IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO XII

Utrum haec sit vera, Caesar est homo, Caesare non existente, supposito quod idem terminus significet, re existente, et non existente univoce,ut supra dictum est

Et videtur quod sic, quia dicit Philosophus, in Metaph. lib. 4. context. 10. quod terminus significat hoc est, sed Caesar significat hominem ; ergo, etc.

Item, quidquid includitur in praedicato, est verum de eodem de quo ipsum praedicatum ; sed homo includitur in Caesare, et est de intellectu ejus, ergo si haec est vera, Caesar est Caesar, haec erit vera, Caesar est homo.

Sed quod haec sit vera, Caesar est Caesar, probo, quia haec est vera, Chimaera est Chimaera, similiter Non ens est non ens. Caesar autem est ens; ergo, etc.

Praeterea,nulla praedicatio est verior illa, in qua idem praedicitur de se: sed hic praedicatur idem de se ; ergo.

Item, de Syllogismo ex oppositis sequitur impossibile, sed ex his, Caesar est homo, Caesar non est homo, sequitur, Caesar non est Caesar ; sed hoc est impossibile : ergo oppositum est verum.

Ad aliam partem, principaliter ubi est ponitur ut copula,significat ut nunc,secundum Philosophum; ergo si Caesar est homo, est nunc homo.

Item, cum hominem necessario concomitetur vivere, intelligere, sentire, si Caesar est homo, vivit, intelligit, et sentit ; sed haec omnia sunt falsa et impossibilia, cum Caesar est corruptus. Respondeo, dicitur, quod prima propositio est falsa, propter rationes positas, nullus enim est homo nisi nunc sit homo, hoc non competit Caesari.

Ad argumentum primum dicitur, quod quando dicit Philosophus, quod terminus significat hoc est,non est intentio sua dicere, quod quidquid significatur per aliquid, hoc praedicatur de eo in praesenti cum esse; sed volens probare principium, loquitur ibi de contradictoriis, dicens quod illud, quod significatur per unum contradictorium est, reliquum non est, cum dividant omne quod est. Vel si forte hoc non dicat, licet verum sit, potest dici, quod tantum velit per illud verbum, illud quod significatur per dictionem hoc est, ejus significatum. Vel si forte intendat de hac praedicatione,scilicet quod significat quod hoc praedicatur de illo, verum est, si est in praesenti, sed si fuerit, non praedicatur, nisi per verbum de praeterito, et in praeterito bene praedicatur homo de Caesare.

Ad secundum negatur consequentia ; quidam negant consequentiam, quia cum Caesar significet unum suppositum, et ita est quod cum suppositum non est, requiritur quod praedicatum sit non existens ; ergo Caesar in utraque stat pro non existente, homo autem cum de se habeat supposita existentia, ideo quando simpliciter profertur in praesenti,slat pro existentibus: homo autem existens non est de intellectu Caesaris : et ideo non sequitur, sed bene sequitur sub tempore competenti. Alii dicunt, quod haec est falsa, Caesar

est Caesar, sicut ista, Caesar est homo, quod ostendi potest sic ; cum enim Caesar significet veram rem, quia univoce significat modo, et prius ; dicere ergo quod Caesar est Caesar, est dicere quod prius fuit vera res, est modo vera res : quod falsum est.

Potest etiam simili modo ostendi sic, sit hic nos vivus statim mactandus : non est verum dicere, iste bos cras erit bos, quia cras erit mortuus per positum : ergo cum venerit illud futurum, et sit praesens, non possum vere dicere, iste bos est bos.

Idem judicium est ibi, Caesar est Caesar, quia singularis est illa, sicut ista.

Item alio modo sic, duplex est mutatio, scilicet substantialis et accidentalis : accidentalis est in qualitate, vel in quantitate, vel loco, talis mutatio non interimit subjectum ; sed transmutatio substantialis interimit subjectum, nec sit nisi per destructionem subjecti: unde in transmutatione substantiali subjectum desinit esse seipsum, si detur oppositum non corrumpetur, quia si non desinit esse seipsum,non desinit esse.

Ad rationes, et primo ad primam, quae adducitur pro consimili, dicendum, quod non est simile, quia illud quod significat Chimaera, vel non ens, uniformiter se habet ad omne tempus, ideo in omni tempore possunt esse verae, sed ita non est de Caesare : illa enim res quam Caesar significat, tunc non est, nec habet suum esse in omni tempore.

Ad aliud, quod nihil non dicitur esse idem sibi. Unde cum Philosophus dicat, quod verior praedicatio est, quando idem de se praedicatur, verum est, quando idem quod est aliquid praedicatur de se, quia nihil non dicitur idem esse sibi: unde quia Caesar est nihil, ideo non dicitur idem sibi.

Ad aliud, quod regula Philosophi de conclusione syllogismi ex oppositis est intelligenda ubi aliquod est actu subjectum termino, quia tunc sequitur quod idem de se negaretur, quod est impossibile.

Nota quod signum a parte praedicati, cedit In Identitatem praedicati, quia ens In omni propositione est simpliciter praedicatum, et quod additur est rei Ipsius specificatio ; et quidquid Ipsum specificat praedicatur cum Ipso verbo. A parte autem subjecti non est aliquid sic specificandum,ideo non cadit In Identitatem cum subjecto. Et si objiciatur, quod omnis propositio una convertitur, et tunc quod est praedicatum, fit subjectum ; si ergo est pars praedicati, erit pars subjecti. Respondetur, quod verum est non In ratione signi, sed ut materialiter teneatur, ut Omnis homo est omnis homo, convertitur, Aliquod ens omnis homo est homo.

Item nota, quod universalis negativa non convertitur per accidens, quia ad veram conversionem requiritur, quod convertens tantum capiat de veritate conversae, quantum est possibile transpositis terminis ; sed non est Ita, si convertatur universalis negativa In particularem negativam, quia In transpositis terminis potest plus capere, tenet tamen consequentia per mediam conversionem simplicem.