Quaestio 3 de simplicitate ipsius
Quaestio 4 de perfectione ipsius
Quaestio 8 utrum hoc deo conveniat, quod ubique et in omnibus sit
Quaestio 12 quomodo cognoscatur a creaturis
Quaestio 13 de divinorum nominum
Quaestio 19 de ipsa dei voluntate
Quaestio 21 de iustitia et misericordia eius
Quaestio 23 de praedestinatione
Quaestio 25 de divina potentia
Quaestio 26 de divina beatitudine
Quaestio 27 de origine sive processione
Quaestio 28 de relationibus divinis
Quaestio 30 de pluralitate personarum
Quaestio 31 de his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
Quaestio 32 de cognitione divinarum personarum
Quaestio 36 de nomen spiritus sancti
Quaestio 39 de personis in comparatione ad essentiam
Quaestio 40 de personis in comparatione ad relationes sive proprietates
Quaestio 41 de personis in comparatione ad actus notionales
Quaestio 42 de comparatione personarum ad invicem
Quaestio 43 de missione divinarum personarum
Quaestio 44 De Prima Causa Entium
Quaestio 45 de modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio
Quaestio 46 de principio durationis rerum creatarum
Quaestio 47 de distinctione earum
Quaestio 48 de distinctione rerum in speciali
Quaestio 50 De Substantia Angelorum
Quaestio 51 de Angelis per comparationem ad corporalia
Quaestio 53 de motu locali Angelorum
Quaestio 54 de his quae pertinent ad virtutem cognoscitivam Angeli
Quaestio 55 de medio cognitionis angelicae
Quaestio 56 de cognitione Angelorum ex parte rerum quas cognoscunt
Quaestio 57 de his materialibus quae ab Angelis cognoscuntur
Quaestio 58 de modo angelicae cognitionis
Quaestio 59 de his quae pertinent ad voluntatem Angelorum
Quaestio 60 de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio
Quaestio 61 quomodo angeli producti sunt in esse naturae
Quaestio 62 quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae
Quaestio 63 quomodo Angeli facti sunt mali
Quaestio 65 de opere creationis creaturae corporalis
Quaestio 66 de ordine creationis ad distinctionem
Quaestio 67 de opere primae diei
Quaestio 68 de opere secundae diei
Quaestio 69 de opere tertiae diei
Quaestio 70 de opere ornatus de opere quartae diei
Quaestio 71 de opere quintae die
Quaestio 72 de opere sextae diei
Quaestio 73 de iis quae pertinent ad septimum diem
Quaestio 74 de omnibus septem diebus in communi
Quaestio 75 de ipsa anima secundum se
Quaestio 76 de unione animae ad corpus
Quaestio 77 de his quae pertinent ad potentias animae in generali
Quaestio 78 de his quae sunt praeambula ad intellectum
Quaestio 79 De Potentiis Intellectivus
Quaestio 80 de potentiis appetitivis
Quaestio 83 de libero arbitrio
Quaestio 84 quomodo anima intelligit corporalia
Quaestio 85 de modo et ordine intelligendi
Quaestio 86 quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
Quaestio 87 quomodo anima intellectiva cognoscat seipsam, et ea quae in se sunt
Quaestio 88 quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias
Quaestio 89 de cognitione animae separatae
Quaestio 90 de productione primi hominis quantum ad animam
Quaestio 91de productione corporis primi hominis
Quaestio 92 de productione mulieris
Quaestio 94 de statu vel conditione primi hominis
Quaestio 95 de his quae pertinent ad voluntatem primi hominis
Quaestio 96 de dominio quod competebat homini in statu innocentiae
Quaestio 98 de his quae pertinent ad conservationem speciei
Quaestio 99 de conditione prolis generandae quantum ad corpus
Quaestio 100 de conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
Quaestio 101 de conditione prolis generandae quantum ad scientiam
Quaestio 102 de loco hominis, qui est Paradisus
Quaestio 103 De Rerum Gubernatione in Communi
Quaestio 104de effectibus divinae gubernationis in speciali
Quaestio 105 de secundo effectu gubernationis divinae qui est mutatio creaturarum
Quaestio 106 Quomodo Angeli Moveant
Quaestio 107 de locutionibus Angelorum
Quaestio 108 de ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines
Quaestio 109 de ordinatione malorum Angelorum
Quaestio 110 de praesidentia Angelorum super creaturam corporalem
Quaestio 111 de actione Angelorum in homines
Quaestio 112 de missione Angelorum
Quaestio 113 de custodia bonorum Angelorum
Quaestio 114 de impugnatione Daemonum
Quaestio 115 De Actione Corporalis Creaturae
Quaestio 117 de actione hominis
Quaestio 118 de traductione hominis ex homine
Quaestio 119 de propagatione hominis quantum ad corpus
Quaestio 1 de Ultimo Fine Humanae Vitae
Quaestio 2 In Quibis Sit Beatitudine
Quaestio 3 Quid Sit Beatitudine
Quaestio 4 His Quae Exiguntur ad Beatitudinem
Quaestio 5 De Adeptione Beatitudinis
Quaestio 6 De Volontatario et Involontario
Quaestio 8 De Voluntate, Quorum sit ut Volitorum
Quaestio 9 De Motivo Voluntatis
Quaestio 10 De Modo Quo Voluntas Movetur
Quaestio 17 De Actibus Imperatis
Quaestio 18 De Bonitate et Malitia Humanorum Actuum
Quaestio 19 De Bonitate Actus Interioris Voluntatis
Quaestio 20 De Bonitate et Malitia Exteriorum Actuum
Quaestio 21 His Quae Consequuntur Ratione Bonitatis vel Malitiae
Quaestio 22 De Subiecto Passionum Animae
Quaestio 23 De Passionum Differentia ad Invicem
Quaestio 24 De Bona et Malo Circa Passiones Animae
Quaestio 25 De Ordine Passionem ad Invicem
Quaestio 28 De Effectibus Amoris
Quaestio 32 De causis delectationis
Quaestio 33 de effectibus delectationis
Quaestio 34 de bonitate et malitia delectationum
Quaestio 35 de dolore et tristitia
Quaestio 36 de causis tristitiae
Quaestio 37 de effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio 38 de remediis doloris seu tristitiae
Quaestio 39 de bonitate et malitia doloris vel tristitiae
Quaestio 40 de spe et desperatione
Quaestio 42 de obiecto timoris
Quaestio 44 de effectibus timoris
Quaestio 47 de causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio 48 de effectibus irae
Quaestio 49 De Habitibus in Generali
Quaestio 50 de subiecto habituum
Quaestio 52 de augmento habituum
Quaestio 53 de corruptione et diminutione habituum
Quaestio 54 de distinctione habituum
Quaestio 56 de subiecto virtutis
Quaestio 57 de distinctione virtutum
Quaestio 58 de virtutibus moralibus
Quaestio 59 de comparationem virtutis ad passionem
Quaestio 60 de distinctione virtutum Moralium ad invicem
Quaestio 61 de virtutibus cardinalibus
Quaestio 62 de virtutibus theologicis
Quaestio 64 de proprietatibus virtutum
Quaestio 65 de connexione virtutum
Quaestio 66 de aequalitate virtutum
Quaestio 67 de duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio 71 De Vitiis et Peccatis
Quaestio 72 de distinctione peccatorum vel vitiorum
Quaestio 73 de comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio 74 de subiecto vitiorum, sive peccatorum
Quaestio 75 de causis peccatorum in generali
Quaestio 76 de causis peccati in speciali
Quaestio 77 utrum passio animae sit causa peccati
Quaestio 78 de causa peccati quae est ex parte voluntatis, quae dicitur malitia
Quaestio 79 de causis exterioribus peccati
Quaestio 80 de causa peccati ex parte diaboli
Quaestio 81 de traductione peccato originali
Quaestio 82 de peccato originali quantum ad suam essentiam
Quaestio 83 de subiecto originalis peccati
Quaestio 84 de causa peccati secundum quod unum peccatum est causa alterius
Quaestio 85 de effectibus peccati de corruptione boni naturae
Quaestio 88 de veniali per comparationem ad mortale
Quaestio 89 de peccato veniali secundum se
Quaestio 91 de diversitate legum
Quaestio 92 de effectibus legis
Quaestio 93 de singulis legibus
Quaestio 96 de potestate legis humanae
Quaestio 97 de mutatione legum
Quaestio 99 de distinctione praeceptis veteris legis
Quaestio 100 de singulis generibus praeceptorum veteris legis
Quaestio 101 de praeceptis caeremonialibus
Quaestio 102 de causis caeremonialium praeceptorum
Quaestio 103 de duratione caeremonialium praeceptorum
Quaestio 104 de praeceptis iudicialibus
Quaestio 105 de ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio 106 De Lege Evangelii secundum se
Quaestio 107 de comparatione legis novae ad legem veterem
Quaestio 108 de his quae continentur in lege nova
Quaestio 109 De Necessitate Gratiae
Quaestio 110 de gratia dei quantum ad eius essentiam
Quaestio 111 de divisione gratiae
Quaestio 113 de effectibus gratiae
Quaestio 2 de actu interiori fidei
Quaestio 3 de exteriori fidei actu
Quaestio 4 de ipsa fidei virtute
Quaestio 5 de habentibus fidem
Quaestio 7 de effectibus fidei
Quaestio 8 de dono intellectus
Quaestio 13 de peccato blasphemiae
Quaestio 14 de blasphemia in spiritum sanctum
Quaestio 15 de caecitate mentis et hebetudine sensus, quae opponuntur dono intellectus
Quaestio 16 de praeceptis pertinentibus ad praedicta
Quaestio 22 de praeceptis pertinentibus ad spem et timorem
Quaestio 24 de caritate in comparatione ad subiectum
Quaestio 25 de obiecto caritatis
Quaestio 26 de ordine caritatis
Quaestio 27 de principali actu caritatis, qui est dilectio
Quaestio 33 de correctione fraterna
Quaestio 44 de praeceptis caritatis
Quaestio 45 de dono sapientiae
Quaestio 48 de partibus prudentiae
Quaestio 49 de singulis prudentiae partibus quasi integralibus
Quaestio 50 de speciebus prudentiae quibus multitudo gubernatur
Quaestio 51 de virtutibus adiunctis prudentiae, quae sunt quasi partes potentiales ipsius
Quaestio 55 de vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa
Quaestio 56 de praeceptis ad prudentiam pertinentibus
Quaestio 61 de distinctione iustitiae commutativae et distributivae
Quaestio 63 de acceptione personarum
Quaestio 65 de peccatis aliarum iniuriarum quae in personam committuntur
Quaestio 66 de furto et rapina
Quaestio 67 de verbis in quibus laeditur proximus quae pertinent ad iudicium
Quaestio 68 de his quae pertinent ad iniustam accusationem
Quaestio 69 de peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei
Quaestio 70 de iniustitia pertinente ad personam testis
Quaestio 71 de iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum
Quaestio 77 de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus
Quaestio 78 de peccato usurae, quod committitur in mutuis
Quaestio 80 de partibus potentialibus iustitiae, idest de virtutibus ei annexis
Quaestio 86 de oblationibus et primitiis
Quaestio 89 de assumptione nominis divini per modum iuramenti
Quaestio 90 de assumptione divini nominis per modum adiurationis
Quaestio 91 de assumptione divini nominis ad invocandum per orationem vel laudem
Quaestio 92 de superstitione, et de partibus eius
Quaestio 93 de speciebus superstitionis
Quaestio 95 de superstitione divinativa
Quaestio 96 de superstitionibus observantiarum
Quaestio 97 de tentatione qua deus tentatur
Quaestio 102 de observantia, et partibus eius
Quaestio 106 de gratia sive gratitudine
Quaestio 111 de simulatione et hypocrisi
Quaestio 112 de iactantia et ironia
Quaestio 114 de amicitia quae affabilitas dicitur
Quaestio 122 de praeceptis iustitiae
Quaestio 126 de vitio intimiditatis
Quaestio 128 de partibus fortitudinis
Quaestio 133 de pusillanimitate
Quaestio 135 de vitiis oppositis magnificentiae
Quaestio 138 de vitiis oppositis perseverantiae
Quaestio 139 de dono fortitudinis
Quaestio 140 de praeceptis fortitudinis
Quaestio 142 de vitiis oppositis temperantiae
Quaestio 143 de partibus temperantiae in generali
Quaestio 146 de his quae sunt circa delectationes ciborum
Quaestio 153 de vitio luxuriae
Quaestio 154 de luxuriae partibus
Quaestio 157 de clementia et mansuetudine
Quaestio 161 de speciebus modestiae
Quaestio 162 de superbia in communi
Quaestio 163 de peccato primi hominis, quod fuit per superbiam
Quaestio 164 de poena primi peccati
Quaestio 165 de tentatione primorum parentum
Quaestio 168 de modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis
Quaestio 169 de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu
Quaestio 170 de praeceptis temperantiae
Quaestio 172 de causa prophetiae
Quaestio 173 de modo cognitionis propheticae
Quaestio 174 de divisione prophetiae
Quaestio 176 de gratia linguarum
Quaestio 177 de gratia gratis data quae consistit in sermone
Quaestio 178 de gratia miraculorum
Quaestio 179 de divisione vitae per activam et contemplativam
Quaestio 180 De Vita Contemplativa
Quaestio 182 de comparatione vitae activae ad contemplativam
Quaestio 183 de officiis et statibus hominum in generali
Quaestio 184 de his quae pertinent ad statum perfectionis
Quaestio 185 de his quae pertinent ad statum episcoporum
Quaestio 186 de his in quibus principaliter consistit religionis status
Quaestio 187 de his quae competunt religiosis
Quaestio 188 de differentia religionum
Quaestio 189 de ingressu religionis
Quaestio 1 De convenientia Incarnationis
Quaestio 3 de unione ex parte personae assumentis
Quaestio 4 de unione ex parte assumpti
Quaestio 5 de assumptione partium humanae naturae
Quaestio 6 de ordine assumptionis praedictae
Quaestio 8 de gratia christi secundum quod est caput ecclesiae
Quaestio 9 de scientia christi
Quaestio 10 de qualibet praedictarum scientiarum
Quaestio 11 de scientia indita vel infusa animae christi
Quaestio 12 de scientia animae christi acquisita vel experimentali
Quaestio 13 de potentia animae christi
Quaestio 14 de defectibus corporis
Quaestio 15 de defectibus pertinentibus ad animam
Quaestio 16 de his quae conveniunt christo secundum esse et fieri
Quaestio 17 his quae pertinent ad unitatem in christo in communi
Quaestio 18 de unitate quantum ad voluntatem
Quaestio 19 de unitate operationis christi
Quaestio 20 His Quae Conveniunt Christo Per Comparatione ad Patrem: De Subiectione Christi
Quaestio 21 de oratione christi
Quaestio 22 de sacerdotio christi
Quaestio 23 an adoptio christo conveniat
Quaestio 24 de praedestinatione christi
Quaestio 25 His Quae Pertinent ad Christum in Comparatione ad Nos: De Adoratione Christi
Quaestio 26 Christus Mediator Dei et Hominum
Quaestio 27 De Sanctificatione Beatae Virginis
Quaestio 28 de virginitate matris dei
Quaestio 29 de desponsatione matris dei
Quaestio 30 de Annuntiatione beatae virginis
Quaestio 31 de ipsa conceptione salvatoris
Quaestio 32 de principio activo in conceptione christi
Quaestio 33 de modo et ordine conceptionis christi
Quaestio 34 de perfectione prolis conceptae
Quaestio 35 De Nativitate Christi
Quaestio 36 de manifestatione christi nati
Quaestio 37 de circumcisione christi
Quaestio 38 de baptismo quo christus baptizatus est
Quaestio 39 de baptizatione christi
Quaestio 40 de modo conversationis ipsius
Quaestio 41 de tentatione christi
Quaestio 42 de doctrina christi
Quaestio 43 de miraculis a christo factis
Quaestio 44 de singulis miraculorum speciebus
Quaestio 45 de transfiguratione christi
Quaestio 46 De Passione Christi
Quaestio 47 de causa efficiente passionis christi
Quaestio 48 de effectu passionis christi
Quaestio 49 de ipsis effectibus passionis christi
Quaestio 51 de sepultura christi
Quaestio 52 de descensu christi ad inferos
Quaestio 53 De Resurrectione Christi
Quaestio 54 de qualitate christi resurgentis
Quaestio 55 de manifestatione resurrectionis
Quaestio 56 de causalitate resurrectionis christi
Quaestio 57 de ascensione christi
Quaestio 58 de sessione christi ad dexteram patris
Quaestio 59 de iudiciaria potestate christi
Quaestio 60 Quid Sit Sacramentum
Quaestio 61 de necessitate sacramentorum
Quaestio 62 de effectu sacramentorum principali, qui est gratia
Quaestio 63 de alio effectu sacramentorum, qui est character
Quaestio 64 de causis sacramentorum
Quaestio 65 de numero sacramentorum
Quaestio 67 de ministris per quos traditur sacramentum baptismi
Quaestio 68 de suscipientibus baptismum
Quaestio 69 de effectibus baptismi
Quaestio 71 de praeparatoriis quae simul currunt cum baptismo
Quaestio 72 De Sacramento Confirmationis
Quaestio 73 De Sacramento Eucharistiae
Quaestio 74 de materia huius sacramenti
Quaestio 75 de conversione panis et vini in corpus et sanguinem christi
Quaestio 76 de modo quo christus existit in hoc sacramento
Quaestio 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento
Quaestio 78 de forma huius sacramenti
Quaestio 79 de effectibus huius sacramenti
Quaestio 80 de usu sive sumptione huius sacramenti
Quaestio 81 de usu huius sacramenti quo christus usus est in prima sui institutione
Quaestio 82 de ministro huius sacramenti
Quaestio 83 de ritu huius sacramenti
Quaestio 84 De Sacramento Poenetentiae
Quaestio 85 de poenitentia secundum quod est virtus
Quaestio 86 de effectu poenitentiae
Quaestio 87 de remissione venialium peccatorum
Quaestio 88 de reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum
Quaestio 89 de recuperatione virtutum per poenitentiam
Objection 1: It would seem that memory is not in the intellectual part of the soul. For Augustine says (De Trin. xii, 2,3,8) that to the higher part of the soul belongs those things which are not "common to man and beast." But memory is common to man and beast, for he says (De Trin. xii, 2,3,8) that "beasts can sense corporeal things through the senses of the body, and commit them to memory." Therefore memory does not belong to the intellectual part of the soul.
Objection 2: Further, memory is of the past. But the past is said of something with regard to a fixed time. Memory, therefore, knows a thing under a condition of a fixed time; which involves knowledge under the conditions of "here" and "now." But this is not the province of the intellect, but of the sense. Therefore memory is not in the intellectual part, but only in the sensitive.
Objection 3: Further, in the memory are preserved the species of those things of which we are not actually thinking. But this cannot happen in the intellect, because the intellect is reduced to act by the fact that the intelligible species are received into it. Now the intellect in act implies understanding in act; and therefore the intellect actually understands all things of which it has the species. Therefore the memory is not in the intellectual part.
On the contrary, Augustine says (De Trin. x, 11) that "memory, understanding, and will are one mind."
I answer that, Since it is of the nature of the memory to preserve the species of those things which are not actually apprehended, we must first of all consider whether the intelligible species can thus be preserved in the intellect: because Avicenna held that this was impossible. For he admitted that this could happen in the sensitive part, as to some powers, inasmuch as they are acts of corporeal organs, in which certain species may be preserved apart from actual apprehension. But in the intellect, which has no corporeal organ, nothing but what is intelligible exists. Wherefore every thing of which the likeness exists in the intellect must be actually understood. Thus, therefore, according to him, as soon as we cease to understand something actually, the species of that thing ceases to be in our intellect, and if we wish to understand that thing anew, we must turn to the active intellect, which he held to be a separate substance, in order that the intelligible species may thence flow again into our passive intellect. And from the practice and habit of turning to the active intellect there is formed, according to him, a certain aptitude in the passive intellect for turning to the active intellect; which aptitude he calls the habit of knowledge. According, therefore, to this supposition, nothing is preserved in the intellectual part that is not actually understood: wherefore it would not be possible to admit memory in the intellectual part.
But this opinion is clearly opposed to the teaching of Aristotle. For he says (De Anima iii, 4) that, when the passive intellect "is identified with each thing as knowing it, it is said to be in act," and that "this happens when it can operate of itself. And, even then, it is in potentiality, but not in the same way as before learning and discovering." Now, the passive intellect is said to be each thing, inasmuch as it receives the intelligible species of each thing. To the fact, therefore, that it receives the species of intelligible things it owes its being able to operate when it wills, but not so that it be always operating: for even then is it in potentiality in a certain sense, though otherwise than before the act of understanding---namely, in the sense that whoever has habitual knowledge is in potentiality to actual consideration.
The foregoing opinion is also opposed to reason. For what is received into something is received according to the conditions of the recipient. But the intellect is of a more stable nature, and is more immovable than corporeal nature. If, therefore, corporeal matter holds the forms which it receives, not only while it actually does something through them, but also after ceasing to act through them, much more cogent reason is there for the intellect to receive the species unchangeably and lastingly, whether it receive them from things sensible, or derive them from some superior intellect. Thus, therefore, if we take memory only for the power of retaining species, we must say that it is in the intellectual part. But if in the notion of memory we include its object as something past, then the memory is not in the intellectual, but only in the sensitive part, which apprehends individual things. For past, as past, since it signifies being under a condition of fixed time, is something individual.
Reply to Objection 1: Memory, if considered as retentive of species, is not common to us and other animals. For species are not retained in the sensitive part of the soul only, but rather in the body and soul united: since the memorative power is the act of some organ. But the intellect in itself is retentive of species, without the association of any corporeal organ. Wherefore the Philosopher says (De Anima iii, 4) that "the soul is the seat of the species, not the whole soul, but the intellect."
Reply to Objection 2: The condition of past may be referred to two things---namely, to the object which is known, and to the act of knowledge. These two are found together in the sensitive part, which apprehends something from the fact of its being immuted by a present sensible: wherefore at the same time an animal remembers to have sensed before in the past, and to have sensed some past sensible thing. But as concerns the intellectual part, the past is accidental, and is not in itself a part of the object of the intellect. For the intellect understands man, as man: and to man, as man, it is accidental that he exist in the present, past, or future. But on the part of the act, the condition of past, even as such, may be understood to be in the intellect, as well as in the senses. Because our soul's act of understanding is an individual act, existing in this or that time, inasmuch as a man is said to understand now, or yesterday, or tomorrow. And this is not incompatible with the intellectual nature: for such an act of understanding, though something individual, is yet an immaterial act, as we have said above of the intellect (Question 76, Article 1); and therefore, as the intellect understands itself, though it be itself an individual intellect, so also it understands its act of understanding, which is an individual act, in the past, present, or future. In this way, then, the notion of memory, in as far as it regards past events, is preserved in the intellect, forasmuch as it understands that it previously understood: but not in the sense that it understands the past as something "here" and "now."
Reply to Objection 3: The intelligible species is sometimes in the intellect only in potentiality, and then the intellect is said to be in potentiality. Sometimes the intelligible species is in the intellect as regards the ultimate completion of the act, and then it understands in act. And sometimes the intelligible species is in a middle state, between potentiality and act: and then we have habitual knowledge. In this way the intellect retains the species, even when it does not understand in act.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod memoria non sit in parte intellectiva animae.
Dicit enim Augustinus, XII de Trin., quod ad partem superiorem animae pertinent quae non sunt hominibus pecoribusque communia. Sed memoria est hominibus pecoribusque communis, dicit enim ibidem quod possunt pecora sentire per corporis sensus corporalia, et ea mandare memoriae.
Ergo memoria non pertinet ad partem animae intellectivam.
Praeterea, memoria praeteritorum est. Sed praeteritum dicitur secundum aliquod determinatum tempus. Memoria igitur est cognoscitiva alicuius sub determinato tempore; quod est cognoscere aliquid sub hic et nunc. Hoc autem non est intellectus, sed sensus.
Memoria igitur non est in parte intellectiva, sed solum in parte sensitiva.
Praeterea, in memoria conservantur species rerum quae actu non cogitantur. Sed hoc non est possibile accidere in intellectu, quia intellectus fit in actu per hoc quod informatur specie intelligibili; intellectum autem esse in actu, est ipsum intelligere in actu; et sic intellectus omnia intelligit in actu, quorum species apud se habet.
Non ergo memoria est in parte intellectiva.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X de Trin., quod memoria, intelligentia et voluntas sunt una mens.
Respondeo dicendum quod, cum de ratione memoriae sit conservare species rerum quae actu non apprehenduntur, hoc primum considerari oportet, utrum species intelligibiles sic in intellectu conservari possint.
Posuit enim Avicenna hoc esse impossibile.
In parte enim sensitiva dicebat hoc accidere, quantum ad aliquas potentias, inquantum sunt actus organorum corporalium, in quibus conservari possunt aliquae species absque actuali apprehensione. In intellectu autem, qui caret organo corporali, nihil existit nisi intelligibiliter. Unde oportet intelligi in actu illud cuius similitudo in intellectu existit. Sic ergo, secundum ipsum, quam cito aliquis actu desinit intelligere aliquam rem, desinit esse illius rei species in intellectu, sed oportet, si denuo vult illam rem intelligere, quod convertat se ad intellectum agentem, quem ponit substantiam separatam, ut ab illo effluant species intelligibiles in intellectum possibilem. Et ex exercitio et usu convertendi se ad intellectum agentem, relinquitur, secundum ipsum, quaedam habilitas in intellectu possibili convertendi se ad intellectum agentem, quam dicebat esse habitum scientiae.
Secundum igitur hanc positionem, nihil conservatur in parte intellectiva, quod non actu intelligatur. Unde non poterit poni memoria in parte intellectiva, secundum hunc modum.
Sed haec opinio manifeste repugnat dictis Aristotelis.
Dicit enim, in III de anima, quod, cum intellectus possibilis sic fiat singula ut sciens, dicitur qui secundum actum; et quod hoc accidit cum possit operari per seipsum. Est quidem igitur et tunc potentia quodammodo; non tamen similiter ut ante addiscere aut invenire.
Dicitur autem intellectus possibilis fieri singula, secundum quod recipit species singulorum. Ex hoc ergo quod recipit species intelligibilium, habet quod possit operari cum voluerit, non autem quod semper operetur, quia et tunc est quodammodo in potentia, licet aliter quam ante intelligere; eo scilicet modo quo sciens in habitu est in potentia ad considerandum in actu. Repugnat etiam praedicta positio rationi. Quod enim recipitur in aliquo, recipitur in eo secundum modum recipientis. Intellectus autem est magis stabilis naturae et immobilis, quam materia corporalis.
Si ergo materia corporalis formas quas recipit, non solum tenet dum per eas agit in actu, sed etiam postquam agere per eas cessaverit; multo fortius intellectus immobiliter et inamissibiliter recipit species intelligibiles, sive a sensibilibus acceptas, sive etiam ab aliquo superiori intellectu effluxas. Sic igitur, si memoria accipiatur solum pro VI conservativa specierum, oportet dicere memoriam esse in intellectiva parte. Si vero de ratione memoriae sit quod eius obiectum sit praeteritum, ut praeteritum; memoria in parte intellectiva non erit, sed sensitiva tantum, quae est apprehensiva particularium. Praeteritum enim, ut praeteritum, cum significet esse sub determinato tempore, ad conditionem particularis pertinet.
Ad primum ergo dicendum quod memoria, secundum quod est conservativa specierum, non est nobis pecoribusque communis.
Species enim conservantur non in parte animae sensitiva tantum, sed magis in coniuncto; cum vis memorativa sit actus organi cuiusdam. Sed intellectus secundum seipsum est conservativus specierum, praeter concomitantiam organi corporalis.
Unde philosophus dicit, in III de anima, quod anima est locus specierum, non tota, sed intellectus.
Ad secundum dicendum quod praeteritio potest ad duo referri, scilicet ad obiectum quod cognoscitur; et ad cognitionis actum.
Quae quidem duo simul coniunguntur in parte sensitiva, quae est apprehensiva alicuius per hoc quod immutatur a praesenti sensibili, unde simul animal memoratur se prius sensisse in praeterito, et se sensisse quoddam praeteritum sensibile.
Sed quantum ad partem intellectivam pertinet, praeteritio accidit, et non per se convenit, ex parte obiecti intellectus. Intelligit enim intellectus hominem, inquantum est homo, homini autem, inquantum est homo, accidit vel in praesenti vel in praeterito vel in futuro esse. Ex parte vero actus, praeteritio per se accipi potest etiam in intellectu, sicut in sensu. Quia intelligere animae nostrae est quidam particularis actus, in hoc vel in illo tempore existens, secundum quod dicitur homo intelligere nunc vel heri vel cras. Et hoc non repugnat intellectualitati, quia huiusmodi intelligere, quamvis sit quoddam particulare, tamen est immaterialis actus, ut supra de intellectu dictum est; et ideo sicut intelligit seipsum intellectus, quamvis ipse sit quidam singularis intellectus, ita intelligit suum intelligere, quod est singularis actus vel in praeterito vel in praesenti vel in futuro existens.
Sic igitur salvatur ratio memoriae, quantum ad hoc quod est praeteritorum, in intellectu, secundum quod intelligit se prius intellexisse, non autem secundum quod intelligit praeteritum, prout est hic et nunc.
Ad tertium dicendum quod species intelligibilis aliquando est in intellectu in potentia tantum, et tunc dicitur intellectus esse in potentia. Aliquando autem secundum ultimam completionem actus, et tunc intelligit actu. Aliquando medio modo se habet inter potentiam et actum, et tunc dicitur esse intellectus in habitu. Et secundum hunc modum intellectus conservat species, etiam quando actu non intelligit.