IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO X

Utrum in propositione de praeterito stet subjectum tantum pro illis quae fuerunt, et de futuro tantum pro illis quae erunt

Occam 2. part Log. cap. 7. Fonseoa lib. 8. Instit. cap. 36. et 37. Rodriguez lib. 1. Dial. c. 10. Doctor lib 1. Prior. q. 16.

Quod sic, per illas duas rationes factas ad praecedentem quaestionem de compositione.

Item sequitur, homo qui fuit, fuit ;ergo homo fuit, quia oppositum Consequentis, quod est, nullus homo fuit, non potest stare cum Antecedente, cum repugnet implicationi : sed illud Consequens est falsum, nullus qui fuit, fuit; ergo ejus contradictoria vera ; ergo antecedens ex quo sequitur. Eodem modo arguitur defuturo.

Item, nisi subjectum staret in illa de praeterito, pro illis quae fuerunt, haec propositio, Homo fuit, esset falsa, posito, quod omnes nunc existentes essent in primo instanti sui esse, et multi alii praecessissent eos, et si illa esset falsa, tunc haec esset vera, Nullus homo fuit ; ergo sequitur, nullus homo qui fuit, fuit, quia oppositum Consequentis non potest stare cum Antecedente : sed istud Consequens est falsum, nullus homo qui fuit, fuit; ergo ejus contradictoria est vera ; ergo et antecedens, ex quo sequitur, ergo contradictoria vera.

Duae ultimae rationes tantummodo probant, quod subjectum stet pro praeteritis et futuris, non quod tantum pro illis. Et ad idem est secunda ratio facta ad primam partem praecedentis quaestionis.

Ad oppositum, quod non tantum probant duae ultimae rationes ad oppositum praecedentis quaestionis.

Item, si posset stare illa de praeterito pro praeteritis, illa esset vera, Album fuit nigrum ; ergo et sua de praesenti aliquando fuisset vera, quod falsum est, cum praedicetur oppositum de opposito.