IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO I

Quid sit subjectum libri Perihermenias

D. Tham. in proaem. hujus, lect. 1. Boet. Ammon. ibid. Occam, Ant Andr. ibid. Joan. a Magist. q. 1. hujus, dub. 1. Lovan, et Villalpan. in Prooem. hujus. Tolet. ibid. Doctor in Prooem. 2. operis, in lib. Perihermenias.

Circa subjectum hujus Libri notandum, quod Boetius ponit illud esse interpretationem, quod etiam indicat interpretatio hujus nominis Perihermenias : sed si ratio interpretationis sit haec vox articulata, prolata cum imaginatione significandi, tunc interpretatio dicitur de incomplexis, et complexis, et non est proprie subjectum hujus Libri, cum Liber iste medium teneat ordinem inter Librum Praedicamentorum, et Librum Priorum, quorum alter est de his, quae pertinent ad primam operationem intellectus, alter de his, quae ad tertiam. Iste Liber ergo est de his, quae pertinent ad mediam. Sive autem ratio praedicta sit ratio interpretationis, sive secundum alios, alia specialior, scilicet vox articulata prolata cum imaginatione significandi esse aliquid, vel non esse, non erit Interpretatio proprium subjectum hic, cum nulla pars Logicae sit de voce, ut de subjecto, sicut dictum est in principio Praedicamentorum, quia omnes passiones subjectorum in Logica eis aequaliter inessent, nulla etiam voce existente : ergo Enuntiatio hic convenienter potest poni subjectum, et haec enuntiatio in mente, quia illa causatur ex secunda operatione intellectus, quia omnia quae hic determinantur, propter ipsam determinantur, puta primo de partibus ejus integralibus Nomine, et Verbo: secundo de ejus genere, quod est Oratio, deinde quid ipsum est, et de divisione ejus in suas primas species,et consequenter de ejus proprietatibus, oppositione scilicet, et habitudine, et caeteris hujusmodi. Si autem istae proprietates insunt Enuntiationi in voce, hoc non est primo, sed inquantum est signum ejus Enuntiationis, quae est in mente.

Contra hoc, subjectum debet esse commune omnibus, quae determinantur in scientia: non sic est Enuntiatio, cum hic determinetur de Nomine, et Verbo, de quibus Enuntiatio non praedicatur.

Item, auctoritas Boetii est in contrarium, qui dicit hunc Librum esse de Interpretatione.

Item, quod non est Enuntiatio in mente, probatio ; quia illius non sunt partes, scilicet Nomen, et Verbum, cum utrumque sit vox, sed Enuntiationis sunt illae partes, de qua hic determinatur.

Ad primum, si intelligatur illa major de universalitate praedicationis, qualis est totius universalis in suas paries, falsa est. In omni namque scientia, cujus subjectum est compositum, necesse est determinare de partibus subjecti, de quibus tamen subjectum non praedicatur: sed si aliquo modo sit vera major, debet intelligi subjectum sic esse, communiter ; quia ejus cognitio principaliter quaeritur in scientia in cognitione omnium aliorum, quantum illa alia determinantur propter cognitionem principalis subjecti.

Ad secundum dico, quod de multis dicitur scientia esse, quorum non quodlibet est principale subjectum, ut dictum est in Porphyrio.

Ad tertium dico, quod sicut Nomen, et Verbum in voce, sunt partes Enuntiationis in voce,sic ipsa inmente sunt partesEnuntiationis in mente : quae enim percipiuntur ab intellectu in prima ejus operatione, componuntur in secunda : licet nec haec, nec illa exprimantur.

Deinde, cum dicitur, quod tam Nomen, quam Verbum est vox, vel est verum de his secundum quod nobis magis innotescunt, quia sic debuerunt eorum descriptiones assignari, et per illas patet descriptio eorum, prout sunt in mente ; vel aliud est dicere Nomen esse vocem, et esse in voce, quia vox forte potest esse essentialiter non in voce, hoc est non expressum, sicut et ipsum expressum, et primo modo ponitur in definitione Nominis.

Sunt ergo ea, quae sunt in voce, earum quae sunt in anima passionum notae, etc. Cap. eodem.