IN PRIMUM LIBRUM PERIHERMENIAS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII Utrum terminus communis possit restringi

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

QUAESTIO V

An sequatur e contra posita constantia subjecti

Vide citatos quoest. 2.

Quod sic videtur : nam sequitur, Non fuisti albus, et fuisti : ergo fuisti non albus, quia pro quolibet tempore pro quo fuisti, fuisti vel alius, vel non albus.

Ad oppositum, Idem est dicere, Tu fuisti albus, et tu es praeteritus albus ; sed non sequitur, tu non es praeteritus albus, et es : ergo es praeteritus non albus ; sicut non valet, tu non es album lignum, et es : ergo es non album lignum.

Dicendum, quod quatuor existentibus propositionibus, de eodem subjecto praedicatis, variatis secundum finitum, et Infinitum, affirmative, et negative, terminis sumptis simplicibus, et compositis, compositione existente de praesenti, sive de praeterito, vel futuro; si duo praedicata propositionum affirmativarum dicantur de quolibet ex negativis, sequitur affirmative, si non, non.

Cujus ratio est, quam ponit Aristoteles 1. Priorum. Accipiantur termini simplices, Socrates est bonus, Socrates est non bonus, Socrates non est bonus, Socrates non est non bonus, si esse bonum, et esse non bonum dicantur de quolibet, et de nullo eorum ambo, ex affirmativis sequuntur negative, et e converso convertitur ; quia si non, contradictoria simul stabunt, quia si Socrates non sit bonus, si non sequitur ; ergo est non bonus, et non bonum, et bonum dicuntur de quolibet, per positum Socratis, sic simul erit bonus, et non bonus, et e converso tenet per idem. Item, in terminis compositis tenet eadem ratio, quia si esse album lignum, et esse non album lignum dicantur de quolibet, sequeretur, Non est album lignum ; ergo est non album lignum, vel contradictoria simul starent. Sed in quibusdam de eodem negatur utrumque praedicatorum compositorum, et non dicuntur de quolibet, ut hic, Hoc est album lignum, hoc est non album lignum, et utrumque est falsum de Socrate, ideo non tenet consequentia.

Sed ulterius est dubitatio an hic, hoc est non bonum, praedicatur ens, et non bonum, ratione cujus prohibetur illatio hujus ex hac negatione, Hoc non est bonum, sicut in aliis compositis praedicatis.

Ad quod dicendum, quod si est quando praedicatur tertium adjacens, sit tantum copula, certum est, quod non impedit consequentiam, tunc enim tantum praedicatur non bonum ; et bonum, et non bonum dicuntur de quolibet: sed si est sit pars praedicati secundi, secundum intellectum, per quam impediatur ne non esse album, et esse non album, dicantur de quolibet, tunc non tenet consequentia, quia diversimode ponendo Antecedens, et diversimode ponendo Consequens, est non inferre Consequens.

Ad primum argumentum patet, quod homo, et ens non homo, non dicuntur de quolibet.

Ad aliud, quod quaestiones sunt ordinatae, ut compositae praesupponunt simplices, unde qui quaerit aliquod adjacens huic verbo, est, praesupponit Ipsum esse, unde quaerendo an Socrates est sapiens, praesupponitur Ipsum esse, et si Socrates est et non est sapiens, tunc est ens non sapiens.

Ad tertium communiter supponit Aristoteles In Ista Illatione hominem esse, sic patet ad rationes ostendentes consequentiam non tenere : si autem dicatur, quod consequentia tenet, dicendum quod est non est nisi tantum copula, et non homo tantum praedicatum, vel homo, et tantum alterum praedicatum dicitur de quolibet, et de nullo eorum ambo, et sic non praedicatur, ens non homo.

Ad primum argumentum, cum dicitur duae vero minime, etc. dico quod Aristoteles dicit, ex negativis, non licet Inferre affirmativas, quia non universaliter Inferunt ; sicut e converso, nec quando praedicata affirmativarum, non dicuntur de quolibet, quod non contingit In praedicatis compositis. Et cum arguitur contra hoc quod est adjacebit justo et non justo, hoc dicit Aristoteles ad distinguendum praedicata secundum finitum, et Infinitum: quod autem praedicatum simplex sit, aut compositum, hoc accidit.

Et quod dicitur In libro Priorum, dico quod differunt quantum ad modum enunciandi In quibusdam, non tamen differunt realiter, sed quantum ad modum enunciandi differunt, scilicet Socratem non currere est verum, et tunc Socratem currere non est verum, quia secunda contradicit alicui, non tamen primae, et tamen quantum ad veritatem non differunt.

Ad aliud dico, quod affirmativa de praedicato Infinito tot modis potest verificari, quot modis negativa de praedicato finito, esse enim non hominis non plus ponit, quam non esse hominis, licet esse simpliciter plus ponit.

Atvero unum de pluribus, vel plura de uno affirmare, vel negare si non est unum de pluribus, non est affirmatio, vel negatio una, etc. Cap. 2.