IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO III

Utrum facta transmutatione circa rem, quae significatur, fiat transmutatio in significatione vocis

Occam in Prooem. hujus. Doctor quaest. 2. secundi operit Periherm.

Quod sic videtur, dicit enim Boetius in lib. divisionum, quod cum res non sit subjecta voci, erit vox non significativa, et illa prius fuit significativa, quando fuit res; ergo, etc.

Item, secundum Gommen. 1. Phys. c. 63. et in lib. de substantia orb. c. 1. in transmutatione substantiali res amittit nomen, et definitionem ; ergo res transmutata non habet nomen quod prius habuit ; ergo nomen, quod significavit prius ipsam, non significat ipsam nunc.

Item, destructo uno correlativorum, destruitur aliud, ex libro Praedicamentorum, c. de Relatione ; sed signum et signatum sunt correlativa ; ergo destructa re, quae est signatum, destruitur vox, inquantum est signum rei.

Item, quod non intelligitur, non significatur : non ens non intelligitur ; ergo non significatur. Probatio majoris, significare praesupponit intelligere. Probatio minoris, omne intelligibile facit speciem in intellectu : non ens non facit speciem in intellectu ; ergo, etc. Probatio minoris, tum,

quia destructa causa destruitur effectus : species est effectus, res est causa speciei ; ergo destructa re,destruitur species. Tum, quia destructo signato, destruitur signum : res est signatum; ergo destructa ea, species destruitur.

Ad oppositum est Aristoteles in lib. Praedicamentorum, cap. de substantia, dicens, quod eadem omnino oratio quandoque est vera, quandoque est falsa ; igitur dictiones orationis, quae quandoque est vera, et quandoque est falsa, idem significant: et tamen in re, quae significatur per ipsas dictiones, est transmutatio, ut patet de hac oratione, Socrates sedet, quia quando est, haec est vera, vel falsa,circa sedere est transmutatio; ergo in significando non mutatur facta mutatione in re.

Item, multi sunt actus, ut dormire, currere, etc. qui quandoque sunt, quandoque non sunt; si ergo vox illa significans mutaretur propter mutationem in istis, vox imposita istis multoties esset non significativa, et iterum significativa, et per consequens oporteret ipsam multoties imponi ad significandum.

Item, nullo currente haec non esset falsa, aliquid currit; quia currere non significaret idem quod significat, quando cursus est.

Item, manifestum est ex modo loquendi, quia eumdem intellectum constituit vox prolata in nobis, quando res significata est, et quando non est, alioquin non diceremus hanc esse falsam, Socrates est, Socrate non existente ; ergo cum significare sit intellectum constituere ; ergo per vocem idem significatur. Item, 2. Post. text. 7, non entia contingit significare, et intelligere: ergo non entitas rerum non infert non entitatem significati vocis.

Dicendum ad quaestionem, quod facta transmutatione in re, secundum quod existit, non fit transmutatio in significatione vocis, cujus causa ponitur, quia res non significatur, ut existit, sed ut intelligitur per ipsam speciem intelligibilem ; sed sive sit, sive non sit, cum tam res, ut intelligitur,

quam species maneant In transmutatae facta transmutatione In re, ut existit, quia per eamdem speciem cognoscimus essentiam, et eamdem scientiam habemus de ea,quando existit, et quando non existit: quia per Aristotelem 1. Poster. text. 29. de his quae frequenter sunt, possumus habere demonstrationem, etiam quando non sunt, vel fiunt; et per consequens eamdem scientiam habere, sicut et quando sunt, sequitur quod res ut significatur per vocem, non transmutantur qualicumque transmutatione facta In re, ut existit, et per consequens nec vox significans, transmutabitur In significando.

Ad primam auctoritatem, In littera Boetii talis est: Si nulla res sit subjecta, quam significat vox, significativa esse non dicitur, ubi sit non praedicat secundum, sed tertium adjacens, si nulla res sit subjecta, quam vox significat, I dest, significata per vocem, etc. et sumitur Ibi res non tantum pro existentibus, sed etiam pro re, quae Intelligitur. Quasi diceret, si nihil significetur per vocem, vox non dicitur significativa.

Ad secundam, Intellectus Illius auctoritatis potest esse talis, In transmutatione substantiali rei singularis, In qua scilicet abjicitur forma substantialis, res singularis transmutata amittit nomen, et definitionem speciei, quia non manet In specie, In qua fuit prius : ergo nomen speciei amittit suum significatum, non sequitur: quia Illud nomen Individui, si quod esset ei proprium Impositum, amittit proprium significatum, sed tantum transmutatur a forma speciei, In qua fuit prius.

Ad primam rationem est concedendum, quod destructo signato, destruitur signum, sed licet res destruatur ut existit, non tamen res ut Intelligitur, nec ut est signata destruitur.

Ad aliam, major principalis potest negari. Ad probationem significare sic praesupponit Intelligere, quod omne significatum prius Intelligebatur, alioquin ei vox non fuisset Imposita, sed postquam Imposita est potest illud significare, ad quod imposita est, licet a nullo intelligatur.

Ulterius potest dici ad minorem, quod est falsa, quia per Aristotelem 2. Posterior. text. 7. non entia contingit intelligere. Ad probationem illius minoris, major est falsa omnibus aliis, praeter quam de primo objecto intellectus. Ulterius etiam minor illius probationis, si intelligitur sermo fieri de non existente, potest negari ; quia non existens potest intelligi per speciem, non quam facit, sed quam fecit in intellectu, quia illa species potest manere eadem nunc quae prius.

Cum objicitur quod non, quia causa destructa, etc. Ista probatio tantum intelligenda est de causa rei in esse, et in fieri: res autem, secundum quod existens, tantum esse causa speciei in fieri.

Cum secundo dicitur, destructo signato destrui signum, dico, quod res secundum quod existit, non est signatum per speciem intelligibilem in anima, sed res secundum quod intelligitur, et isto modo non destruitur.

Contra solutionem quaestionis, si vox significet idem, re existente, etnonexistente; ergo quod significatur est idem. Consequentia patet, quia omnis activa vera potest transmutari in passivam veram: et ulterius prius significabatur res existens, nunc non existens ; ergo existens, et non existens sunt idem, quod est falsum.

Ad illud est facilis responsio, quod nec prius significabatur per vocem res existens, nec nunc res non existens, sed res ut intelligitur, cui extraneum est existere, vel non existere, secundum quod significatur.

Et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces. Quorum autem hae primorum sunt notae, eaedem omnibus animae passiones sunt: et quorum hae similitudines, res etiam eaedem. Cap. eod.