum est, candidum, clausum continet odorem, apertum effundit, sex folia habet, v4. irgulas aureas, et stipitem habet in medio, membris medetur adustis. Litium dictum quasi lacteum, Beatam Virginem signat virginitatis candore splendidam : sex folia habet, de quibus qua?re in sermone : Cum turbae irruerent in Jesum : ibi loquitur de sex gradibus Salomonis Virgaeaureaein lilio sunt paupertas, et humilitas in Maria, quibus sua virginitas decorata. Stipes in medio lilii fuit excellentia divini amoris in corde Beatae Virginis. Haec est medicina peccatorum, qui in igne viliorum sunt adusti. Dicamus ergo : Quasi lilia quae sunt in transitu aquas. Sicut lilia in viriditate, pulchritudine, et odore perdurant juxta transitum aquae: sic Beata Maria, cum lilium parturivit, in virginitatis virore et pulchritudine permansit, etc.