IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO VI

A n haec sit una, Socrates est homo albus

Theophr. lib. de affirm. et neg. Boet. In 2. editione hujus, In expositione capitis primi. Fouseca lib. 3. Instit. cap. 3.

Quod non videtur ; quia dicit Boetius, Si ex his, quae subjicis, aut praedicas, non fiat unum, non est propositio una, sed ex homine, et albo non constituitur unum.

Item dicit, si ex his, quae subjicis, aut praedicas, non fiat unum, sicut ex substantia animata sensibili fit unum, non est propositio una ; sed ex homine, et albo non fit unum Ita.

Dicitur quod Boetius Intelligit, si Id sub quo accipitur terminus, non fit unum : ut species una, non erit propositio una, sed Id sub quo accipitur terminus, ut album, sic est unum.

Et similiter dicendo, Homo albus currit, currere attribuitur albo homini per accidens ; ergo sub ratione albi accipitur homo respectu cursus.

Contra, eadem ratione haec tota propositio esset una, Homo albus ambulans currit, quia quod praecedit, posset accipi sub ratione ambulantis, quod negant Aristoteles, et Boetius.

Item, dicit In littera, quod duorum quae praedicantur de tertio per accidens, non est ex Illis unum de quo, ut de uno, possum affirmare, vel negare : album autem praedicatur de homine per accidens ; non ergo erit proposicio una. Item, cujuslibet affirmationis est una negatio, sed hujus, Omnis homo albus currit, non est una negatio quia si sic esset, Illa, Aliquis homo albus non currit, quod non convenit, quia ambae sunt falsae, posito quod nullus homo sit albus,quia in utraque implicatur quod est medium inter hominem, et album, sicut inter exigens et exactum : utraque ergo implicat hominem esse album ; ergo utraque falsa est, propter implicationem falsi.

Contra hoc, quando de aliquo subjecto, universaliter sumpto, affirmatur aliquid in propositione contradicente idem, sufficit negare totum, quod prius affirmabatur, ab eodem particulariter sumpto : sed haec, Omnis homo albus c urrit, affirmatur de aliquo, scilicet de hoc subjecto homo universaliter ; ergo illud praedicatum negare ab eodem particulariter est contradicere. Item, haec est una, Omne animal rationale currit, cui contradicit haec, aliquod animal rationale non currit, non obstante implicatione jacente inter animal, et rationale ; ergo non obstante implicatione inter hominem, et album illae contradicunt, Omnis homo albus currit, et aliquis homo albus non currit.

Dicitur, quod propter accidens non eodem modo respiciens subjectum, et differentiam respicientem genus, non est eadem implicatio, propter quod licet una impediat contradictionem, alia non impedit.

Contra non habetur unde dicatur, quod implicatio cadat media, nisi quia hoc est exigens, hoc exactum ; cum ergo similiter animal exigat rationale ; vel e converso, sicut homo, album, vel e converso, mutata non est ratio de implicatione.

Ad oppositum, in illa propositione est una veritas ; ergo est una, non enim est idem dicere, Omnis homo albus currit, et omnis homo currit. Si enim sic, esset propositio plures, homo in utraque esset subjectum absolute, et sequeretur, omnis homo albus currit ;ergo omnis homo currit, quia album est praedicatum in una, et currere in alia.

Item Aristoteles inquirens quae praedicata divisim, ut duo, possint praedicari ut unum, dicit, quod sic est homo, et albus, et hoc ut unum.

Item dicit Aristoteles hanc esse unam, Socrates est homo albus.