SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO VII.

DE BEATA AGNETE,

VIRGINE ET MARTYRE.

Qui gloriatur, in Domino glorietur. II ad Gor. x, 17

Nota, quod licet praemissa verba de qualibet virgine legi possint, specialius tamen, ut ita dicam, de Beata Agnete leguntur. lpsa enim in Domino, quem solum ex omnibus in sponsum elegerat, mirifice gloriabatur : commendans eum a quinque, videlicet a generis claritate, ab omnimoda potestate, ab adspectus venustate, ab amoris suavitate, et ab omnis gratias bonitate.

Cum enim Beata Agnes a filio praefecti Romanas urbis amaretur, et ei pretiosissima ornamenta offerrentur, omnesque mundi divitiae promitterentur ; tale juveni dedit responsum : " Discede " a me, fomes peccati, nutrimentum facinoris, pabulum mortis : discede a me, "quia jam ab alio amatore praeventa " sum, qui mihi satis meliora obtulit or-" namenta, et qui annulo fidei suae sub-

" arrhavit me. " Non ergo potero vel alium adspicere amatorem ad contumeliam prioris amatoris, qui generositate celsior, potestate fortior, adspectu pulchrior, amore suavior, et omni gratia elegantior. Ecce quinque, de quibus commendat sponsum suum, videlicet Jesum Christum, propter quae gloriabatur in ipso. Et nota, quod beata Agnes haec quinque adhuc prosequitur commendando :

1. Generositatem quippe Christi commendat, ubi ait : " Cujus mater virgo " est, cujus pater foeminam nescit. " Valde nobilis est Christus, qui ex Deo Patre natus est, et ex Virgine matre, quae virgo fuit ante partum, et in partu, et post partum virgo permansit.

2. Potestatem Christi ostendit, ubi ait : " Cui Angeli serviunt. " Valde potens est ille, quod non tantum homines, sed et Angelos servos habet. Majestatem enim suam laudant Angeli, adorant dominationes, tremunt potestates.

3. Venustatem sive pulchritudinem Christi declarat Agnes, ubi subdit : " Cu-" jus pulchritudinem sol et luna miran-"tur. " Mirabiliter pulcher est, qui in pulchritudine incomparabiliter praecedit solem et lunam.

4. Suavitatem amoris ejus insinuat, ubi ait : " Quem cum amavero, casta " sum ; cum tetigero, munda sum; cum " accepero, virgo sum. " Valde suavis et sanctus est amor ille, qui nec cor coinquinat, nec corpus polluit, nec etiam virginitatem tollit, vel in aliquo laedit.

5. Bonitatem etiam gratiae Christi manifestat, ubi ait: " Induit me cyclade au-" ro texta, et immensis monilibus orna-

" vit me : a quo mihi thalamus colloca-" tus est, cujus mihi organa vocibus re-" sonant modulatis. Jam mel et lac ex a ejus ore suscepi, et sanguis ejus orna-" vit genas meas. " Valde bonus commendabilis ab omni gratia Jesus Christus, qui sponsas suas in coelestibus auro, et monilibus adornat, qui eis ad pausandum delicatum thalamum collocat, qui aures earum organicis vocibus oblectat, et qui eas melle divinitatis et lacte humanitatis suae jugiter cibat, et potat. Qui igitur gloriatur cum Beata Agnete et aliis sanctis virginibus, in tali Domino glorietur.

Verba enim praedicta, videlicet Qui gloriatur, in Domino glorietur, non solum exponuntur de immaculatis virginibus, sed etiam intelliguntur de quibuslibet Christi fidelibus.

Unde tria principaliter sunt hic notanda :

I. Qui sunt illi qui possint in Domino merito gloriari ?II. Quae sint illa in quibus oporteat fidelem hominem gloriari?

III. Quae etiam sint in quibus non debet aliquis gloriari?

I.

De primo nota, quod tria genera hominum possunt in Domino gloriari. Primi sunt rectum cor habentes. Secundi sunt Christum intime diligentes. Tertii sunt omnia opera sua ad honorem Domini simpliciter facientes.

1. Primi igitur rectum cor habentes gloriari possunt in Domino. Unde dicitur in Psal. XXI, 11: Laetamini in Domino, et exsultate justi, et gloriamini omnes recti corde. Nota, quod rectum cor habent, qui Deum esse credunt, et qui justum eum esse asserunt, et qui rerum omnium gubernationem ei attribuunt. Pravum autem, id est, distortum cor habent, qui non credunt esse Deum, vel qui proclamant eum esse injustum, vel qui negant quod sit gubernator omnium rerum. Unde dicit Augustinus super istum locum: Et gloriamini omnes recti corde. " Pravi corde, id est, distorti, tres " habent sententias. Aut non est Deus : " hoc dicit impius, cui displicet quidquid " illi accidit praeter voluntatem. Aut in-"justus est Deus, cui ista placent, et qui " hoc facit. Aut non gubernat Deus res " humanas, nec cura est illi de omnibus.) In istis tribus sententiis est magna impietas, aut negare Deum, aut dicere injustum, aut illi auferre gubernationem rerum.

2. Secundi, qui gloriari possunt in Domino, sunt hi qui intime diligunt Filium ejus. Unde dicitur in Psal. v, 12 et 13: Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum : quoniam tu benedices justo. Nota, quod nomen Dei Patris, est ipse Filius Dei Jesus Christus. Sicut enim persona hominis per nomen suum manifestatur, et discernitur : ita etiam Dei Filius Jesus Christus Deum Patrem manifestavit mundo. Qui igitur in veritate diligit nomen Domini, videlicet Jesum Christum, tunc gloriari poterit in Domino, quando illa gloriosa benedictione benedicet cuilibet justo : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi .

3. Tertii, qui gloriari possunt in Domino, sunt hi qui omnia opera sua propter honorem Domini faciunt : sicut monet nos Apostolus, I ad Corinth x, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite. Hi ergo, qui omnia opera sua faciunt ad gloriam Dei, merito gloriari possunt in Domino. Ostendet enim eis Dominus gloriam suam, et beatificabit illos in gloria, et induet eos stola gloriae. De quolibet enim servo Christi dicitur Eccli. xlv,. 3, 8 et 9 : Ostendit illi gloriam suam..., et beatificavit illum in gloria..., et induit eum stolam gloriae.

II.

Videndum est, in quibus sit gloriandum. Et nota, quod Sancti in hac vita in septem precipue gloriantur : gloriantur, dico, id est, in gloriando laetantur. Primum enim Sancti gloriantur in vera et summa scientia. Secundo, in bona et pura conscientia. Tertio, in bonorum operum efficientia. Quarto, in tribulationum patientia. Quinto, in infirmitatum frequentia. Sexto, in divina crucis honorificentia. Septimo, in spei filialis eminentia.

Prima itaque Sanctorum gloria est in vera et summa scientia. Vera autem et summa scientia, scire et nosse Deum. Propter hoc dicit ipse Dominus, Jerem. IX, 23 et 24 : Non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis : sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Scire igitur debemus Dominum fidei intellectu : nosse autem debemus eum per intimum amoris affectum, et sic in ipso gloriari poterimus.

Secunda gloria Sanctorum est in bona et pura conscientia. Unde dicit Apostolus, II ad Corinth. I, 12 : Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Dicit etiam Paulus ad Hebrae. XIII, 18 : Confidimus, quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari. Hinc etiam dicitur in Psal. xliv, 14 : Omnis gloria ejus filiae Regis ab intus, videlicet in conscientia pura et bona.

Tertia gloria Sanctorum est in bonorum operum efficientia. Hinc dicit Apostolus ad Rom. xv, 17 et 18 : Habeo gloriam in Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per menon efficit Christus... verbo et factis. Hinc etiam dicit Apostolus ad Gal. VI, 4 et 5 : Opus suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Unusquisque enim onus suum portabit.

Quarta gloria Sanctorum est in tribulationum patientia sive sufferentia. Unde ait Apost. ad Rom. v, 3 et seq. : Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem : spes autem non confundit. Vere dignum est gloriari in tribulationibus, quia tribulatio exaudibilem reddit vocem hominis Christiani. Unde dicitur in Psal. CXIX, 1: Ad Dominum cum tribularer clamavi, etc.

Quinta gloria Sanctorum est in infirmitatum frequentia. Hinc est quod ait Apost. II ad Cor. XI, 30 : Si gloriari oportet : quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Item dicit II ad Cor. xii, 9 et 10 : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum. Legitur in vitis SS. Patrum, quod senex quidam erat, qui frequenter aegrotabat. Contigit autem eum uno anno non aegrotare, qui affligebatur graviter, et plorabat, dicens : " Dereliquit me Dominus, " et non visitat me. " ' Sexta gloria Sanctorum est in crucis Christi honorificentia. Unde dicit Apost. ad Gal. VI, 14 : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Nota, quod non est indignum ut gloriemur in cruce Christi. " Crux enim Christi, ut ait Augustinus, " de locis suppliciorum jam transiit ad " frontes Imperatorum. "Idem: " In fron-" tibus regum pretiosius est signum cru-" cis quam gemma diadematis. " Legitur etiam in Tripartita historia quod Constantinus Imperator signum sanctas crucis semper ante se deportari praecepit; signo etiam crucis suorum militum arma signavit.

Septima gloria Sanctorum, quae ex praecedentibus gloriis resultat, est spei filialis eminentia. Unde dicit Apost. ad Rom. v, 2 : Gloriamur in spe gloriae fi-Horum Dei. Ne autem tollatur homini spes hujus gloria, propter hoc etiam ipsam mortem corporalem debet gratissime sustinere. Unde ait Apost. I ad Cor. IX, 15 : Bonum est mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Et nota, quod gloria filiorum Dei, de cujus spe nos oportet gloriari, haec est, quod videlicet Deum contemplabimur facie revelata, et quod a claritate virtutum transformabimur in beatitudinum claritatem. Hinc scribit Apostolus, II ad Cor, III, 18: Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritare in claritatem tamquam a Domini spiritu.

III.

Tertio sciendum est, quod in septem, quae praedictis septem sunt contraria, non est gloriandum. Quidam enim gloriantur in mundanae sapientiae vanitate. Alii gloriantur in humanae laudis fatuitate. Tertii gloriantur in suorum operum malignitate. Quarti gloriantur in divitiarum instabilitate. Quinti gloriantur in sanitate, et robusta aetate. Sexti gloriantur in turpi voluptate. Septimi gloriantur in praesentis gloriae brevitate.

1. Contra primam gloriam bonorum, qua? est ex hoc, quod sciunt et noscunt Deum, mali gloriantur in mundana? sapientia? vanitate. Contra hoc ipse Dominus loquitur, Jerem. IX, 23 et 24 : Non glorietur sapiens in sapientia sua... : sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Contra sapientiam hujus mundi loquitur Paulus, I ad Corinth. III, 19 :

Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Ait etiam Paulus, I ad Corinth. viii, 1 : Scientia inflat, charitas vero aedificat. Super hunc locum ait Augustinus : " Praeponenda est scientia scientiae. " Melius est enim scire infirmitatem noti straui, quam naturas rerum: laudabilior " est enim animus, cui nota est infirmi-" tas sua, quam qui ea non respecta, si-" derum vias scrutatur, et terrarum fun" damenta, et coetorum fastigia. "

2. Contra secundam gloriam bonorum, quae est in puritate conscientiae, reprobi gloriantur in humanae laudis fatuitate. Contra hoc Apostolus ait I ad Corinth, III, 21: Nemo glorietur in hominibus. Et iterum, I ad Thess, II, 6: Nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Ille gloriam qua?rit ab hominibus, qui laudari desiderat ab hominibus. Stultum autem est, se bonum vel pulchrum propter hoc reputare, si bonus vel pulcher ab hominibus appelletur : talis enim non in corde, sed in facie gloriatur: sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. v, 12 : Qui in facie gloriantur, non in corde.

3. Contra tertiam gloriam bonorum, qua? est in effectu bonorum operum, impii gloriantur in malitia et in iniquitate: contra quos dicitur in Psal. li, 3, 4 et 7 : Quid gloriaris in malitia, qui potens, etc. Tota die injustitiam cogitavit lingua tua : sicut novacula acuta fecisti dolum. Sequitur : Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Ecce quid sequatur eos, qui in malitia et in iniquitate gloriantur. Cum enim pervenerint in finem hujus transitoria? vita?, in corpore et in anima pariter destruentur. Corpus enim illorum de tabernaculo hujus terrestris habitationis evelletur, ut in sepulcro a vermibus comedatur. Radix autem ipsorum, id est, anima per quam truncus corporis vixit, a terra viventium in regionem mortis perpetuas demergetur, ut ibi absque ulla miseratione a daemonibus affligatur.

4. Contra quartam gloriam electorum, quas est in tribulationum varietate, mali gloriantur in divitiarum instabilitate. Contra tales dicitur in Psal. xlviii, 7, 11 et 12: xlviii, Qui confidunt in virtute sua : et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Relinquent alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus illorum in aeternum. Stultum igitur est in divitiarum multitudine gloriari, cum necesse sit homines in talibus gloriantes, alienis relinquere divitias suas, et oporteat etiam quod sepulcra infernalia sint domus illorum in aeternum. Unde legitur Luc. XVI, 22 : Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Hinc dicit Eccles. x, 34: Qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. Quam vero paupertatem verebitur ? Certe paupertatem illius divitis qui, cum Lazarus in paupertate tribulabatur, ipse quotidie splendide epulabatur : sed postea ad tantam paupertatem devenit, quod etiam guttam aquas, ad refrigerium ardentis linguae petivit, sed obtinere non potuit.

5. Contra quintam gloriam bonorum, quas est in infirmitatum frequentia, mali gloriantur in corporis sanitate ac robusta astate. Contra hoc dicitur Proverb, XXVII, 1 : Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat tibi dies. In crastino gloriantur, qui longaevamet sanam vitam sibimetipsis promittunt, et propter hoc superbiunt, et laetantur. Et certe propter hanc stultam repromissionem multi damnati sunt.' Unde dicitur Eccli. XXIX, 24 : Repromissio nequissima multos perdidit diligentes, supple, hanc vitam transitoriam . Propter hoc etiam dicit Eccli. v, 1 : Noli attendere ad pos-

sessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita. Ibi dicit Glossa : " Cauit sa avaritiae est longas vitas repromis- "sio ".

6. Contra sextam gloriam justorum, quas est in cruce Domini nostri Jesu Christi, reprobi gloriantur in turpi, et confusibili voluptate. De istis dicit Paulus ad Philip. iii, 18 et 19 : Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi... quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum. Nota, quod inimici crucis Christi, in qua, et de qua virgo Filius virginem matrem virgini discipulo commendavit, praecipue sunt luxuriosi, quorum Deus est venter, et ea quas sunt sub ventre: gloria enim eorum est in confusione, id est, de talibus gloriantur, de quibus potius confundi ac dolere deberent. Et certe horum finis est, nisi acriter poenituerint, interitus sempiternus. De talibus etiam dicitur in Psal. XCVI, 7 : Confundantur omnes, qui adorant sculptilia : et qui gloriantur in simulacris suis. Simulacra luxuriosorum sunt foeda corpora mulierum, quas plus diligunt quam crucifixum qui passus est pro eis in cruce : et propter hoc procul dubio confundentur opprobrio sempiterno.

7. Contra septimam gloriam Sanctorum, quas est in spe glorias filiorum Dei, reprobi gloriantur in proesentis gloria brevitate. Contra hoc dicitur Eccli. XI, 4 : In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris. Ibi dicit Glossa : " In honoribus mundanis non " est superbiendum, quia transit mun-" dus et concupiscentia ejus ". Hinc dicitur Isa. xl, 6 et 7 : Vox dicentis ? Clama. Et dixi: Quid clamabo ? Omnis caro fanum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est foenum, et cecidit flos, quia Spiritus Domini sufflavit in eo. Stulte itaque faciunt, qui propter pompaticum ornatum vestium, et propter momentaneum florem hujus saeculi, renuntiant spei aeternae gloriae filiorum Dei.

Rogate igitur, etc.