IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO IX

Utrum terminus communis suppositus verbo de praesenti,supponat tantum pro praesentibus

Fonseca lib. 8. cap. 20. Vide citandos quoest. 6. 2. operis Periher.

Quod sic videtur, quia aliter haec esset vera,Album est nigrum, et ista, Sedens potest ambulare in sensu compositionis, quia posset habere hanc causam veritatis, quod fuit album est nigrum, si subjectum possit stare pro praeterito : et similiter de alio exemplo haec est possibiliSjSeiens ambulat, quia sedens qui fuit,ambulat,modo illa est falsa, Album est nigrum. Tum, quia ex ista, Album est nigrum, sequitur, quod album non est album,et contradictoria illius,scilicet Omne album est album, est vera, quia idem praedicatur de eodem ; ergo duo contradictoria sum simul vera. Tum, quia propositiones de praedicatis contrariis essent simul verae, haec, scilicet Album est album, et Album est nigrum. De reliquo dicit Aristoteles, quod sensus compositionis est falsus.

Item, praedicatum in tali propositione restringitur ad standum tantum pro his quae sunt ; ergo et subjectum. Probatio consequentiae, quia aliter non posset esse conversio, sive figura dictionis. Probatio antecedentis. Tum sic dicendo, B est: res verbi est praedicatum, apposito autem A, faciet unum cum re verbi, quod idem esset isti, B est ens A, ubi praedicatum restringitur per ens specificans ipsum. Tum quia aliter non sequeretur, homo est albus ; ergo homo est. Probatio, quia si album a parte praedicati potest stare pro eo quod existit, et pro eo quod non existit, indifferenter, secundum quod praedicatur ; ergo

secundum quod praedicatur I ndifferenter se habet ad existere, et non existere ; ergo secundum quod praedicatur, neuti um ponit : et pari ratione esset consequentia In omnibus neganda, a conjunctis ad divisa, ut videtur, quia utrobique praedicaretur esse secundum accidens : ergo frustra doceretur In 2. Perihermenias, In quibus tenet, et In quibus non.

Item, compositio non Intelligitur sine extremis, per Aristotelem In fine cap. de Verbo ; ergo pro eodem tempore Intelligitur compositio et extrema : ergo utrumque extremum restringitur ad Illud tempus, quod compositio mensurat.

Item, compositio est forma extremorum, forma vero est principium Intelligendi aliquid secundum ejus rationem : ergo extrema Intelliguntur secundum rationem compositionis.

Ad oppositum, si In Illa de praesenti tantum staret pro praesentibus, duo contradictoria essent simul falsa. Probatio consequentiae, ponatur, nullum hominem esse, haec est falsa, Omnis homo est, et Illa,Ati-quis homo non est, si subjectum stet pro existente tantum ; quia significatur aliquis homo, qui est, non esse.

Item,sequeretur,si subjectum lanium staret pro praesentibus,quod omnes tales essent falsae, Domus fit, Homo generatur ; quia sequeretur Illud fieri quod est, quod falsum est ; quia fieri est via a non esse ad esse, et per consequens quod nunc est, nunc non fit. Si autem omnes tales falsae essent, sequeretur, quod omnes istae essent falsae, Domus est facta, Homo est generatus ; quia fieri et factum esse sunt eadem, et Ita haec propositio esset vera, Quidquid est, est non factum.

Item sequitur, Antichristus currit, ergo homo currit, quia minor subintellecta, virtute cujus tenet consequentia, est necessaria, sicut dictum est; ergo homo I n consequente potest stare pro Antichristo ; ergo pro eo quod non existit. Item, terminus primo supponit suum significatum In omni propositione, et non pro supposito, nisi quia suppositum est idem significato, alioquin nulla universalis esset vera ; ergo aequaliter supponit pro suppositis,quae aequaliter se habent ad significatum communis : sed hujusmodi sunt tam existentia, quam non existentia, sicut prius ostensum est; ergo pro omnibus fit aequaliter suppositio. Item, quod non arctetur virtute verbi, probatio, tum quia illud, quod distat ab aliquo in oratione, non immutat aliquid reale circa aliud distans, quia omne contrahens reale cadet in idem extremum cum contracto certo, aliter haec posset esse vera, Homo est mortuus; quia si illud quod est a parte praedicati, posset contrahere subjectum realiter ; ergo illud quod est a parte praedicati, posset diminuere subjectum, quoad propositum enim non est differentia de determinatione contrahente, et diminuente : staret ergo homo hic in subjecto pro homine diminuto per mortuum, et ita haec etiam vera, Hcmo est mortuus, ad quam sequitur, per Aristotelem, ergo homo est non homo, quia mortuum per ipsum 2. Periherm. includit oppositum hominis, ad quod sequitur contradictio ; ergo duo contradictoria absolute sine determinatione, ut significantur per haec nomina homo, et non homo, praedicarentur de se invicem. Quod si haec sunt inconvenientia, sequitur, quod illud quod est a parte unius extremi, non posset contrahere illud, quod est a parte alterius extremi ; sed compositio se tenet ex parte praedicati, ut dicetur post: ergo tempus quod est circa compositionem, non potest restringere subjectum. Tum quia contingit intelligere actum mensuratum tempore praesenti, inesse subjecto pro supposito, quod fuit, vel pro omnibus quae fuerunt, sunt, et erunt, secundum intellectum, licet sit falsum ; ergo et contingit significare hoc : sed impossibile est significare hoc, si tempus praesens circa praedicatum faceret subjectum tantum stare pro suppositis quae sunt: ergo illa hypothesis interimit finem sermonis, qui est ut per eum possit omnis intellectus, vel conceptus mentis significari.