SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO XX.

DE INVENTIONE SANCTAE CRUCIS.

Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Joan. iii, 14.

I.

Nota, quod Dominus ad minus ter per crucem est exaltatus, id est, honorificatus , in passione, in crucis inventione : et in ejusdem exaltatione.

I. Primo igitur exaltatus fuit Dominus, id est, honorificatus in passioue. Stans enim in cruce Filius Dei, licet apud adspectum hominum vilis fuerit, et despectus : magnas tamen glorias fuit coram Deo Patre, et Angelis ejus. Si enim complacuit Deo Patri in humilitate Filii, qua se servi manibus subjecit baptizandum, ita ut voce de coelis emissa diceret : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ': multo fortius delectatus fuit in humilitate et charitate, in obedientia et patientia Filii, quibus inimicorum manibus se subjecerat crudeliter occidendus.

Tunc enim praeclara Angelorum militia audiente dicere poterat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite, ipsique in omnibus obedite. Haec vero exaltatio praefigurata fuerat in exaltatione illius aenei serpentis, quem Moyses exaltaverat, id est, in pertica suspenderat in deserto, ut videlicet percussi a serpentibas, adspicientes in eum a suis vulneribus curarentur.

II. Secundo Dei Filius apud homines exaltatus fuit, id est, honorificatus, in crucis inventione. Tunc enim a Constantino Romanorum Imperatore et semper Augusto, et ab Helena matre ejus mirabiliter fuit per universum mundum sanctas crucis gloria sublimata.

III. Tertio Dei Filius exaltatus fuit, id est, honorificatus apud homines in crucis exaltatione : quando videlicet Heraclius Imperator virtute signi sanctas crucis victor existens, ipsius sanctas crucis gloriam magnis laudum praeconiis praedioa-

vit. Cum igitur Dominus per crucem materialem tam multiplici exaltatione, et apud Deum et homines exaltari meruerit, oportet ut et nos inveniamur in cruce, si aeternae beatitudinis exaltationem assequi desideramus.

II.

Et nota, quod sicut a quibusdam creditur, et firmiter asseritur, quinque ligna ad crucem Dominicam concurrerunt, videlicet lignum cedrinum, cypressinum, palmae, rosae, et olivae. Et haec ligna notantur in ordine,Eccli. XXIV, 17, 18 et 19, ubi in persona crucis dicitur. Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion : quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosas in Jericho : quasi oliva speciosa in campis. Per haec vero ligna notantur fervens contritio, pura confessio, eleemosynarum largitio, carnis maceratio, et devota oratio.

1. Igitur primo nota, quod basis sanctae? crucis erat ex ligno cedrino. Quidam enim truncus cedrinus erat rupi immissus, et huic trunco desuper cavato sancta crux fuit imposita,et erat truncus ille quasi pes sanctae crucis. Ha?c autem basis sive pes cedrinus signat ferventem contritionem. Sicut enim lignum cedrinum cum incensum fuerit, odore suo serpentes fugat : sic etiam, ubi cor ardet igne contritionis accensum, omnia fugantur da?monia : sicut patet in Beata Maria Magdalena, de qua, quia igne contritionis ardebat secus pedes Domini, septem exierunt da?monia : sicut testatur Luc. VIII, 2. Rogandus autem est Dominus, ut det nobis contritionem filialem. Multi enim in hora mortis conteri videntur, et dolere : qua? tamen contritio, vel dolor plus procedit ex timore servili quam amore filiali: magis enim timent tormentis infernalibus cruciari, quam dulcis Dei visione privari. Et certe pauci sunt ex talibus. si convaluerint, nisi in peccata pristina relabantur.

2. Secundo nota, quod lignum, quod a trunco sursum ascendebat, erat cypressinum, et signat puram et integram confessionem. Cypressus enim, ut testatur Liber graduum Constantini, intestinorum vulnera curat : ita etiam pura confessio animarum vulnera sanat. Sicut autem Dominus toto corpore suo, quod erat a pedibus sursum usque ad humeros, huic ligno accubuit: ita et homo confiteri debet omnia peccata sua, qua? vel affectione vel cogitatione, vel operatione commisit. Per pedes cnim notatur affectio, ex corde procedit cogitatio, et per humeros intelligitur operatio.

3. Tertio nota, quod lignum transversum, cui manus Domini affixae? fuerunt, fuit ex palma, et signat eleemosynarum largitionem. Sicut enim fructus palma?, licet diu exspectetur, tamen multa? est dulcedinis : ita etiam Dominus licet aliquamdiu movetur, tandem eleemosynarum largitoribus magnum et ina?stimabilem beata? retributionis dulcedinem largietur : unde dicitur in Psal. xxx, 20 : Quam magna multitudo dulcedinis lux Domine, quam abscondisti timentibus te.

4. Quarto nota, quod sicut quidam dixerunt, qua?dam cavilla apposita fuit cruci Dominica?, qua? crux tunc erat in modum Tou (T) facta, et haec cavilla fuit ex ligno rosa?, quod est magna? quantitatis in partibus transmarinis. Ista cavilla signat carnis macerationem. Sicut enim rosa frigida est, et odorifera, et propterea mirabiliter reuma restringit : sic etiam corpora eorum qui carnem suam macerant per jejunia, per continentiam, contra vitiorum a?stum infrigidantur : boni eliam odoris fiunt in conspectu Domini velut sacrificium vespertinum. Omnis etiam in eis fluxus luxuria? compescitur et exsiccatur.

5. Quinto nota, quod praedictae cavillae quaedam tabula ex transverso erat affixa, in qua scriptum erat: ''Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum ', ''et haec tabula fuit ex oliva, et figurat devotam orationem. Sicut enim oleum olivae dolores corporis lenit, et alios humores superexcellit : ita etiam devota oratio lenit, et placat iram Dei. Dicit enim auctoritas : " Oratio Deum lenit, lacryma cogit: haec " ungit, illa pungit. " Praeterea devota oratio per vitae puritatem et innocentiae levitatem sursum fertur, et ut negotium hominis agat, se paterno vultui repraesentat.

III.

Nota etiam, quod sicut Jesus Christus cruci suae affixus fuit : ita et nos cruci nostras praedictae quatuor clavis affigi debemus, ut in ea imitatione Christi usque ad mortem finaliter persistamus.

Primus igitur clavus est timor incerlae mortis. Cum enim mors incerta sit, de-

bet homo contra eam quotidie praeparari, debet etiam horis omnibus exspectari. Unde Seneca: " Si mors timenda est, " semper timenda : quod enim morti ternis pus exemptum est ? "

Secundus clavus est timor justi judicis. Unde ipse judex dicit in Psal. lxxiv, 3 : Cum accepero, id est, recepero, tempus, ego justitias judicabo. Nota, quod non dicit simpliciter justitiam, sed justitias : ipse enim non solum in personis pauperum, sed et in personis divitum juste judicabit.

Tertius clavus est timor horrendi carceris. Carcer enim impiorum omnibus miseriis est repletus.

Quartus clavus est timor crudelissimi tortoris. Diabolus in miseros sibi traditos infatigabiliter desaeviet."Ibi enim,ut dicit " Augustinus, nec qui torquetur, mori" tur : nec qui torquet, fatigatur. "

Rogate ergo Dominum, charissimi, ut sic in cruce nostra inveniamur, ut in regnum Jesu cum gaudio colligamur. Quod, etc.