IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO IX

Utrum haec sit una, Homo qui est albus, currit

Quod sic videtur, quia hoc quod est qui, habet naturam arctati subintellectam, propter quod facit subsequens arctare praecedens, unde praecedens accipitur sub ratione subsequentis, ut ad album comparatur ; ergo, etc.

Item, unitas subjecti distributionis, sufficit ad unitatem actus subjecti; sed hoc totum, Homo qui est albus, est subjectum distributionis, quia ex Ista, Omnis homo qui est albus currit, contingit sic syllogizare, Iste est homo qui est albus, ergo Iste currit I I n syllogismo autem, medium est totum Illud, quod In utraque propositione accipitur, et In majori ponitur totum ut unum distribuibile, super quod cadit signum.

Item, unitas hujus, quod est, Homo qui est albus, sufficit ad unitatem medii syllogistici,ergo et extremi In propositione,

quia ex propositione plur es, non fit syllogismus.

Item eadem unitas non impedit unitatem propositionis, haec enim est una, Iste homo albus currit velociter.

Item, quando est propositio plures, necesse est plura esse extrema, quia ad minus quatuor, cum cujuslibet unius sunt duo extrema. Item, accipio aliud quam praedicatum, quia praedicatum, non arctat subjectum : si ergo in hac, Nomo qui est albus currit, praedicatur currere de homine, sicut de suo subjecto, et album de homine, sicut de subjecto suo, non coarctatur homo per ly album, ergo sequeretur, omnis homo qui est albus currit; ergo omnis homo currit.

Ad oppositum, relativum substantiae refert idem cum suo antecedente, qui est relativum substantiae ; ergo sic dicendo, Homo qui est albus currit, denotatur homo replicari, ita quod homo semel acceptus videtur subjici actui currendi, et tunc attribuitur ei quod est album, ex homine autem iterato respectu diversorum praedicatorum, non potest fieri unum subjectum propositionis.

Item, hic sunt plures compositiones ; ergo non est una propositio. Dicetur, quod una propositio est materialis respectu alterius,el ideo non impedit unitatem propositionis.

Contra hoc, licet homo referatur per ly qui, tamen ly qui semel dictum unit ita formaliter album cum homine, sicut si diceretur, Homo qui est albus ; ergo compositio qua unitur album cum homine relato, formalis est, et non materialis respectu alicujus.

Item compositio dicitur materialis, quia ipsa secundum se est ut materia respectu alterius ' sed compositio quae importatur per hoc verbum est, est ita simpliciter formalis, sicut compositio importata per hoc verbum, currit.

Item ad principale, propositio una habet unam contradictionem, sed haec, Omnis homo qui est albus currit, non habet unam contradictionem, quia si sic, esset Ista, Homo qui est albus non currit.

Dicitur, quod est ista,Homo non qui est albus currit.

Contra, per Ipsos, propositio est una, cujus subjectum est, Homo qui est albus ; sed particularis negativa de eodem subjecto, et de eodem praedicato contradicit universali affirmativae, Ideo prior si sit una, contradicit huic Homo qui est albus non currit.

Item Intellectus cujuscumque propositionis tacite resolvitur In duos Intellectus simplices, sive veros, sive falsos ; sed haec propositio sic resolvitur, nam sic dicendo, Homo qui est albus, sine additione alicujus alterius, sequitur verum, vel falsum ; quare denotatur quod homo est albus, sed quia homo refertur, et relatio est ad alium actum, Ideo animus suspensus est, donec aliquid aliud addatur de homine, sicut si dicatur, Homo qui currit, et verum significatur per Ipsam propositionem, sed adhuc dependet animus audientis quid debeat ulterius dici.

Item, negatio adveniens propositioni uni tantum negat compositionem a qua accipiebatur unitas, et veritas propositionis ; si ergo haec sit una, Omnis homo qui, etc. In hac, Non omnis homo qui, etc. refertur negatio ad unam compositionem tantum,quod non est possibile,quia ad quamcumque compositionem refertur negatio, erit haec falsa, Omnis homo qui, etc. quia posito quod multi homines sint albi, et aliqui currant, et aliqui non, haec est falsa, Omnis homo qui est albus currit, et haec similiter, Non omnis homo, etc. Intelligendo tamen quod negatio refertur ad compositionem materialem ; similiter posito quod nullus homo sit albus, haec est falsa, Omnis homo qui est albus currit: et haec similiter, Non omnis homo, etc. Intelligendo compositionem referri ad compositionem principalem, eo quod Implicatur, aliquem hominem esse album. Ad nullam ergo compositionem unam potest negatio referri ; si autem esset una, bene posset negatio referri ad unam compositionem.

Ad primum quaesitum dicitur, quod hic est plures, Homo albus currit, propter auctoritates Boetii adductas, quia duae compositiones sunt, una implicita, alia explicita, quia homo, et album se habent sicut exigens, et exactum, inter quae cadit qui est medium.

Contra, tunc hic esset plures, Animal rationale currit, quia inter animal quod est exigens, et rationale quod est exactum, cadit qui est medium.

Potest dici, quod propositio est una, unde ex homine, et albo fit unum extremum, respectu compositionis, non tamen sunt simpliciter unum. Ad quod sciendum,quod in propositionibus, unitas est proportionalis unitati in rebus : in rebus autem quaedam habent unitatem simpliciter, sicut quae sunt entia simpliciter ; quaedam dicuntur unum secundum quid, ut quae ex talibus componuntur, sicut domus. Similiter est in propositionibus. Unde haec est simpliciter una, Homo est animal, ubi simplex praedicatum enunciatur de simplici subjecto ; haec autem, Homo albus currit, non est simpliciter una, sicut prior : quia propositio dicitur una ex unitate extremorum ; sed currere non ita affirmatur de uno secundum conceptum, cum dicitur, Homo albus currit, sicut cum dicitur, homo est animal, est tamen propositio una ; quia sibi competunt conditiones propositionis unae, quae sunt oppositio contradictoria et contraria, et dividi per affirmationem et negationem et syllogizationem, et secundum sensum istorum patet quod Aristoteles 1. hujus, non dividit aliquam in affirmationem, et negationem, nisi unam. Ad primum argumentum dico, quod Boetius intelligit, quod non est propositio simpliciter una, nisi ex praedicato et subjecto fiai unum, quemadmodum species una, et unum ens.

Alio modo tamen potest propositio esse una, licet extremum non sit unum:nam unum fit ex actu, et potentia ; et albus quodammodo est actus hominis,licet non simpliciter : tamen dicitur ut actus accidentalis, propter quod ex homine et albo fit quodammodo unum.

Ad aliud patet idem.

Ad tertium dico, quod haec est sua contradictoria, Aliquis homo albus non currit ; et cum dicitur, utraque est falsa, posito quod nullus homo sit albus, dico quod non ; quia hic, Homo albus non currit, non ponit hominem esse album. Cum dicitur quod qui est medium, dico quod adjectivum conformatur substantivo suo, et sibi unitur , ut actus potentiae : potentia autem respectu sui actus, rationem habet actus : actualitas autem secundum quod actualitas, rationem habet cujuscumque : similiter cum dicimus ut est actualis in potentia. Similiter cum dicitur, homo albus, capiendo hominem secundum quod habet rationem potentiae respectu albi, quae eidem potentia nata est actuari per album, unde ut notetur actualitas potentiae ad suam qualitatem, et ad suum actum, intercipio ens, vel qui est, quod quidem ens, vel qui est, non significat aliquid esse, vel non esse : sed designat rationem conformitatis adjectivi ad substantivum, tanquam modus intelligendi, vel praedicandi, propter quod dico, quod ens, vel qui est sub intellectum in hoc,Homo albus currit, non asserit album de homine esse, sed manet adhuc simplex intellectus sine vero,vel falso,et ibi manet ; et sic patet quod hic, homo albus,non ponit hominem esse album, sicut et hic, animal rationale, non ponit animal esse rationale.

Ad aliud, quod non est eadem ratio quare ambulans et album sunt duo, quorum utrumque accidit alteri, et neutrum est actus respectu alterius, nec potentia : propter quod homo albus, est unum subjectum respectu praedicati, unde ex homine, et albo, et ambulante non fit unum, licet ex homine, et utraque divisim fiat unum, sed haec forte est una,Substantia superficiato alba currit, quia substantia superficiata est potentia respectu albi ; et ideo ex illis fit unum, sicut ex homine etalbo,nam substantiae adveniunt accidentia secundum ordinem, ita quod unum accidens est sicut dispositio.

Ad aliud, quod quando duo accidentia, quorum utrumque accidit tertio, subjiciuntur Illi, vel praedicantur de Illo, tunc non dicitur ex Illis unum : sic non est In proposito, homo et album non accidunt tertio, ut supra, licet accidat album homini.

Ad secundum quaesitum dicendum,quod haec, Album est musicum, est una : tum quia album subjicitur, quod per accidens est unum, sicut est haec, Homo albus est musicus, unum enim subjicitur, et unum praedicatur : nisi enim unitas termini sufficeret ad unitatem extremi, propositio una converteretur In propositionem plures,quia haec est una, Socrates est albus, quae convertitur In hanc, Album est Socrates.

Ad primum argumentum dico, quod ostendit extremum propositionis non esse simpliciter unum, tamen est unum per accidens, quod sufficit ad unitatem affirmationis, et negationis, et ut sufficit ad rationem syllogisticam.

Ad secundum cum dicitur, Album est musicum, compositio Implicata In subjecto est compositio actus, et potentiae, propter quod ex sumptis In subjecto fit unum : similiter ex sumptis In praedicato fit unum, sed cum dicitur ; Homo est albus musicus, album,et musicum sunt duo,quorumneutrum est In potentia respectu alterius,sed utrumque est actus, Ideo per modum unius non possunt praedicari de eodem, sed cum utrumque sumatur ut praedicatum, necesse est utrumque praedicari,ideo est propositio plures et communiter Illa, In qua duo talia accidentia subjiciuntur, vel piaedicantur.

Ad tertium dico,quod haec est una, Homo albus est homo musicus, propter rationem dictam, quia album se habet ad hominem, sicut actus ad potentiam, et musicum similiter ,ideo ex homine,et albo fit aliud unum extremum, et ex homine, et musico fit aliud extremum, ideo praedicatur unum de alio, ens autem Intellectum Inter adjectivum, et substantivum non designat aliquid esse, vel non esse, sicut compositio affirmativae, vel negativae: sed designat conformitatem quamdam Inter adjectivum, et substantivum, secundum quod haec habet rationem disponibilis, et Illud rationem disponentis : unde magis est modus Intelligendi,quam verbalis copula significans aliquid esse.

Ad Illud In contrarium dico,quod quamvis plura praedicantur, quorum utrumque accidit tertio, et alterum alteri accidat,non est propositio plures ; sed si duo praedicantur, quorum unum accidit alteri,per quoddam tertium, cui Insunt, et cujus sunt actus, tunc est propositio plures, quia si duo accidentia sibi Invicem praedicantur, quia sunt actus ejusdem tertii, ex his non fiet unum , sicut ex actu et potentia , ex aliis autem fieri potest Per hoc patet, quod ratio procedit ab Insufficienti, quia amittit aliquam particulam positam.

Ad quartum quaesitum dicitur , quod haec est una, Homo qui est albus curril,quia est syllogizabilis, et contradictoriam habet, et consimilia, licet secundum Idem non potest contradictio salvari competenter In talibus ; quia particularis negativa de eodem praedicato deberet contradicere universali affirmativae. Unde si haec sit una, Omnis homo qui est albus currit, sequitur hanc suam contradictoriam, Aliquis homo qui est albus non currit, esse unam, unde erit, Homo qui est albus, subjectum Idem particulariter sumptum, quod sumebatur universaliter In universali.

Ideo dici potest, quod haec, Homo qui est albus currit, est plures simpliciter, quia duo actus per duas compositiones formales attribuuntur homini ,nam album attribuitur homini per hoc verbum est importans formalem compositionem, Ita enim formaliter attribuitur album homini, licet per qui referatur : sicut si diceretur, Homo est albus, quia formalis attributio speciem accipit a propositione verbali ; sed hoc, qui est, homini relatum, denotat album attribui, cui et currere attribuitur : nec attribuitur currere homini, qui est albus, ita ut hoc totum accipiatur ut unum subjectum : numquam enim respectu tertii accipitur ut unum subjectum, quod de alio significat esse, vel non esse formaliter : hoc autem quod est, qui est albus, licet ratione relationis imporlatae per ly, qui, suspenditur animus audientis, ut homo interim ad album referatur, tamen aliquid de aliquo significatur esse, alioquin nullo homine existente albo,. non esset haec falsa, Aliquis homo, qui est albus, non currit ; sicut si dicam, quod tu curris, verum, vel falsum significatur, si tamen intelligatur quod quiest intelligatur ut modus quidam intelligendi inter adjectivum, et substantivum, tunc est propositio una, sicut hic, Homo albus currit, et est ejus contradictoria, Homo qui est albus non currit.

Ad primum cum dicitur, quod qui habet naturam arctati subintellecti, dicendo quod hic Homo qui est albus currit, coarctatur homo per sequens, quia denotatur quod idem homo subjiciatur cursui, et albedini, ideo sic coarctatur homo, quod non stat universaliter pro quolibet ejus : tamen ex hoc non sequitur, quod totum sit unum subjectum, Homo qui est albus currit, quia tria denotantur inesse eidem homini, et hic tria concomitantur se in homine, ideo coarctatur homo non ita, ut fiat subjectum respectu praedicati ex ipsis.

Ad secundum dico, quod absolute, et primo non attribuitur totum praedicatura huic, Homo qui est albus, sed homini per se, tamen in habitudine ad hoc, qui est albus, quia homo quodammodo accipitur coarctatus, ut ei inest album, et cursus.

Ad tertium dico, quod hoc quod est, qui est albus, per se non est pars medii syllogismi, nec debent tres determinationes addi ad subjecta, sicut nec aliae determinationes, sicut si syllogizatur, Omnis homo,el duo homines sunt tres, iste est homo;ergo iste et duo homines sunt tres; sic debet syllogizari in proposito, Omnis homo, qui est albus currit, iste est homo;ergo iste, qui est albus,currit.

Vel potest dici, quod hic, Omnis homo qui est albus currit, simpliciter non est syllogizabilis, quia simpliciter est plures ; et cum dicitur quod homo qui est albus, est unum dislribuibile, negandum est. Quarta ratio ostendit hanc esse unam, homo albus currit, sed de homine qui est albus currit, non est simile, quia quod additur non est unum extremum, quia significat verum,

vel falsum In propositione una.

Ad quintum dico, quod sunt quatuor ex trema, homo, et currere, homo relatus et album sibi denotatum Inesse, Ideo est propositio plures.

QUAESTIONUM DOCTORIS SUBTILIS, FR. JOANNIS DUNS SCOTI, SUPER 2. LIB. PERIHERMENIAS ARISTOTELIS FINIS

F. JOANNIS

DUNS SCOTI

DOCTORIS SUBTILIS