SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO L.

DE SANCTO CLEMENTE MARTYRE.

Vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Luc. xii, 36.

Duo sunt hic notanda :

I. Quis sit Dominus qui ad nuptias ivisse perhibetur ? II. A quibus, et quomodo necesse sit, ut ejus adventus exspectetur ?

I.

De primo nota : Dominus iste qui ad nuptias ivit, est Jesus Christus. Ipse enim testatur se esse Dominum, Joan. xiii, 13 et seq., ita dicens ad Discipulos suos : Vos vocatis me, Magister, et Dominus : et bene dicitis : sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus, et Magister : et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim do vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ecce quid injungat nobis

Dominus noster. Beatus erit, qui hoc fuerit exsecutus.

1. Legitur etiam, Joan. XXI, 7,quod cum Dominus post Resurrectionem suam apparuisset in littore quibusdam Discipulis in piscatura existentibus, et illi eum non agnoscerent : Discipulus ille, quem diligebat Jesus, dixit Petro : Dominus est. Simon Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus), id est, nudaverat se tunica quam tantum exuerat, et misit se in mare. Ecce quantum Petrus dilexit Dominum, quod videlicet exsiliit de navi in mare, ut citius veniret ad ipsum. Alii enim discipuli navigio venerunt. Iste ergo Dominus tunc ad nuptias ivit, quando in Ascensione coelos ascendit : unde dicit Gregorius : " Ad nuptias Doct minus abiit, quando resurgens a mor-" tuis, ascendens in coelum, supernam " sib? Angelorum multitudinem novus " homo copulavit. "

Et nota, quod Dominus [electis hominibus copulatus est tripliciter, Angelis vero dupliciter.

1. Sanctis enim hominibus Dominus copulatus est per identitatem natura?. Dicit enim Apost. ad Hebr. II, 16, quod Dominus nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit, humanam videlicet naturam assumens. Copulatus est etiam Dominus Sanctis per gratiam et gloriam.

2. Angelis autem copulatus est per amplexum grati se et glorias. Igitur Dominus cum in coelos ascenderet Angelos sibi copulaturus, id est, cum Angelis, non tantum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem deinceps regnaturus, cum magno tripudio exsultationis et gaudii receptus est ab eis, sicut legitur in Isa. lxiii, 1, quod scilicet Angeli occurrentes ei dixerunt : Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis sum. Angelorum quippe turba videns Dominum cum tanto comitatu animarum sanctarum tam gloriose de Edom, id est de mundo ascendentem : cernens etiam in eo quasdam signa victoriosae militiae, in vocem admirationis prorumpens ait: Quis est iste, etc. Glossa : " Quam mag-" nus est, quam potens, quam admirabi-" lis cum tanto exercitu ! "

II.

De secundo nota : Oportet ut servi istius Domini adventum ejus exspectent. Ipse enim venturus est judicare vivos et mortuos, id est, bonos et malos. Unde dicit Gregorius : " Tunc iste Dominus " revertitur, cum nobis jam per judi" cium manifestatur. " Hoc autem judicium Dominus particulariter facit in morte uniuscujusque, generaliter vero faciet in mundi consummatione. Quomodo autem exspectari debeat adventus ejus, innuit Glossa sic inquiens : " Sive " vitatis mala, sive facitis bona, nihil " mundanum agite, sed solum adventum " Redemptoris exspectate. "

Dupliciter ergo Dominum expectare debemus, videlicet, malitiam fugiendo, et bonitatem adimplendo. De hac duplici exspectatione dicitur in Psal. XXXIX, 2 : Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Exspectans per malitia? detestationem, exspectavi per bonitatis adimpletionem, et sic intendit mihi in praesenti gratiam largiendo, et in futuro gloriam conferendo.

I. Malitiam igitur propter quinque detestari debemus et fugere : propter malitiam namque Deus graviter indignatur, per hanc diabolus laetificatur, per hanc etiam anima trucidatur. De malitia quoque homo assistens judicio verecundatur, et a malitia damnatus homo semper in suppliciis increpatur.

1. De primo, videlicet, quod Deus propter malitiam hominis graviter indignetur, ipse dicit per Jerem. XXI, 12 : Egreditur ut ignis indignatio mea, et succendetur, et non erit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum. Caveamus ergo, charissimi, ne dulcem Deum per malitiam ad amaritudinem provocemus, dicamusque ad eum hoc quod dicitur

I Mach. XIII, 46 : Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.

2. Secundo, per malitiam diabolus laetificalur. Unde dicitur Osee, VII, 3 : In malitia sua laetificaverunt reyem, id est, diabolum, qui est rex super omnes filios superbiae. Et nota, quod malitia est funis per quem diabolus peccatores suspendit in infernali patibulo, et nesciret per quod suspenderet eos, nisi ipsi apportarent ei funem per quem suspenderentur. Cum ergo ipse multum delectetur in perditione hominum, mirabiliter laetificat eum, quando ipsimet apportant ei funem per quem suspendantur. Stultum est gloriari in malitia, sicut stultum esset furem gloriari de fune per quem esset strangulandus.

3. Tertio, homo per malitiam occidit animam suam, sicut dicitur, Sap. XVI,14 : Homo occidit animam suam per malitiam. Magnum ergo damnum facit malitia quae animam, quam Deus sua morte vivificare dignatus est, mortificat et occidit. Quis enim ut rursus vivificetur, deinceps morietur pro ea ? Christus enim resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, sicut dicit Apost. ad Rom. VI, 9.

4. Quarto, peccator divino assistens judicio, propter malitiam confundetur et verecundabitur. Unde Jerem. XXII, 22 et 23 : Confunderis, et erubesces ab omni malitia tua,... quae sedes in Libano. Libanus interpretatur candidatio, et signat humanam laudem. Illi ergo qui modo sedent in Libano, id est, qui appetunt humanam laudem, intolerabiliter erubescent, cum malitia eorum detecta fuerit in die judicii, et cum nullam virtutem habuerint defensatricem, sed solam malitiam gravem accusatricem. Unde et Dominus dicit, Ezech. xx, 43 : Displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis.

5. Quinto,miser peccator ab ipsa malitia semper in suppliciis arguetur. Unde dicitur, Jerem II, 19 : Arguet te malitiatua, et aversio tua increpabit te. Vae igi-. tur misero damnato, cum quo propria malitia sempiternum habebit litigium !

B. Clemens ab omni malitia longe recesserat, propter quod dilexerunt eum Judaei, Pagani, Christiani, ipse Filius Dei et sancti Angeli.

1. Quod dilexerint eum Judaei, Gentiles, et Christiani, testatur legenda ejus, ubi sic scriptum invenitur : " Episcopus " Clemens ita morum ornamentis polle-" bat, ut et Judaeis, et Gentibus, et om-" nibus Christianis populis complace-" ret. "

2. Quod etiam dilexerit eum Filius Dei, per hoc probari potest, quod Beato Clemente in. exsilium relegato, cum Christiani ibidem existentes gravi siti urgerentur, Beatus Clemens pro beneficio fontis oravit. Cui Filius Dei in specie agni apparens, ipsi fontem aquae vitae demonstravit.

3. Quod etiam Angeli dilexerint sanctum Clementem, per hoc satis evidenter ostenderunt, quia videlicet corpori suo in mari submerso sub ipsis fluctibus honestum habitaculum praeparaverunt. Debemus etiam Dominum exspectare non solum malitiam fugiendo, sed etiam bonitatem operibus exsequendo.

II.

Cum ergo bonitas opponatur malitiae, notandum est quod per bonitatem Deus exhilaratur, diabolus contristatur, anima vivificatur : per bonitatem etiam homo divino judicio fiducialiter presentatur, et ab ipsa in coelis semper collaudatur.

1. Primo, videlicet quod Deus laetetur hominum bonitate, probatur I Paral. XXIX, 17 et 18, ubi legitur, quod cum rex David obtulisset Domino ad structuram domus ejus, aurum, argentum, aes, ferrum, lignum, omnem lapidem pretiosum et marmor parium : cumque etiam ad hortationem ejus populus offerret aurum, argentum, aes, ferrum, et lapides pretiosos, laetatus est rex David gaudio magno, et ait orans ad Dominum : Scio Deus meus quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei Iaetus obtuli universa haec : et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Domine Deus custodi in aetemum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. Per David Filius Dei intelligitur, qui cum videt Christianos ad imitationem sui ex thesauro bonitatis offerre aurum charitatis, et argentum castitatis, et aes patientia?, et ferrum obedientiae, necnon et lapides pretiosos aliarum virtutum, laetatur nimirum gaudio magno, quia gaudium est ei devota bonitas electorum.

2. Secundo, per bonitatem hominum diabolus contristatur, cum caput ipse sit invidia?. Invidia enim est dolor ex aliena felicitate nascens, animam torquens. Quod autem diabolus sit origo invidias, dicitur in lib. Sap. ii, 24 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.

3. Tertio, per bonitatem anima consequitur vitam aeternam. Unde et Dominus illi praecepto quod ad praecipuam bonitatem pertinet, vitam adjungit (Deut. v, 16) : Honora, inquit, patrem tuum et matrem tuam : ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.i. Quarto, bonitas hominum cum fidu-

cia stare facit ante tribunal Christi. Unde et de eleemosyna quae est de praecipuis bonitatis operibus, dicitur in Prov. XVII, 16 : Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. Sicut enim Episcopos et alios honoratos viros aliqui praecedunt cum baculis, qui eis viam praeparant et ampliant: ita etiam bonitas et filia? ejus, scilicet eleemosyna?, ac alia bona opera cum magna fiducia perducunt animas ante tribunal Christi, ibique eis coram coelestibus principibus honorabile spatium faciunt.

Bonitas beato Clementi coram Deo gloriosam sedem posuit. Ipse enim tanta? bonitatis fuit, quod sicut de eo legitur, singularum regionum inopes nominatim habebat scriptos, et hos quos baptismatis sanctificatio illuminaverat, non sinebat publice mendicitati fieri subjectos.

5. Quinto, ab ipsa bonitate et bonitatis operibus semper homo in beatitudine collaudatur. Unde dicitur in Proverb. XXXI, 31: Date ei de fructu manuum suarum : et laudent eam in portis opera ejus. Per portas intelligitur dux, manifestatio videlicet humanitatis ac divinitatis Jesu Christi. In his ergo portis laudant bonum hominem opera sua? bonitatis. Felix est ille qui ibi laudari meruerit.

Rogate, charissimi, Dominum, ut sic eum per malitia? detestationem, et bonitatis exsecutionem fideliter exspectemus, ut tandem ipsi venienti alacriter occurrere mereamur, etc.