IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO V

Utrtim terminus communis impositus ad significandum veram naturam, cujus aliqua supposita essent, aliqua non, dicatur univoce de existentibus, et non existentitibus

Conimb. I. 8. instit . c. 28. Doctor q. 2. secundi operit Periherm.

Quod non videtur; quia quae aequivocan tur in superiori,non univocantur in inferiori : sed supposita exislentia,et non existentia aequivocantur in ente, quod est superius ; ergo in termino communi, qui significatur inferius ad ens. Major patet, quia de quibuscumque dicitur inferius univoce, et superius. Minor patet, quia existentia sunt entia, alia vero non entia : vel solummodo entia in potentia.

Item, praedicatio univoca est essentialis, aliter non distingueretur a denominativa praedicatione ; sed terminus communis non praedicatur essentialiter de his, et de illis : ergo non univoce. Minor patet, quia praedicatio essentialis verissime fit cum hoc verbo est, sed isto modo non praedicatur de suppositis non existentibus, ut ostendetur post. Item, enti, et non enti nihil est univocum : quod patet per locum a majori, quia nec omnibus entibus est aliquid commune univocum: ergo,etc.

Ad oppositum, terminus communis dicitur de his et de illis, secundum eamdem rationem, et idem nomen, ergo univoce. Antecedens patet, quia talis terminus communis non habet nisi unam definitionem, cum sit univocum in se : ergo dicitur de omnibus, de quibus dicitur secundum Iam.

Item, quod significat praeter omnem differentiam temporis, ad supposita nullius temporis determinatur : hujusmodi est terminus communis nominalis ; ergo, etc.

Item, differentiae accidentales significato termini non faciunt terminum communem aequivocum, sed esse, fuisse, vel fore: existere, vel non existere : ut praesens, vel praeteritum, sunt differentiae accidentales significato sui termini; ergo, etc. Minor patet, quia si terminus significaret aggregatum ex existentia, et ex esss, vel fuisse, significaret ens per accidens, et ita quod significaretur per ipsum non esset in genere.

Ad istud dicendum, quod terminus communis qui non est aequivocus ex impositione ad diversas naturas, sed tantum imponitur ad significandum unam naturam, de quibuscumque dicitur simpliciter, dicitur et univoce : quod patet, tum quia si est n se uni vocus ; ergo habet unam definitionero exprimentem illud significatum, cui imponitur ; ergo de quibuscumque dicitur simpliciter, dicitur secundum illam definitionem, quia ad oppositum consequentis, quod dicatur de aliquibus secundum aliam definitionem, quam de aliis, cum omnis definitio exprimat significatum nominis, quia secundum Aristotelem in 4. Metaph. cont. 28, ratio quam significat nomen, est definitio, sequitur illud nomen habere duo significata, quod est oppositum antecedentis: tum quia nullus terminus communis imponitur ad significandum aliquod suppositum, vel aliqua : aequivocatio autem est diversitas significatorum ; ergo propter qualemcumque diversitatem in suppositis,nunquam erit terminus communis aequivocus ; quia nunquam fit variatio in ejus per se significato. Si autem de omnibus suppositis dicatur simpliciter, sequitur quod de omnibus suppositis dicatur univoce.