IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

Rodriguez lib. 1. Dial. cap. 10.

Dicendum quod sic.Et ratio quorumdam est, quia compositio qua componitur res verbaliter signata cum subjecto, tempore praesenti, mensuratur eadem mensura, qua mensuratur compositio, necessarium est extrema mensurari, et Ideo subjectum,quod est alterum extremum, non excedet In supponendo supposita temporis, quo mensuretur.

Contra, quae non se consequuntur ad Intelligere, non consequuntur se ad significare : nunc autem qui Intelligit compositionem aliquorum extremorum praesentem, non est necesse quod cointelligat extrema Illius compositionis esse praesentia :

possumus enim praesentialiter componere, quae sunt futura, dicendo, ,Antichristus futurus est, et non tantum dicendo, Antichristus erit, ergo praesentia alicujus compositionis ad extrema necessario non refertur.

Item, illud non est principium restrictionis termini, quod non est principium intelligendi ipsius : tunc autem terminus consignificatus non est principium intelligendi subjectum, quia illud quod est principium intelligendi alterius, in idem extremum cadit cum ipso; quod enim a parte praedicati cadit non restringit subjectum, ut cum dicitur, Homo est albus, si enim sic, ista esset vera, Omnis homo est albus ; pro eisdem enim supponit terminus in indefinita, et universali.

Item, tempus est accidens absolutum Verbi,ideo non requirit substantiam a parte subjecti, sub conformitate temporis.

Item, si sic, tunc dicendo B potest esse A, restringetur B ad supponendum pro praesentibus tantum, quod est falsum, non enim sic dicendo restringitur.

Alii aliter dicunt, quod causa restrictionis accipitur a parte finis ; sermones enim inventi sunt ad hoc,quod nostros conceptus aliis exprimere possimus. Sed si intelligam hoc praesentialiter huic inesse, hoc alii significare possum, sed non aliter, nisi per verbum praesentis temporis ; ergo est necesse terminum sic restringi.

Contra, cum finis sermonis nihil sit aliud quam ejus significatio ; dicere ergo quod terminus restringitur,quia hoc exigit finis, est dicere quod terminus restringitur,quia hoc significat: sed hoc non significat, nisi quia terminus restringitur, nec restringitur nisi quia hoc significat: ergo terminus restringitur, quia restringitur, et ita petitur, quod manifestari debet.

Item, licet sermones inventi sint, ut aliis conceptus nostros exprimamus, non tamen quemcumque conceptum indifferenter per quemcumque sermonem exprimere possumus, sed determinatum conceptum per determinatum sermonem : sicut licet securis sit inventa ad scindendum, tamen non dicitur frustrari, licet hoc scindere non possit, vel illud, sed si simpliciter scindere non posset, tunc frustraretur : similiter licet terminus suppositus verbo de praesenti, non significet praeteritum inesse subjecto, pro bis, quae praesentialiter sunt, a fine suo non frustratur, quia hoc per alium sermonem significari potest.

Item, si propter hanc causam dicitur restringi, ut aliis significemus conceptus nostros, frustratur finis ; quia possum intelligere subjectum, ut abstractum ab omni tempore, et ut sic intellectum volo significare aliquid sibi praesentialiter inesse, sed si restringitur ad supposita praesentia,quod intelligo aliis significare non possum, quia in significando alius constituitur intellectus.

Item, finis sermonis est rei significatae intellectum constituere ; sed res significata per terminum nominalem nullam differentiam temporis concernit ; ergo talem intellectum constituit.

Ideo dicitur aliter, quod ideo terminus restringitur,quia alia supposita quam praesentia, non sunt sub termino, quia terminus in supponendo non supponit, nisi pio suis suppositis.

Conlra,non plus exigitur ad suppositum, quam ad aliud, cujus est suppositum : sed illud, cujus est suppositum, non includit esse, cum abstrahatur ab esse ; ergo de ratione suppositi non erit esse, quia tunc plus includeret suppositum, quam illud, cujus est suppositum. Item, illud quod est, et illud quod non est, sub eadem ratione ad intellectum veniunt ; quia intellectus ab eo,quod nomine Socratis significatur,potest abstrahere rationem hominis, sicut ab eo, quod significatur nomine Caesaris. Ratio ergo sic abstracta ab utroque cum abstrahatur apud intellectum, est indivisa ; ergo terminus significans hanc rationem, significat commune univoce illis duobus : ergo per eamdem rationem, qua unum erit suppositum, et reliquum. Secus autem est de non ente repugnante

ad esse, sicut Chimaera : ab illo enim non ente aliqua ratio communis intelligi, et eadem abstrahi non potest;quis enim abstrahere rationem animalis ab asino et Chimaera, non apparet.

Ideo ad quaestionem videtur aliter adhuc dicendum,quod terminus supponens verbo de praesenti restringitur : et causa restrictionis est actualis inhaerentia praedicati ad subjectum. Nam actualitas inhaerentiae exigit terminum supponere pro his, pro quibus hanc actualitatem potest terminare ; tunc autem terminus supponens pro suppositis, actualem inhaerentiam pro aliis terminare non potest, nisi pro his quae sunt. Verbi gratia, calefactibile ut ad calefacientem refertur, terminus calefactionis est solum pro his, in quibus derelinquitur dispositio, quae per calefacientem generatur: ideo calefactibile ut ad calefacientem refertur, solum pro calefactis supponit. Ideo calefactibile secundum se ad calefacientem non dicitur. Sicut vult Commentator in 5. Metaph. sed actualiter ad calefacientem in actu dicitur pro calefactis, et pro aliis solum potentialiter. Eodem modo ex parte ista, si consideremus subjectum, ut est terminus hujus actualis inhaerentiae, et ut haec actualis inhaerentia sibi adjacet, ita quod sub ratione ejus consideretur, non supponit pro aliis, nisi pro quibus hanc actualem inhaerentiam terminare potest. Hoc est satis possibile sic considerare, quia actualis inhaerentia a praedicato incipit, et ad subjectum terminatur, et quia possibile est considerare terminum sub ratione illius, quod terminatur ad ipsum, qui si sic consideretur, sub ratione illius acciperetur, et ideo sub termino sic supponente, non convenit accipere aliquid, nisi illud, de quo potest terminus actualiter praedicari ; et talis suppositio subjecti cognoscitur per sumptionem sub. Ex quo sumi non potest sub, re:-pectu talis inhaerentiae, nisi illud de quo terminus praedicatur actualiter, evidens signum est, quod terminus respectu talis inhaerentiae, pro aliis non supponit, ideo ad hoc respiciens Aristoteles in lib. Priorura, dicit quod Majore existente de inesse, non potest sumi sub minor de contingenti, et hoc regulariter : nam cum sumo minorem de contingenti, sumo aliquid pro quo non supponit terminus in actuali inhaerentia illius de inesse. Et illud potest aliter patere, nam sicut significatur potentialiter aliquid inhaerere subjecto, non exigitur subjectum supponere, respectu talis inhaerentiae, pro his quae actu sunt: et hoc, quia istam inhaerentiam terminare potest indifferenter, vel pro his, quae actu sunt, vel pro his, quae contingunt: et ideo sic dictio B potest esse A, quia hic est potentialis inhaerentia alicujus ad aliquid, non actualis, et ideo subjectum hanc inhaerentiam terminans, potest aequaliter supponere pro his, quae sunt, et quae erunt, ideo B potest esse A, dicitur dupliciter, secundum compositionem, et divisionem.

Sed contra hoc, actualis inhaerentia dependet ex eo, quod actus inhaeret, sed actus inhaerens non potest terminum restringere.

Igitur nec ejus actualis inhaerentia.

Item, si dicatur, animal loquitur, inhaerentia hujus actus ad animal, restringeret animal pro animali loquente, et sic haec esset vera, omne animal loquitur.

Item, actualis compositio extremorum non restringit extrema : ergo per eamdem rationem, nec actualis inhaerentia.

Ad primum istorum dicendum, quod actus actualis, sive praesentialis, sine actuali inhaerentia, restringere non potest subjectum, nec actualis inhaerentia sine illo actu: immediatius tamen restringitur subjectum per actualem inhaerentiam, quam per actum cujus est, quia actus cujus est non est ita immediate subjecto adhaerens, sicut actualis inhaerentia, quia actualis inhaerentia est in subjecto, sicut paternitas in filio : et etiam sicut ignis sine calore calefacere non potest, sic actus actualis alicujus sine actuali inhaerentia restringere non potest: et sicut calor sine igne non calefacit, sic actualis inhaerentia in termino supponente, sine actu non restringit.

Ad aliud dicendum, quod actualis inhaerentia alicujus actus inhaerentis, non requirit In termino supponente alia necessario, nisi supposita actu existentia ; et quia sub animali sunt multa supposita,quantum est ex parte actualis inhaerentiae non restringitur animal, nisi ad animalia In actu, et quia animal In actu potest esse Indifferenter loquens, et non loquens, Ideo non magis restringetur ad loquens, quam ad non loquens, Ideo sic dicendo,Omne animal loquitur, est oratio falsa.

Ad tertium dicendum, quod actualitas compositionis potest esse sine actualitate extremorum : et hoc quia praesentialitas compositionis ad compositionem refertur, non ad extrema. Potest enim compositio esse praesens, cujus extrema sunt futura ; sed actualis inhaerentia non potest esse sine actualitate inhaerentis, quia ab ejus esse denominatur inhaerentia actualis, vel potentialis, Ideo non est simile hinc Inde.

Adhuc, si objiciatur ad principale, quod terminus supponat pro non existentibus, quia terminus pro Illo supponit, ad quod sequitur : sed ad non existens sequitur, quia sequitur, Antichristus currit ; ergo homo currit, Antichristus non est existens.

Dicendum,quod non sequitur,nisi posito, quod Antichristus sit homo : quod patet reducendo Illam consequentiam ad formam syllogismi, et tunc per oppositum Antichristus est ens, et Ideo homo supponit pro eo, quia non sequitur, nisi sit ens. Vel potest dici, quod si aliquid sequitur ad aliud, ratione Illius In se, ut homo ad hominem hunc qui est ; sic est major vera : si autem ratione adjuncti, quod tamen adjunctum exigat, quod sit, cum tamen In veritate non sit; non sequitur quod terminus communis sub eodem praedicato supponat pro Illo.

Item cum dicitur, si terminus restringeretur a parte subjecti, haec esset bona consequentia, Homerus est aliquid ut poeta,

ergo Homerus est, hanc consequentiam negat Philosophus. Dico, quod ad actualem inhaerentiam esse alicujus ad aliquid, quod in se esse habet, sequitur actualis existentia ejus, cui inhaeret tale esse, ut cum dicitur, Socrates est, hic copulatur esse Socratis, quod quidem esse Socrates in se habet, et non in alio ; ideo requiritur Socratis esse, ut propositio sit vera. Sed quando copulatur esse alicujus inesse, quod quidem esse non habet in se, sed in alio : actualis inhaerentia talis esse non exigit quod illud, cui copulatur, praesentialiter sit, sed quod illud sit principaliter, in quo habet tale esse. Unde cum dicitur, pater vivit in filio, non est necesse quod pater sit, sive vivat, sed filius, ad hoc quod oratio sit vera : sic cum dicitur, Homerus est poeta, non intelligitur significari, nisi quod Homerus sit in sua poesi, et ideo sufficit ad veritatem propositionis, quod poesis ejus sit, et hoc, quia esse non copulatur Homero pro se, sed pro alio ; quod tamen derelinquitur ab ipso, et ideo illud aliud per actualem inhaerentiam hujus verbi est exigitur esse.

Item, dicitur, quod significare aliquid alicui inesse praesentialiter, non est significare illud, cui hoc inesse significatur esse praesens,quia si dicatur, Homo est cursurus, hic unitur praedicatum cum subjecto praesentialiter, et tamen non est necesse quod illud, cui unitur, praesens sit, quia potest esse vera pro Antichristo,qui nunc non est.

Dico, quod est differentia inter actualem inhaerentiam alicujus actus, et actualem compositionem extremorum ; quia aliquid potest actualiter componi cum aliquo, quod tamen actualiter non inhaeret sibi.

Sed cum per propositionem de praesenti non plus significatur,nisi extremum inesse extremo, potest dubitari per quid significatur actualis inhaerentia, quae est causa restrictionis.

QUAESTIONUM SOOTI SUPER PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS, FINIS

F. JOANNIS

DUNS SGOTI

DOCTORIS SUBTILIS IN SECUNDUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

Erit autem omnis affirmatio, vel ex Nomine, et Verbo, vel ex infinito nomine, et verbo. Praeter verbum autem nulla affirmatio, vel negatio est. Est enim, vel fuit, vel erit, vel quaecumque alia hujusmodi verba, ex his sunt, quae posita sunt, consignificant enim tempus, etc. Cap. 1.