IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO VI

Utrum sint aliqua supposita simpliciter termini communis significantis veram naturam praeter existentiam

Vide citatos quaest. 5.

Quod sic videtur, omne illud pro quo terminus potest simpliciter supponere, et verificare propositionem, est simpliciter suppositum ejus : hujusmodi sunt alia ab existentibus, ut patet in his propositionibus, homo fuit, homo erit, sumendo fuisse, prout dicit actum inchoatum, et terminatum, sic enim non verificatur illa pro aliquo existente, et specialiter in hac propositione, scilicet, contingit omnem hominem currere, in qua dicit Aristoteles 2. Periherm. et 1. Prior. et alibi,3ubjectum stare, pro eo quod contingit esse.

Item, participari secundum aptitudinem sufficit ad rationem communis : ergo participare secundum aptitudinem sufficit ad rationem suppositi. Antecedens patet, quia universale est apium natum praedicari de pluribus. Consequentia patet, quia non major actualitas requiritur ad suppositum, ut videtur, in participando active, quam ad commune passivo : sed alia ab existentibus sunt apta participare formam communis ; ergo, etc.

Item, inter suppositum et commune est ordo secundum superius, et inferius : talis ordo non est in rebus secundum quod existunt, sed tantummodo inquantum comparantur ad intellectum ; ergo ratio communis, et suppositi non dependet ab esse rei, sed a consideratione intellectus : sed illa potest esse eadem circa res, sive existentes, sive non existentes : quia extraneum est ei, quod concipitur ab intellectu, inquantum tale existere, sive non existere : ergo tam suppositum, quam commune eodem modo se habet ad existentiam, et non existentiam.

Ad oppositum, commune est de per se intellectu cujuscumque simpliciter suppositi : ergo de quocumque illorum praedicatur, per se primo modo praedicatur : sed non de non existentibus, ut ostendetur post.

Item, non sufficit ad suppositum, quod significet particulariter illud quod significat suum commune universaliter ; quia tunc cum sola vox significet, vox esset suppositum vocis, quod est manifeste falsum ; ergo oportet quod suppositum sit idem essentialiter cum suo communi: sed non ens, non est idem essentialiter cum eo quod est vera natura : ergo, etc.

Item, tunc esset falsa omnis universalis affirmativa de inesse, in qua praedicatum non inest suppositis non existentibus, quia eis denotaretur inesse per dici de omni, cum sint supposita simpliciter communis distributi : et praecipue nulla esset vera de inesse, ut nunc, nec etiam possibilis ; quia praedicatum ejus non posset inesse non existentibus, et ita nulla universalis de contingenti esset possibilis ; quia poneretur in aliam de inesse impossibilem.