IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO I

An verbum infinitum maneat infinitum in oratione

D. Thom. hic. cap. 2. Aphrod. et Boet. ibid. Alb. Mag. de Nomine c. 5. et tract. de Verbo cap. 2. Occam. lib. 5. Periherm. cap. 2 Joann. a Magist. ibid. quaest. 3. dub. 2. Conimbr. cap. 6. de orat. quaest. 2. sect. art. 1.

Quod sic videtur, quia Aristoteles dicit, quod verbum infinitum similiter dicitur de eo quod est, et de eo quod non est, et non dicitur de aliquo, nisi in oratione.

Item dicit, quod est nota dicendi de altero, et hoc non est nisi in oratione.

Item, verbum infinitum est una dictio, cujus sunt modi significandi, qui sunt principia cognoscendi, et construendi ipsum cum alia dictione : cum ergo habeat per se modos significandi, per quos cum alio in oratione potest construi, potest in oratione manere infinitum.

Item, inconveniens videtur esse, quod dictio propter solam coordinationem ejus in oratione, amittat rationem suam, quod ejus significatum non maneat, sed fiant duae dictiones, quae dictiones propter In gressum, vel egressum orationis non mutant suum significatum proprium

Item, Boetius sic arguit, nisi sic esset, sequeretur, quod unus syllogismus positus a Platone esset ex omnibus negalivis,arguit enim Plato syllogistice,et In minori In prima figura, ponitur verbum Infinilum,quod si teneatur pure negative, esset suus syllogismus habens minorem negativam In prima figura.

Ad oppositum est Boetius hic cap. 1. dicens, quod verbum Infinitum In oratione positum, non remanet Infinitum, sed est pure negativum. Ratio est haec, qui dicit, Homo non currit nihil affirmat de homine, sed magis ab homine aliquid tollit.

Item si sic, Idem esset dicere, Homo non currit, et homo est non currens ; sed ex secunda sequitur quod non currens esthonw, ergo Illud sequitur ex prima, quod falsum est;quia Antecedens potest esse verum sine Consequente, vel Consequente existente falso: ut posito quod nullus homo sit, tunc haec est falsa, non currens est homo ; et haec vera, quia homo non currit.

Item, In secundo dicitur, quod praeter verbum finitum nulla est affirmatio, nec negatio : quia si verbum Infinitum esset affirmatio, vel negatio, sequeretur quod oppositiones tot modis possunt variari quando est praedicat secundum adjacens,et quando praedicat tertium adjacens.

Dicendum quod verbum Infinitum In oratione positum, non differt a verbo pure negativo. Nam, sicut dicit Boetius loco citato, tunc verba infinita sunt infinita, cum sola sunt, cum autem alicui nomini adjuncta sunt, finita sunt; sed tamen cum negatione in tota propositione intelligitur ; quia in oratione affirmativa aliquid affirmatur de aliquo : sed nihil de homine affirmatur, cum dicitur, Homo non currit.

Ratio dicti est haec, verbum aggregatur ex duobus, scilicet ex re, et compositione, qua significantur aliquid esse,vel non esse: verbum autem infinitum fit per additionem particulae negativae, quae removet verbum secundum se. Cum ergo additur nomini, removet quod significatur per verbum esse de aliquo ; non autem ob aliud est propositio negativa, nisi quia removet aliquid de esse, ad non esse: igitur verbum infinitum est verbum intellectum cum negatione, quod non accidit ex parte nominis ; cum enim dicitur, non homo currit, non removetur aliquid esse ab aliquo : sed verbum infinitum extra orationem intelligitur, ut una dictio ; in oratione, non ; quia verba infinita cum sint sola, intelliguntur ut nomina, nec removent aliquid ab aliquo.

Si tamen intelligeretur negatio infinitans referri ad rem verbi, conveniens esset dicere quod verbum infinitum in oratione maneret infinitum ; sicut verbum privativum maneret privativum in oratione, ut hic, iste excommunicatur ; et hoc, quia in verbis privativis affirmatur compositio, et intelligitur tantum privatio rei.

Ad primum dictum Aristotelis dico,quod verbum infinitum, ideo est infinitum, quia res designata per verbum simpliciter convenit ei, quod est, et ei, quod non est.Unde ex hoc non sequitur, quod verbum infinitum, inquantum infinitum, est dicibile de aliquo : sed solum sequitur conceptum verbi infiniti non esse distinctum, et determinatum.

Ad aliud dictum Aristotelis dico, quod verbum infinitum est nota dicendi de altero, cum per se accipitur ; sed quando cum alio ponitur, denotatur aliquid removeri ab aliquo; quia dicendo non esse de homine, dico ablationem veram de homine, quia propositio, qua significatur aliquid esse, vel non esse, est de ratione verbi, et non est tantum modus significandi : ideo negatio non tantum refertur ad rem verbi, sed compositionem. Ideo ubi ponitur verbum infinitum in oratione, illa est propositio negativa simpliciter. Unde licet habeat in se notam dicendi de altero, non tamen remanet nota dicendi secundum se in oratione.

Ad aliud, verbi infiniti non sunt modi significandi, quibus ordinari potest cum aliqua dictione in oratione ; ita quod ratio verbi infiniti maneat, quia si sic, jam non significaretur esse alicujus removeri ab aliquo, sed tantum significationem alterius esse de aliquo.

Ad aliud dico, quod necesse est de verbo infinito extra orationem fieri duas dictiones in oratione ; quia cum verbum significat aliquid esse de aliquo, negativa particula adveniens verbo, inquantum verbum est, removebit esse alicujus de aliquo : et hoc est facere compositionem negativam simpliciter ; ita quod in nullo reali, nec ratione differt propositio negativa a propositione, ubi verbum infinitum ponitur.

Ad aliud dicit Boetius, quod in minore talis syllogismi, si verbum infinitum intelligatur ut una dictio, negatio tantum intelligitur referri ad actum, ut ille sit sensus, Socrates non currit, id est, est non currens, quod ostendit Boetius, quia idem est dicere, Socrates currit, et Socrates est currens; sed negativa particula addita huic verbo est, sic dicendo, Socrates non est currens, statim facit propositionem negativam. Cum ergo in hoc verbo currit primo contineatur verbum, est, sic dicendo, Socrates non currit, removetur est currens, quia totum verbum ; ita quod in toto verbo intelligatur negatio cursus. Hoc etiam dicit Boetius paulo ante, quia, inquit, cum dico, Socrates non ambulat, nihil de Socrate affirmo, sed potius tollo; quia si ssset affirmatio, id est, si verbum esset infinitum, aliquid de aliquo esse affirmanti Vult ergo,

quod si esset Infinitum, compositio esset affirmativa ; et Ita non esset verbum Infinitum : sed non est sic de verbo Infinito ; quia, ut dicit Boetius, qui dicit, homo non currit, de homine nihil affirmat, sed magis ab homine aliquid tollit.

Quando autem est tertium adjacens proedicatur, dupliciter dicuntur oppositiones : dico autem ut est justus homo, est tertium adjacere nomen, vel verbum In affirmatione. Quare quatuor erunt illoe, quarum duce quidem ad affirmationem, et negationem sese habent secundum consequentiam ut privationes, duae vero minime, etc. Cap. eodem.