IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO VII

Utrum haec sit vera, Caesar est homo, Caesar est animal, Caesare non existente

Vide citatos quoet. 5.

Videtur quod sint falsae : quia quod est vere ens, non potest vere praedicari de non ente ; sed Caesare non existente,adhuc homo est verum ens, saltem in aliis suppositis; quia alia supposita sunt simpliciter entia, in quibus simpliciter est ipsum ens : ergo non praedicatur, etc. Consimiliter arguitur de homine et animali.

Item, per Aristotelem 2. Periherm. c. 2. quando non est oppositio in adjecto in praedicato, nec praedicatur esse secundum accidens, tunc tenet consequentia a conjunctis ad divisa ; sed hic, Caesar est homo, Caesar est animal, in hoc casu non est oppositio in adjecto, nec praedicatur esse secundum accidens, cum praedicetur esse substantiae vere entis : quod est esse verissimum ; ergo sequitur, Caesar est. Consequens falsum : ergo et Antecedens.

Item, in isto casu est vera, Caesar est homo mortuus, et sequitur ergo non est homo; quia quod cum determinatione repugnante praedicatur de aliquo, vere negatur ab eodem. Antecedens probatur, tum quia haec est vera, Caesar fuit homo, prout ly fuit dicit actum terminatum: ergo desinit esse homo : ergo est homo mortuus. Tum, quia Caesar non est homo vivus, quia non vivit: est ergo homo mortuus ; quia mortuum, et vivum circa hominem sunt immediate opposita.

Item, in transmutatione substantiali res amittit nomen, et definitionem, quod scilicet nomen prius dictum est verum esse de supposito, in comparatione ad speciem : ergo suppositum in corruptione, quae est transmutatio substantialis, amittit nomen b,ssepi.

Item, si illa esset vera Antichristus est homo, pari ratione esset necessaria : ergo de supposito contingenti diceretur medium vere cum modo necessitatis : ergo idem de eodem non posset dici vere cum modo contingentiae : ergo omnis minor in uniformi de contingenti cum denotet medium dici de (ali supposito, contingenter esset impossibilis.

Item, destructis primis substantiis, impossibile est aliquod aliorum remanere; quia omnia alia vel sunt in eis, vel dicuntur de eis; ergo in isto casu secunda substantia, quae significatur per hominem, non dicitur de Caesare.

Ad oppositum; haec consequentia est necessaria, Caesar currit: ergo homo currit. Ergo medium, cujus virtute tenet, est necessarium : illud est, Caesar est homo. Necessitas consequentiae ostenditur ; quia aliquando sequebatur, et nunc manet idem intellectus antecedentis, et consequentis, qui et tunc : et ex eorum intellectu dependet consequentia ; ergo et nunc sequitur.

Item, 4. Metaph. context. 10. dicit Aristoteles, hoc est hoc, quia hoc significat hoc : sed Caesare non existente, est homo de significato ejus, cum idem significet homo Caesare non existente, quod significat existente.

Dicitur quod Aristoteles intelligit ibidem de primo significato termini, ut infert de homine et animali bipede, non de parte definitionis, vel significati.

Contra, totum significatum infert partem : ergo si sit verum totum enuntiare de subjecto, et partem. Si autem haec consequentia, animal bipes : ergo animal, non tenet homine non existente, ergo non tenet ipso existente ; quia eadem diminutio fiet utrobique, cum diminutio sit ratione significatorum, quae semper manet eadem.

Item, Caesare non existente, est homo de per se intellectu ejus ; ergo praedicatur de eo per se : ergo necessario : igitur,etc. omnes consequentiae istae patent ex 1 Poster.

Dicitur ad hoc, quod praedicatum esse de intellectu subjecti non concludit propositionem esse necessariam, sed quando definitio, vel pars definitionis praedicatur de definito : singularis autem non est definitio, nec hominis, posito quod nullus sit, quia non entis non est definitio, cum ejus non sint differentiae.

Contra, si non entis non est definitio : ergo de non entibus non sunt demonstrationes. Consequentia patet, quia de subjecto demonstrationis oportet praecognosci quid est. Consequens est contra Aristotelem 1. post. text. 11 qui dicit quod de sequenter existentibus, quando non sunt, potest habere demonstratio, quod est manifestum, quia nullo tonitruo existente, potest sciri, quod tonitruus est sonus terribilis.

Item, non entium sunt definitiones, saltem indicantes quid dicitur per nomen, nullo homine existente ; si detur talis definitio de homine, in illa poneretur animal, cum sit pars significati hominis; ergo adhuc praedicatur de ipso per se. Item,sequitur Caesar est Caesar, ergo Caesar est homo. Antecedens est verum, quia idem praedicatur de se : igitur et Consequens. Consequentia patet, quia Consequens est de intellectu Antecedentis.