IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO VIII

Utrum haec sit vera, Homo est homo, Caesar est Caesar, neutro existente

Vide citatos quaest. 5.

Videtur quod sint falsae, quia ex eis sequitur, ergo Caesar est : ergo homo est, quod ostenditur, quia nec est oppositum in adjecto, nec praedicatio secundum accidens, ut videtur ; quia praedicatur esse substantiae. Consequens est falsum : ergo et Antecedens.

Item, ex istis sequitur, ergo Caesar est homo, ergo Caesar est animal ; quia Consequentia sunt de intellectu illorum Antecedentium : et haec Consequentia sunt falsa ; ergo et Antecedentia.

Item,quando affirmativa est vera, oportet esse unionem in re, qualis significatur per propositionem ; sed hic, Caesar est Caesar, nulla est unio in re, cum subjectum, et praedicatum non sint aliquae res : ergo, etc.

Ad oppositum,nulla propositio est verior illa in qua idem praedicatur de se, illae sunt tales.

Item, 4. Metaph. context. 10. hoc est hoc: sicut argutum est supra.

Item, 3. Metaph. c. de Secundum se, context. 50. hominis multae sunt causae quare homo est homo, nulla est causa.

Item, 7. Metaph. quaerere, quare homo est homo, nihil est quaerere, quia nihil est certius quod posset supponi in illa quaestione, in qua illud est dubium.

Item, per Aristotelem in 2. Periherm. c. 1. omnis negativa est per accidens vera, et hoc, quia hujusmodi reducitur ad aliam affirmativam priorem veram, et hoc maxime ad illam, in qua idem praedicatur de se : ergo veritas illius, bonum non est malum, reducitur ad veritatem illius, bonum est bonum ; cum ergo haec sitvera, Caesar non est asinus, et multa alia sic contingit removere a Caesare, sequitur quod contingat ipsum vere affirmari de se ipso.

Item, per rationem : si negatur illa, Socrates est Socrates, conceditur illa, Socrates non est Socrates, et ulterius sequitur, ergo Socrates est non Socrates. Talis enim consequentia tenet in omnibus, ubi praedicata affirmativa sunt opposita contradictoria : hujusmodi sunt praedicata simplicia, ut dicetur inferius, et ulterius, Socrates est non Socrates, ergo non Socrates est Socrates per conversionem ; et ulterius ex convertente, et conversa, quae conceduntur, arguatur syllogistice sic, Non Socrates est Socrates, Socrates est non Socrates ;ergo Socrates est Socrates. Praemissae autem sunt verae per illum qui negat: ergo haec conclusio simpliciter est vera: nec obstat huic syllogismo, quod non sunt nisi duo termini reales, quia hoc sufficit si sint tres termini secundum rationem, ut patet in syllogismo ex oppositis. Socrates autem in proposito habet rationem duorum, scilicet majoris extremitatis, et minoris.

Item, In omni syllogismo ex oppositis, conclusio est Impossibilis, ex 2. Priorum : sed sive res sit, sive non sit, hic est syllogismus ex oppositis In tertio secundae, Nullus homo est albus, aliquis homo est albus, et sequitur, Igitur aliquis homo non est homo : ergo conclusio est Impossibilis, sive res sit, sive non sit: ergo ejus opposita est necessaria, scilicet omnis homo est homo, sive res sit, sive non .

Item, sive res sit, sive non, haec sunt contradictoria,Socrates currit, Socrates non currit ;non omnis homo currit ; ergo subjectum In utraque est Idem : sed Idem vere potest praedicari de se Ipso cum hoc verbo est; ergo, etc.

Respondetur ad Istud, et ad quasdam rationes, scilicet Boetii, et aliorum, quae hic ponuntur, quod cum dicitur, Socrates est Socrates quod hic non praedicatur Socrates tantum, sed Illud totum, Ens Socrates, quia res hujus verbi est, cum eo, quod specificat ipsum, praedicatur, quando praedicatur tertium adjacens, sed subjectum est Socrates absolute, non autem ens Socrates , et Ideo In talibus propositionibus non praedicatur Idem de se. Quamvis haec responsio Includat difficultatem de re verbi,quando praedicatur tertium ; utrum scilicet, sit pars praedicati, de qua forte dicetur post; tamen ad propositum potest argui specialiter sic : esse quando praedicatur tertium praedicatum, quod In alio est, hoc est osse ejus quod specificat Ipsum; ergo hic, Socrates est Socrates ,praedicatur esse Socratis, et illud est Idem Socrati,sive Socrates sit, sive non sit ; ergo affirmativa vera. Confirmatur ratio per hoc ; quia tales propositiones conceduntur esse verae, non ens est non ens , et Chimaera est Chimaera, propter hoc solum, quia esse praedicati est Idem subjecto.

Ad primam Istarum quaestionum dici potest, quod ratio communis, vel suppositi non attribuitur ei,ut existit,sed ut concipitur apud Intellectum ; quia ponere aliquid existere secundum quod sibi attribuitur ratio communis, hoc est ponere Ideas,

sicut Plato posuit, igitur commune secundum quod habet rationem communis, est natura, prout concipitur sub ratione dicibilis de pluribus, et ita suppositum est natura concepta apud intellectum, sub ratione non dicibilis de pluribus ; sed possibile est apud intellectum, eodem modo concipere naturam, ut dicibilis est de pluribus, et eamdem ut non . dicibilis est de pluribus, sive utraque existat, sive neutra, sive quae concipitur, ut non dicibilis de pluribus non existat,et illa quae concipitur ut dicibilis de pluribus existat in aliis suppositis. Semper enim in natura concepta, ut haec, intelligitur per se natura concepta absolute : ergo alia ab existentibus sunt simpliciter supposita termini communis. Assumptum, ( scilicet quod res existens eodem modo concipiatur, sicut quando non existens) patet ; quia de his quae frequenter fiunt, et quando non existunt, possunt fieri demonstrationes per Aristotelem 1. Poster. text. 20. ergo et illa possunt sciri definitive ; quia cognitio demonstrativa praesupponit cognitionem definitivam : ergo possunt simul concipi apud intellectum per eamdem speciem. Est ergo vis rationis in hoc, natura humana concepta ut haec, eodem modo se habet ad naturam humanam conceptam sub ratione dicibilis de pluribus, sive natura concepta ut haec, existat, sive non ; ergo aequaliter habet rationem suppositi, quando existit, et quando non. Quod si ista nomina,Caesa, Antichristus, et hujusmodi imposita sint ad significandum supposita hominis, id est naturam conceptam ut hanc, cum semper idem significent, facta qualicumque transmutatione in existentia rei (ut dictum est insolutione quaestionis tertiae) sequitur quod semper significet suppositum hominis. Si autem sint imposita ad significandum simul totum, de quo dicit Aristoteles in 8. Metaph. cap. de Partibus definitionis, context. 34. et inde, quod circa idem est generatio, et corruptio ;tunc nec significant suppositum hominis, quando existunt, et quando non existunt. Suppositum enim per se est eadem natura cum suo communi, sumpta a quodam modo determinatiori, non sic simul totum se habet ad naturam speciei, sed iste homo ad minus significat vere suppositum hominis.

Ad primum argumentum patebit responsio ex solutione quaestionis sequentis.

Ad secundum patet, quod non est ratio suppositi, significare particulariter, quod suum commune universaliter : sed natura concepta apud intellectum, ut haec, quae quidem significatur per vocem, non est vox significans, cum sit suppositum naturae conceptae apud intellectum, ut dicibilis de pluribus, et haec natura, ut sic concepta, est idem essentialiter naturae sic conceptae, non tamen quod ratio concipiendi cadat in unione quae fit cum hoc verbo est.

Cum dicitur in argumento, non ens, non est idem naturae verae, dico, quod non existens ut concipitur apud intellectum, potest esse idem alicui, quod in aliis suppositis est verum ens : sed inquantum est in eo, est non existens, sicut et ipsum ut patebitpostea.

Ad aliud patebit, cum quaeretur, utrum terminus communis supponat et distribuatur ubicumque pro omnibus suppositis ejus.

Ad secundam quaestionem possunt tales propositiones concedi esse verae, quia ad verificationem propositionis affirmativae sufficit unio extremorum. Hoc enim solum significat propositio affirmativa, sed talis est in proposito, in intellectu enim subjecti includitur per se intellectus praedicati, hoc dico si Caesar, ethujusmodi nomina imponantur ad significandum supposita hominis ; tunc enim patet veritas talium propositionum ex solutione praecedentium quaestionum, et ex argumentis etiam factis pro hac parte quaestionis, et quibusdam tactis in solutione sequentis quaest. et specialiter ex quadam auctoritate Aristotelis 1. Poster. De omni est, etc. ut de omni homine animal. Si enim verum est dicere hominem verum,est dicere animal: et si nunc alterum, et alterum. Ex qua aucto ritate patet, quod ad necessitatem propositionis sufficit necessaria concomitantia extremorum, ita quod posito uno, ponatur alterum,licet neutrum necessario existat.

Item patet, quod aliter nulla propositio esset de inesse simpliciter, in qua praedicatur commune de supposito suo, quia non esset semper vera, et nihil potest sumi sub medio in majori de necessario regulariter. Hoc est contra Aristotelem 1. Priorum.

Ad primam rationem dico, quod hic, Caesar est homo, non praedicatur existens de non existente, sed humana natura concepta , ut dicibilis de pluribus de eadem natura concepta, ut haec.

Contra hoc, Caesar est non existens, homo est existens : homo praedicatur existens de Caesare; ergo praedicatur existens de non existente. Dicendum, quod hic est fallacia Accidentis, quia homo secundum quod comparatur ad praedicatum hoc, scilicet praedicari de Caesare, est extraneum huic praedicato existens, et ita Caesar inquantum comparatur ad hoc praedicatum scilicet esse illud de quo homo praedicatur, est extraneum huic praedicato existens, medio .autem comparato sub extraneis rationibus ad extrema, est fallacia Accidentis.

Contra, saltem inconveniens est illud, quod est existens praedicari de eo, quod est non existens,quia illorum non est unio in re ; ergo falsa est oratio significans ea uniri.

Dico, quod homo secundum quod unitur Caesari, est per accidens, non existens, sicut Caesar non est existens, quia pro nullo supposito existente attribuitur Caesari ; natura enim communis, ut salvatur in aliquo supposito, non est verius ens illo supposito.

Contra, aliqua supposita hominis sunt existentia, aliqua non ; ergo homo est aequivocum illis, quia enti, et non enti cum sint contradictoria, nihil est univocum commune.

Dico, quod existere et non existere cum sint extraneae naturae, ut significatur per terminum, non faciunt aequivocationem In termino.

Ad secundum principale dico, quod hic, Caesar est homo, praedicatur esse per accidens, quod quidem Intelligitur dupliciter vel sic, Id est, secundum aliquid, extratraneum,vel sic,idest secundum aliquid, cujus esse de subjecto,non ponit e3se simpliciter de subjecto ;et utroque modo erit In proposito, nam esse hominis de Caesare, extraneum est ei, quod est esse, quando praedicatur secundum. Tamen Illud esse quod dicit praedicationem hominis de supposito suo, eodem modo se habet qualicumque transmutatione facta circa esse, quando praedicatur secundum.

Similiter secundo modo est secundum accidens, nam esse hominis, ut dicitur de Caesare, non necessario, nec simpliciter ponit esse.

Contra hoc sequitur ,Caesar est albus, ergo Caesar est; ergo per locum a majori sequitur, Caesar est homo, ergo Caesar est. Si enim esse accidentis, quod est minus verum ens, ponit esse simpliciter, multo magis esse substantiae, quod est verissimum esse,ponit esse simpliciter verum.

Item, esse, vel est de essentia, vel necessario consequens essentiam cujuslibet entis ; ergo et hominis, cum homo significet veram essentiam : sed si utroque modo fuerit, ad hominem sequitur esse.

Item, In principio secundi Poster. text. 5. dicitur, quod si est, est vere scibile, quia est vere quaeribile ; ergo est necessarium praedicari esse de quocumque et per se ; ergo sequitur ad quodlibet.

Item,in eodem secundo, non contingit scire quid est, I gnorantem si est ; sed sciens hominem definitive,vel quod Genus praedicatur de Ipso, scit quid est : ergo oportet praescire siest,ergo sequitur si est animal, quod est.

Ad primum dico, quod secundum neutrum Intellectum praedicatum praedicatur hic esse secundum accidens, Caesar est albus, quia accidens reale, sive per accidens cujusmodi est album, nulli subjecto inest, nisi existenti ; ergo ejus esse de subjecto necessario ponit esse absolute. Cum probatur consequentia, quia esse substantiae est verius ; verum est, esse substantiae existentis, sed esse specificatum per substantiam non est verius esse, hoc est, esse existere, quam esse specificatum per accidens ; esse enim quando praedicatur tertium, praedicat unionem extremorum, quae necessaria est substantiae ad substantiam, sine existentia extremorum, non autem accidentis ad substantiam non existentem.

Ad aliud, major est vera de esse, ut scilicet existit, et sic non ponitur praedicari de Caesare, sed ut intelligitur,et sic ei existere extraiieatur.

Ad aliud dico, quod si est, ut sumitur 2. Post. non est pro existere, sed pro ens, et habens essentiam, ut ens est nomen, oportet scire aliquid essentiam habere priusquam scire essentiam, quia et primum pertinet ad quaestionem si est; secundum ad quid est.

Si autem auctoritas intelligitur de existere, hoc non est nisi aptitudinaliter. Nihil enim habet essentiam, nisi quod aptum natum est existere : manifestum est autem, quod potest sciri quid est vox, licet nesciatur aliquam vocem actu existere, puta cum aliquis nihil audit actu.

Ad tertium principale dico, quod mortuum, et vivum possunt actualiter sumi, vel aptitudinaliter. Primo modo sunt accidentia essentiae hominis, significatae per hoc nomen homo, et sic potest concedi, quod Caesar non est homo vivus, sed mortuus ; quia mortuum illo modo non diminuit ab homine, nec infert non hominem: nam diminutio alicujus per aliud, sicut oppositio inter illa, debet esse ratione significatorum : homo autem non includit in suo significato oppositum mortui hoc modo sumpti, sed si sumantur haec aptitudinaliter, forte sic sunt differentiae in genere Substantiae, eaedem istis animatum, et inanimatum, et sic mortuum diminuit ab homine, et haec est falsa, Caesar est homo mortuus, haec autem vera,Caesar est homo vivus, nec sequitur ; ergo vivit, sicut nec sequitur, est risibilis, ergo ridet.

Cum probatur quod Caesar est homo mortuus, quia fuit homo, prout fuit dicit actum completum, et terminatum, nego hoc, si fuit praedicatur tertium adjacens : non enim terminatum est in eo esse hominem, cum adhuc sit homo. Si autem fuit praedicet secundum adjacens, tunc potest concedi, quod ipse fuit homo, quia in eo existere est terminatum, usus tamen est concedi hanc propositionem, Caesar fuit homo, et non est, quia usualiter magis fertur intellectus ad existentiam, quam ad non existentiam. Et de Caesare non est verum, quod est homo existens,sed fuit, cum homo de sui significato non importet hominem existentem, unde in multis significatio sermonis repugnat usui,et e converso.

Ad secundum patet, qualiter sequitur, est vivus, ergo vivit, distinctio praedicta patet in simili de bipede, quo frequenter utitur Aristoteles pro differentia essentiali hominis, cum tamen dicat in 5. Topicorum, cap. 1. cap. 15. Non est omnis homo habens duos pedes: ergo secundum aptitudinem est differentia hominis, vel ad minus non dicitur de omni homine secundum actum. Contra hoc, si Caesar non vivit, et vivere viventibus est esse, 2. de Anima, context. 37. ergo non est, et si non est, ergo non est ens : esse enim quando praedicat secundum adjacens, praedicat quod in se est, etsi non est ens ; ergo non est homo, per locum a superiori ad inferius negando.

Ad istud,concedenda est haec propositio : Caesar non vivit, et haec similiter, Caesar non est, loquendo de esse existere, et ulterius ; ergo non est existens, quia illud ens praedicatur per esse, quando praedicat secundum adjacens : sed ens sumptum pro existente non est superius ad hominem. Unde solet antiquitus dici, quod ens potest esse Participium, vel Nomen ; Ens Participium significat idem, quod existens, quia tenet significatum verbi, a quo descendit ens Nomon forte significat habens essentiam, illud dividitur in decem Genera, et sic concedendum est, quod Caesar est ens, loquendo non de ente, quod est Participium.

Ad quartum, transmutatio non cadit circa rem, nisi secundum quod existit ; sic autem non habet rationem suppositi, sed ut concipitur apud intellectum, per modum non dicibilem de pluribus. Vult ergo auctoritas, quod res secundum quod existit in transmutatione substantiali, non habeat formam, quam prius habuit: sed ex hoc non sequitur, quod prius fuerit suppositum alicujus communis, et nunc non esset ejus suppositum, quia circa illud nulla facta est transmutatio substantialis. Intelligitur ergo auctoritas tantum de re, quae per se transmutatur, quae est res, ut existens.

Ad quintum, si concedatur omnem minorem in uniformi de contingenti esse impossibilem, nihil contra Aristotelem, quia non eo minus esset forma syllogistica bona, quam docet Aristoteles. Vel si sit aliquod suppositum in potentia ad formam termini, quod non est per se suppositum termini, tale suppositum potest sumi sub, et esset minor vera.

Ad sextum, qualiter illud dictum in lib. Praedicamentorum sit intelligendum, dictum ibi est, q. 4.

Ad aliam quaestionem concedendae sunt omnes tales, Caesar est Caesar, Homo est homo, propter rationes prius factas. Ad alteram partem quaestionis, quarum una, scilicet illa, quae est de syllogismo ex oppositis, potest reduci ad solutionem praecedentis quaestionis, sic scilicet quia in 2. Priorum dicit Aristoteles quod non tantum est syllogismus ex oppositis, ubi aliquid affirmatur, et negatur de eodem simpliciter : sed et ubi aliquid affirmatur de superiori universaliter,et negatur idem ab inferiori, vel e converso : et exemplificat in quarto secundae sic, Omnis disciplina est studiosa, non omnis medicina est studiosa: similiter in proposito esset hic syllogismus ex oppositis, Omne animal est album, non omnis homo est albus, et sequitur, ergo non

omnis homo est animal; ergo haec conclusio impossibilis, etiam homine non existente ; quia non eo minus est syllogismus ex oppositis; ergo ejus opposita est necessari a Si dicitur existere tollere rationem inferioris ab homine respectu animalis, sequitur, quod illa ratio sibi infuit secundum quod existebat, vel ad minus quod dependebat ab existentia rei, et per consequens non erat illa ratio simpliciter ab operatione intellectus : intellectus enim in sua operatione non dependet ab existentia rei, cum et definitiones, et demonstrationes fiant de non existentibus, multo magis non existentibus potest attribuere intentiones secundas, quae omnino ab intellectu causantur.

Confirmatur illa ratio, quae fiebat ad primam quaestionem de per se, per hoc, quod non existentium sunt definitiones ; ergo nullo homine existente, potest habere homo definitionem, et in illa poneretur animal; ergo per se praedicatur de homine. Ad minus homo potest habere per se definitionem exprimentem, quid dicitur per nomen, et in illa necessario poneretur animal, cum sit de significato nominis, quia nomen semper significat idem.

Ad primum argumentum dictum est in quaestione praecedenti, qualiter hic praedicatur esse secundum accidens.

Ad secundum concedantur propositiones, quae sequuntur, scilicet, Caesar est homo, et consimiles, sicut prius concessae sunt.

Ad tertium dici potest, quod sicut res se habet ad esse, sic oportet ad veritatem talis propositionis esse unionem in rc talem, qualis significatur in sermone. Natura autem significata per hoc, quod est Caesar, est ens per intellectum, alioquin intellectus de eo non faceret compositionem, et sic est compositio ejusdem existentis apud intellectum cum seipso, et talis compositio sufficit ad veritatem, ubi res non est existens, ut patet in istis, scilicet, Chimaera est Chimaera, Non ens est non ens.

Ad primum argumentum illius quaestionis, quae est de univocatione termini communis, quod ostendit terminum non esse univocum : patet quod ens, ut ens est Nomen, non est aequivocum ad illud quod existit, et ad illud quod non existit, licet forte ens secundum quod est Participium sit aequivocum ad illa, sed ens ut est Participium non est superius ad hominem.

Ad aliud jam concessum est commune praedicari de supposito per hoc verbum est.

Ad tertium, enti, et non enti, etc. si intelligatur de istis secundum quod habent rationem contradictoriorum, sic forte nihil est eis univocum. Et si arguatur ulterius, Socrates est existens, Caesar non est existens : ergo eis non est aliquid univocum, est fallacia Accidentis,quia medium est extraneum uni extremo,inquantum comparatur ad aliud.Quia duobus suppositis,quorum alterum existens est, alterum non, aliquid est eis univocum, inquantum includunt per se aliquid idem, sed accidit uni esse existens, et alteri esse non existens,quia secundum ista accidentia eis non convenit aliquid commune tale. Quod autem forma arguendi nihil valeat, patet in simili,arguendo sic : Albo, et non albo nihil est commune univocum, cum sint contradictoria ; iste homo est albus, et ille non est albus : ergo isti homini, et illi nihil est univocum ; non valot consequentia, quia hoc praedicatum, non habere aliquid univocum istis inest ratione affirmationis, et negationis : sicut et hoc quod est, contradictoria esse,et non ratione eorum, quae subsunt formae, et in minori sumuntur sub illa, quae subsunt istis formis. Cum ostenditur illa propositio enti, et non enti nihil est univocum,per hoc quod non omnibus entibus est aliquid commune univocum: neganda est consequentia, quia nihil idem conceptum apud intellecum, includitur in conceptu omnium entium, sed aliquid idem conceptum apud intellectum, potest esse de intellectu ejus cui accidit existere, et ejus, cui accidit non existere.

Aliter potest dici ad tertiam quaestionem illarum trium, sustinendo ea, quae dicunt tur ad praecedentes quaestiones duas ; scilicet quod supposita tam existentia, quam non existentia sint simpliciter supposita termini communis, et univoce. Et adhuc secundum aliquos non oportet concedere commune praedicari de his, et de illis vere, cum hoc verbo est, quia simpliciter supposita sunt univoce, quaecumque includunt eamdem rationem termini,secundum quamcumque differentiam temporis ; quia significatum termini nullam differentiam temporis sibi determinat.Potest ergo stare cum univocatione , quod homo praedicetur de Antichristo cum fore, et de Caesare cum fuisse, quia illa non variant significatum termini. Et hoc forte intellexerunt, qui dixerunt illa esse supposita diversae appellationis, quia non eodem modo appellantur a communi, licet forte participent idem significatum communis.

Ad rationes quae sunt contra univocationem.Ad primam potest dici, quod suppositum existens, et non existens, univocantur in ente, quia ens secundum unum significatum dicitur de eis, sed non cum hoc verbo est.

Ad secundum conceditur, quod praedicatio communis de quocumque supposito esest essentialis, non tamen omnem praedicationem essentialem esse veram cum hoc verbo est, sed sufficit cum quocumque verbo cujuscumque differentiae temporis.

Ad tertium dicatur sicut prius dictum est.

Ad argumenta probantia hanc esse veram, Caesar est homo. Ad primum dicitur, quod haec consequentia non valet, Caesar currit,ergo homo currit, quia nunc non appellatur Caesar ab homine cum verbo de praesenti, sed sequitur, Caesar currit pro tempore pro quo appellabatur ab homine ; ergo homo currit, et pro tempore illo, pro quo appellabatur ab homine cum verbo de praesenti sequebatur, Caesar currit, ergo homo currit, nunc autem non.

Ad aliud dictum Aristotelis, est intelligendum de compositione significata per verbum cujuscumque differentiae temporis.

Ad aliud negatur haecconsequentia,Caesar est Caesar, ergo Caesar est homo, sequebatur autem quando Caesar appellabatur ab homine cum verbo de praesenti, etc.