IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO II

An sequatur, hoc non est justum: ergo hoc est nonjustum

D. Thom. Boet. Alb. Occani super cap. 2. hujus. Joan. a Magist. et Alb. Parvus quoest. 1. hujus Conimbr. cap. 1. hujus, quoest. unic. art. 1.

Quod non videtur, quia dicit Aristoteles quod quatuor propositionum, duarum de praedicato finito, et duarum de praedicato nfinito, duae affirmativae se habent ad negativas, quod ex unius affirmatione sequitur alterius negatio; sed duae negativae e converso, non sic se habent ad affirmativas.

Dicitur quod Aristoteles Intelligit consequentiam non valere In terminis compositis. Contra, sic dicit In littera : Distinctio autem hoc loco est adjacere justo, et non justo ; justum, et non justum sunt termini simplices.

Item In lib. Priorum dicit, quod differt construendo, et destruendo esse non hoc, et non esse hoc. Ibi etiam dicit, quod ex negativa de praedicato finito, non sequitur affirmativa de praedicato Infinito, quia esse non album, et non esse album, sic se habent, sicut posse non ambulare, et non posse ambulare. Sicut ergo ex secunda Istarum non sequitur prior, sic non sequitur, non est album: ergo est non album.

Item, hoc verbum est affirmalur hic, Hoc est non album : unde significatur, quod hoc est ens, quod non est album : sicut haec, Hocpotest non ambulare, significatur quod hoc est potens ut non ambulet ; sed hic, Hoc non est album, negatur omnino esse album : ergo ex secunda non sequitur prima, quia per primam aliquid ponitur, quod non ponitur per secundam.

Item, negativa potest habere duas causas veritatis, affirmativa non : ergo ex negativa ad affirmativam est fallacia Consequentis, sicut ex disjunctiva ad alteram ejus partem.

Item Aristoteles dicit, ei, quod est non aequale, aliquid subjacet, sicut inaequale : sed non sequitur, non est aequale : ergo inaequale, ergo non sequitur, hoc est non aequale.

Ad oppositum, justum, et non justum dicuntur de quolibet: si ergo de isto non dicitur justum, et non justum vere dicitur de eo, vel erunt contradictoria simul vera.

Item Aristoteles dicit, si verum est interrogatum negare, verum est affirmare praedicatum infinitum, ut quaesito, Socrates estne sapiens, si dicatur non, sequitur, ergo est non sapiens.

Item, dicitur in littera, quod sequitur, Non omnis homo est non justus, ergo aliquis homo est justus, similiter, Nullus homo est justus, ergo omnis homo est non justus ; quare similiter sequitur, Hoc non est justum ;ergo est non justum, nam similiter se habet utraque negativa ad utramque affirmativam.