SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO I.

DE SANCTO ANDREA

APOSTOLO.

Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Matth.IV, 19.

Haec verba Dominus dixit non solum ad Petrum et Andream, imo dicit ea ad quoslibet Christianos. Unde quatuor sunt notanda:

I. A quibus vocemur a Domino. II. Per quae vocemur a Domino.III. Ad quae vocemur a Domino.

IV. Propter quae vocemur a Domino.

Et nota, quod vocat nos a tribus, per tria, ad tria, et propter tria.

I.

De primo nota, A quibus vocemur aDomino. Et est sciendum, quod vocat nos ab illis tribus quae sunt in mundo, videlicet, a carnis lascivia, et rerum concupiscentia, et vitae superbia. De his tribus dicit I Joan. ii, 15 et 16 : Nolite diligere mundum, neque ea quae in mando sunt. Omne quod est in mundo, concupi-

scentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vites.

Haec tria bene possunt figurari per illa tria quae Petrus et Andreas reliquerunt.

1. Ipsi enim primo reliquerunt uxores, quas forsitan habebant, vel habere poterant. Per uxorem vero intelligitur ipsa caro, quae mirabili glutino copulata est spiritui. Spiritus enim quasi maritus est carnis. Heu ! uxor ista caro semper dominari quaerit invirum. Caro enim semper adversus spiritum concupiscit, ut dicit Apostolus . Hanc igitur uxorem, id est, carnis luxuriam debemus relinquere. Ad hoc monet nos Spiritus Sanctus,Eccli, XVIII, 30 et 31 : Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua, Glossa, carnali, avertere. Si praestes animas lux, id est, " animalitati tua?, " ut dicit Glossa, concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis, id est, " daemonibus, " ut dicit Glossa.Sic contingit Samsoni, quem Dalila, cum qua fuerat luxuriatus, tradiditPhilistaeis, in quorum carcerati mola luit illas concupiscentias quas habuerat cum Dalila.

2. Secundo rete suum reliquerunt. Per rete vero notatur avaritia, sive rerum concupiscentia. Avaritia quippe est rete diaboli, quod expandit super faciem universas terrae. Per hoc rete juvenes capit, et senes, sive viros, sive mulieres. Unde dicitur Jeremiae, VI, 11 et 13 : Vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum : a minore quippe usque ad majorem omnes avaritias student. Et nota, quod Dominus iniquitatem avaritiae graviter punire consuevit. Unde legitur in III Reg. XXI-XXII, quod quia Achab Rex Israel vineam Naboth lsraelitae concupivit, ipsamque Naboth occiso possedit : propterea in bello quodam, quod erat inter ipsum et Regem Assyriorum, sagitta inter pulmonem et stomachum transfixus occiditur, et mortuus est, et canes linxerunt sanguinem ejus. Jezabel vero IV Reg. IX,uxor ejus, ad cujus consilium Naboth occisus fuerat, per mandatum Jehu deorsum pra?cipitata, et ab ungulis equorum est conculcata : canes quoque comederunt carnes ejus. Propterea Spiritus sanctus monet unumquemque in Eccli. v, 1: Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictas et obductionis, id est, quando humo tibi claudentur oculi.

3. Tertio navim dimiserunt. Per navem superbia figuratur. Sicut enim navis dorsum aquarum transit, ita et superbia aliis semper dominari appetit. Praeterea sicut navis amplior est in medio quam sit in duabus extremitatibus suis, sic etiam est de superbis. Ipsi enim propter hoc tument et superbiunt, quando non considerant principium suum et finem. Non enim vident quod nati sunt caeci et nudi, et flentes, et ejulantes : nec respiciunt quod cito vile cadaver erunt, et a vermibus corrodentur, et in pulverem revertentur.

Nota etiam, quod Dominus superbos humiliare consuevit. Legitur enim II Mach. IX, 4 et seq., quod Antiochus Rex, qui tantae elationis erat, ut videretur sibi fluctibus maris imperare, et montium altitudines in statera appendere, et qui arbitrabatur se coeli sidera attingere ; cum dixisset, Se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulcri Judaeorum eam facturum... Ut finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dirus dolor viscerum, et amara intestinorum tormenta...: et contingit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari ; ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et foetore exercitus gravaretur... Et cum

nec ipse jam foetorem suum ferre non posset.-., miserabili obitu vita functus est. Hinc est, quod monet nos Spiritus sanctus in Eccli. x, 15, dicens ut superbiam fugiamus. Ait enim : Initium omnis peccati est superbia: Qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, vel maledictione, Glossa, " in corpore et anima : " et subvertet eum in finem, id est, superbus capite inferius demisso, et pedibus sursum versis praecipitabitur in profundum abyssi.

II.

De secundo nota, quod Dominus a predictis tribus, revocat nosper tria, qua? passus est in cruce, videlicet per paupertatem, et humilitatem, et doloris asperitatem.

1. Per paupertatem quippe revocat nos ab oculorum concupiscentia. Tantas namque paupertatis erat, ut nullam vestem omnino sibi reliquerit, sed tantum quemdam pannum, quo erat praecinctus ad femora, sicut legitur in Evangelio Nicodemi. Nullam enim habebat hyppodiaconem, vel cervical, ad quod caput lassum et afflictum reclinaret. Praeterea cum vehementer tunc sitiret, non habuit tantum ut os suum et linguam humectaret.

2. Per humilitatem etiam suam revocat nos a vitae superbia. Nonne magna humilitas haec erat, quod a conspuentibus in ipsum faciem non avertit ? et quod dorsum suum ad propriam crucem portandam humiliavit ? Quod etiam in medio latronum pendere nudus, in publica strata, ad spectaculum omnium transeuntium, suspendi non recusavit ?

3. Per magnam etiam doloris asperitatem revocat nos a misera carnis luxuria. Nonne magnus dolor hic erat, quod exceptis doloribus quos sub flagellis et spinis passus fuerat, venerabile corpus ejus, usque ad singularem omnium membro- rum dinumerationem, violenter extenderunt ? Quod etiam manus ejus ac pedes grossis clavis perfoderunt, et quod linguam suam felle et aceto amaricaverunt ? De istis tribus considerandis ac memorandis monet nos ipse Dominus in Thren. iii, 19 : Recordare, inquit, paupertatis, et transgressionis meae, et maxime humilitatis. Omnes enim alias mortes quas malefactores sustinere solebant, pertransivit, atque illam elegit quae tunc prae omnibus aliis contemptibilior habebatur, videlicet mortem crucis, et hoc fecit propter eximiam humilitatem suam.

III.

De tertio nota, quod vocat nos ad tria facienda.

1. Primum est, ut Creatori nostro ex omni vita nostra, et posse, et scire nostro ipsi fideliter serviamus. Cum enim ipse nobis dederit vitam, et membrorum potentiam, ac rationis scientiam : dignum est ut ex his tribus serviamus ei. Unde dicitur in primo Reg. VII, 39 : Praeparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim, id est, daemonum infernalium.

2. Secundum est, ut cuilibet proximo nostro corde, ore, et opere in suis necessitatibus assistamus.

3.Tertium est, ut animam nostram etcorpus in omni vitae munditia custodiamus. De istis duobus dicitur, Jac. i, 27 : Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Dicit igitur Jacobus, quod duplex est religio ad quam Christus nos invitat. Prima est, ut pupillis et viduis, id est, cuilibet pauperi in suis necessitatibus subveniamus. Secunda est,ut nos ipsos ab omni inquinamento vitiorum mundos et immaculatos custodiamus.

IV.

De quarto nota, quod debemus sequi Dominum nos vocantem de primis tribus ad tria jam memorata : propter tria quae propter hoc assequemur, videlicet, propter regiam dignitatem, et rerum omnium ubertatem, et corporis ac animae claritatem.

1. Qui enim superbiam fugerit, et se ad serviendum Deo humiliaverit, assequetur in coelis regiam dignitatem.

2. Qui etiam contempserit, et res suas pauperibus erogaverit, assequetur in regno Dei rerum omnium ubertatem.

3. Qui etiam luxuriam abominatus fuerit, et semetipsum castum et mundum custodierit, accipiet pro proemio animae et corporis inaestimabilem claritatem.

Quae tria nobis largiri dignetur ipse Dei Filius, qui cum eodem Deo Patre et Spiritu sancto vivit, etc.