IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Quorum remiseritis peccata, etc. "

Est enim in clavibus remissio peccatorum. Duae enim sunt claves, scilicet, auctoritas discernendi peccatum a peccato, et pondus peccati a ponderibus peccati, in circumstantiis peccatorum, Et secunda clavis est auctoritas ligandi et solvendi, quem discretio clavis anterioris ligandum et solvendum esse judicaverit. Aliter enim, si clavis erret, ligatum involvit, et non absolvit. Unde, Joan. XI, 44: Solvite eum, et sinite abire. Matth. XXI, 2 : Solvite, et adducite mihi. Sic dicit Psalmista, Psal. cxlv, 7, quod Dominus solvit compeditos. Et hoc est quod hic dicitur : " Quorum remiseritis peccata, " hoc est, paenas peccatorum. Quia, sicut dicitur, Marc. II, 7 : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? Deus ergo primo solvit vincula peccatorum, et per hoc suscitat hominem de congerie peccatorum : sicut Lazarum primo suscitavit, quod discipulis suis non praecepit. Psal. lxxxvii, 11 : Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? Ac si dicat: Non suscitant. Medici autem sunt discipuli, et sacerdotes, successores discipulorum. Sic ergo suscitati a Domino, ad discipulos mittuntur, ab institis paenarum absolvendi. Et si discipulus, ut dicit Augustinus, mortuum solvere praesumpserit, foetorem excitabit et non medicinam.

Sic ergo : " Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis " a Deo, hoc est, a paena debita peccato. Matth. xviii, 18 :

Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelis.

" Et quorum retinueritis, " clave judicii discretionis non errante, " retenta sunt, " quia non absolvit Deus quos ligat Ecclesia in suis ministris. Matth. XVI, 19 : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis.

Hic autem de potestate istarum clavium multae sunt quaestiones. Dicitur enim, Isa. xliii, 25 : Ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Psal. L, 6 : Tibi soli peccavi. Ergo solus Deus peccata dimittit: et sic ista potestas non potuit communicari ministris.

Adhuc autem, Matth. IX, 6, dicitur : Ut sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico, etc. Ergo Christus homo dimittit peccata.

Adhuc, Et si haec ministris confertur potestas, quaeritur, quomodo differenter dimittitur peccatum ?

Adhuc, Objiciunt quidam, quod si in potestate sacerdotum est dimittere peccata, tunc etiam in potestate sacerdotum est claudere nobis regnum caelorum quando volunt.

Sed ad hoc dicendum est, sicut jam tactum est in praehabitis, quod solus Deus delet et dimittit peccatorum culpam, et de non esse gratiae reducit ad esse gratiae. Hoc enim est infinitae virtutis, quam non habet nisi solus Deus. Deus autem homo in remittendo reatum paenae, potestatem habet excellentiae. Vocatur autem potestas excellentiae etiam dimittere reatum paenae purgatorii absque eo quod liget paena satisfactionis, sicut fecit Magdalenae, Luc. VII, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et non ligavit eam ad paenam satisfactionis aliquam. Sacerdos autem et discipulus Christi, cujus sacerdos est vicarius, non absolvit nisi prius liget ad satisfactionis paenam. Et hunc ordinem significat Christus, Matth. XVI, 19, praemittens in officio sacerdotis ligationem ante solutionem, dicens primo :

Quodcumque ligaveris super terram, etc. Subjungens : Quodcumque solveris super terram. Ac si dicat : Absolutum peccati macula, mitto ad te ligatum poena purgatoria, sicut viribus improportionata : dans tibi virtutem clavium, ut ligatum poena satisfactoria, ad arbitrium discretionis clavium moderata, absolvas a paena improportionata purgatoria. Sic ergo differenter Deus, et homo minister, ligant et absolvunt. Et haec est sententia Richardi de sancto Victore.

Ad id autem quod juxta quaeritur, patet responsio : quia ex quo usu clavis directionis ligat et solvit sacerdos, tunc non est in potestate ejus nobis claudere et aperire regnum caelorum, sed potius in potestate clavium.

Ulterius autem quaeritur, Quia hic omnibus dicit : " Accipite Spiritum sanctum. " Et sic videtur quod omnes acceperunt potestatem clavium. Matthaei autem, XVI, 19, dicit tantum Petro : Tibi dabo claves regni caelorum.

Adhuc autem, Hi quibus dicitur : " Accipite Spiritum sanctum, " fuerunt, ut dicit Dionysius, Hierarchae, quorum locum tenent Episcopi. Videtur ergo, quod sacerdotes simplices hanc ligandi et solvendi non habent potestatem.

Ad haec autem non est difficile respondere : quia in plenitudine potestatis, solus accepit Petrus : in parte autem sollicitudinis, omnes acceperunt alii. Et primum signatur.

Ad aliud autem dicendum, quod caput Petrus et membra nobiliora, nihil accipiunt pro se tantum : sed accipiunt ut aliis membris influant, tam in corpore naturali quam in corpore mystico. Et sic ad inferiores sacerdotes haec gratia derivatur. Tamen, ut dicit Hugo de sancto Victore, alia est ligatio qua ligant ministri Ecclesiae veraciter paenitentes, debito injunctae satisfactionis : et alia qua ligantur intolerabiliter delinquentes, vinculo anathematis. Prima est ordinis sacerdotalis, et fluit a capite in eos qui susceperunt ordinem. Alia est jurisdictionis, et remanet in superioribus qui super alios habent jurisdictionem.

Adhuc ulterius objicitur pro errore haereticorum, qui Manichaei dicuntur. Dicitur enim hic primo : " Accipite Spiritum sanctum. " Et postea subinfertur : " Quorum remiseritis peccata. " Ex quo ordine videtur, quod peccata non dimittit qui Spiritum sanctum non habet. Et cum nemo sciat se habere Spiritum sanctum, videtur quod factum Ecclesiae totum sub dubio sit.

Ad hoc respondet Magister Gulielmus, quod collatio praecedens Spiritus sancti, non significat sanctitatem ministri, in qua sanctitate peccata remittuntur, sed potius sanctitatem Ecclesiae cujus ipse sacerdos minister est : quia non nisi in sanctitate Ecclesiae peccata remittuntur. Et haec solutio est vera. Et ideo quando dicitur : Accipite Spiritum sanctum, hoc non dicitur illis hominibus prout singulares homines sunt : sed dicitur eis prout sunt ministri Ecclesiae, qui pro Ecclesia et non pro se recipiunt quod recipiunt. Unde Augustinus : c Quid faciet tibi minister malus, ubi bonus est Dominus ? " Et sic iactum Ecclesiae certum est : quia certum est de Ecclesiae sanctitate.

Alii tamen dicunt, quod est remissio ex ministerio, et est remissio ex vitae merito. Prima quidem non exigit quod minister habeat Spiritum sanctum per inhabitantem gratiam. Secunda autem exigit. Haec solutio penitus nihil facit ad propositum, et nihil continet nisi verba : quia nulla est remissio ex vitae merito : quia sic etiam vetula posset remittere peccata magis quam Papa.

Alii iterum dicunt, quod quaedam sunt dona, quae sunt a Spiritu sancto, et semper sine ipso, ut timor servilis : quaedam ab ipso, et cum ipso aliquando, et aliquando sine ipso, ut characteres sacramentales. Dicunt ergo, quod potestas ligandi et solvendi, quae in charactere ordinis existit, est una de donis illis. Et

haec solutio continet vera. Sed nihil est ad propositum, quia non solvit dubitationem. Prima autem est vera, et Sanctorum solutio.

Ulterius autem hic quaeritur, Quia videtur Christus non tenere suum dictum. Dixit enim, Joan, XVI, 7 : Si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. Et intendit de Ascensione. Hic autem ante ascensionem suam in caelum, se signat dare Spiritum sanctum.

Ad hoc dicendum, quod sicut jam diximus, bis in terra dedit Spiritum sanctum : ad innuendum dilectionem proximi, in impedimento virtutis daemonis, et in absolutione a peccatis. Et ideo in his duabus collationibus non est perfectio. Semel autem dedit de caelo : et ad robur perfectae charitatis Dei, quae foras mittit timorem : et ad genera linguarum in sapientia eruditionis omnium. Et in hoc erat perfectio Apostolorum ad apostolatum, Et de hac collatione loquitur, Joan. XVI, 7. Unde duae collationes sunt ad perfectionem potestatis. Tertia autem est ad perfectionem apostolicae dignitatis.

Et sic patet solutio eorum quae hic dicuntur.

" Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.

Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. "

Hic incipit istius partis tertia particula, in qua ponitur manifestatio fidei, cum certitudine veritatis Resurrectionis.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, Apostoli absentis incredulitas, fidei Resurrectionis indubitata veritas, ibi, v. 26 : " Et post dies octo: " et probatae jam fidei utilitas, ibi, v. 29 : " Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, etc. "

In primo autem horum tria dicuntur, scilicet, Apostoli absentatio, discipulorum aliorum de viso Domino relatio, et non credentis de incredulitate obstinatio.

Dicit ergo : " Thomas unus de duodecim, " quos elegit Dominus , " non erat cum eis, " hoc est, cum Apostolis in sero congregatis, " quando " apparens eis, ut dictum est, " venit Jesus. ''"

Huic autem contrarium videtur esse quod dicitur, Luc. XXIV, 33, quod reversi in Jerusalem duo discipuli, quibus apparuit in via, invenerunt congregatos undecim. Et dicitur ibidem, quod dum referrent ea quae viderant in via, venit Jesus, et stetit in medio. Cum ergo Thomas fuerit unus ex undecim, videtur quod fuerit cum eis quando venit Jesus.

Ad hoc autem dicit Augustinus, quod pro certo Thomas fuit cum aliis discipulis quando duo discipuli venerunt de via : sed antequam veniret, et appareret illis Jesus, Thomas de medio congregationis exivit, ut quippiam operis faceret: et tunc eo absente, apparuit Dominus, quando Thomas non erat cum eis : sicut hic dicitur. Et hoc factum est dispensatorie, ut resurrectio Christi fortioribus ex sua dubitatione formaretur argumentis. Et hoc est quod dicit. Beatus Bernardus autem dicit, quod ideo non vidit aliis apparentem Dominum, quia fuit extra congregationem Sanctorum. Et haec sunt ejus verba : " Falleris, Thoma sancte, si putas te invenire Jesum extra congregationem sanctorum, qui semper est cum millibus Angelorum. " Judas in epistola sua, v. 14 : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis.

" Dixerunt ergo ei alii " decem " discipuli, " et alii qui cum ipsis erant. Secundum est, scilicet, apparitionis Dominicae relatio : " Vidimus Dominum. " Hoc autem laeto animo dixerunt. Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

" Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. "

Tertium est in incredulitate Apostoli obstinatio.

Dicit autem hic tria, per quae vult certificari si credere debeat, scilicet, simplicem visum, et duplicem tactum.

De visu dicitur : " Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, " hoc est, vulnerum loca, quae tam brevi spatio tridui convaluisse secundum naturam non potuissent, nec potuissent fuisse obducta: " et mittam digitum meum, " in quo viget tactus subtilitas, " in locum clavorum, " ut si visus decipiatur, tactus digitorum nuntiet veritatem : " et mittam manum meam in latus ejus, " hoc est, in vulnus lateris ejus : ut si tactus unius digiti decipiatur, omnes digiti simul infallibile nuntient tactus experimentum, " non credam. " Tanta enim viderat mortis supplicia, quod vitae per verba aliorum non poterat credere experimenta, nec recipere resurrectionis argumenta quae a discipulis referebantur.

Videtur autem objici contra hoc, quod Ut videtur, Thomas fuit infidelis et mortaliter peccavit.

Adhuc autem, Quare Dominus hoc permisit ut Thomas absens sic dubitaret?

Ad hoc dicendum, quod revera, ut dicit Chrysostomus, Thomas aliis tardior fuit ad credendum ea quae erant de potentia divinitatis Christi : sicut patet ex superius inductis. Et ideo oportuit eum fortioribus argumentis ad fidem reduci.

Quod autem quaeritur, Utrum tunc mortaliter peccavit ? Dicendum videtur sine praejudicio, quod non : quia multa signa infirmitatis viderat. Et quamvis resurrexisse non crediderat, tamen nec contrarium asserebat, nec uni nec alteri firmiter adhaerens. Et tales sunt tardi ad credendum : et quando credunt, firmissime credunt. Sicut enim dicit Chrysostomus : " Laudabile est rem non probatam non cito credere. " Quia, sicut dicit Salomon, Eccli. XIX, 4 : Qui cito credit, levis corde est. Unde Dominus talibus dicit, Luc. XXIV, 25 : 0 stulti, et tardi corde ad credendum 1 Et, Marc. XVI, 14 : Exprobravit incredulitatem et duritiam cordis eorum : quia iis qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Tales autem ad fidem sunt juvandi, et non pro incredulitate damnandi.

Ad hoc autem quod quaeritur, Quare Dominus permisit ut Thomas dubitaret ? Dicendum, ut virtus resurrectionis Thomae probata, aliis indubitata efficeretur. Unde Gregorius : " Minus mihi contulit Maria Magdalene quae cito credidit, quam Thomas qui diu dubitavit. Ille enim dubitando cicatrices vulnerum tetigit, et de nostro corde vulnera infidelitatis amputavit. Sicut ergo Pharao induratus, et Petrus in negationem lapsus est: ita dispensata utilitate etiam Thomas ad credendum tardus fuit. "

" Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus, januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. "

Hic inducitur contra tarditatem Thomae probatae resurrectionis veritas.

Habet autem duas paries : in quarum prima veritatis praemittuntur argumenta: in secunda autem, subinfertur veritas confessa, ibi, v. 28 : " Respondit Thomas, etc. "

In primo sunt duo argumenta, scilicet, generalia ad omnes, et specialia ad Thomam, ibi, v. 27 : " Deinde dicit Thomae, etc. "

Adhuc autem, in primo duo sunt, scilicet, ex loco, et tempore, et discipulorum congregatione, ad adstruendam resurre-

ctionem, opportunitas : et modus quo usus est ad probandam resurrectionis veritatem.

Dicit ergo : " Et post dies octo, " quod tempus resurrectioni competit : quia octava pertinet ad resurrectionem: septenarius autem ad virtutis operationem. Unde, Eccle. XI, 2 : Da partem septem, necnon et octo. Septem partes dantur operationi meritoriae operationis virtutis : octo autem dantur beatitudini resurrectionis.

" Iterum erant discipuli ejus, " scliicet Christi, qui dixerat eis, Luc. XXIV, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Et ideo simul manserunt, promissum Patris Spiritum exspectantes in domo, ostiis clausis. Eccli. LI, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae.

" Intus " enim adhuc fuerunt inclusi, ut non impediente strepitu, memorarentur verborum et sacramentorum. Eccle. II, 3 : Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam, hoc est, abstrahere ab ebrietate et vanitate mundi. Hac ergo de causa tenebant se intus. Haec est causa quod, Proverb. IX, 30, sapientia vocat ad arcem et ad moenia civitatis. Oportet enim eos qui sapientiae student, intra moenia virtutum consistere, et ad arcem spiritualis intelligentiae conscendere, et non in plateis evagari cum muliere vaga garrula, quae in domo non potest pedibus consistere : quae illecebrosam carnalium desideriorum significat vanitatem.

Sic ergo erant intus, " et Thomas cum eis, " congregationi eorum conjunctus corde congregato, et non per spectacula platearum disperso. Genes. XXIV, 31 : Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas ? Matth. IX, 6 : Vade in domum tuam. Item, Joan. x, 16 : Fiet unum ovile, et unus pastor. Josue, ii, 18 :

Omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.

" Venit Jesus, januis clausis, etc. "

Tangitur hic probatae resurrectionis modus, adventu, statu, locutione.

Adventu : quia venit in domum Jesus, " januis clausis, " quod meo judicio non competit nisi corpori divino. Alii tamen dicunt quod non competit nisi corpori glorificato, sicut dictum est supra. Et attende quod illud est de magnis Homini factis : sicut etiam in ante habitis notavimus, supra, super illud : Vident Jesum ambulantem supra mare. Item, hic duo sunt: unum, quod non sibi obstat corpus continuum, remanente continuitate, quae est causa obstandi. Haec autem diximus majora miracula quam illa in quibus miraculose quidem confertur potentia ad actum : et illa potentia completa, postea agit. Hic enim remanente continuitate claustrorum ponitur introitus. Et talibus utitur Christus ad probandum se Deum, sicut saepe diximus. Hoc enim meo judicio alicui corpori non competit, nisi virtus divina hoc faciat in ipso, quae semper in se et in aliis potens est facere quae vult. Sapient. XII, 18 : Subest tibi cum volueris posse. Ezechiel. xliv, 2 : Porta haec clausa erit, non aperietur,... quoniam Dominus Deus Israel ingressus fat per eam. Non enim oportet aperire portam Domini, quia etiam illabitur in animam.

" Et stetit, " erectus solus, nulla curvitate depressus, omnes alios ad statum rectitudinis erigens. Luc. I, 69 : Erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui.

" In medio, " ut omnes se mensurent in eum, et videant quid et quantum rectitudinis habeant, et in quo deficiant. Ad Ephes. IV, 13 : Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Et ideo

signatur, Ezechiel. xl, 3, per virum qui habebat in manu funiculum, scilicet, mensurae : quia ipse est mensura in medio posita, ut ad ipsam mensuratus quilibet sciat quid desit ei.

" Et dixit eis : Pax vobis. " Tangitur argumentum locutionis : " Pax vobis. " Et pax dicitur hic dulcedo pacis, quae gustata pacat hominem ut de caetero a nullo inquietetur. Esther,xiii, 2: Ut optata cunctis mortalibus pace fruerentur. Haec ergo pax est fructus et gustus aeternae dulcedinis, quae etiam inter tormenta martyres servavit in dulcedine sui spiritus. Isa. LXVI, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis. Isa. IX,

7 : Pacis non erit finis.

" Deinde dicit Thomae : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas : et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. "

Tangit hic specialia resurrectionis argumenta contra Thomae duritiam.

Tangit autem tria, et supponit quartum, scilicet, tactus subtilitatem, tactus generalitatem, et supponit visus et auditus certitudinem, et quarto interdicit incredulitatem.

Dicit ergo : "Infer digitum tuum huc, etc.," in quo est tangendi subtilis discretio. Potuit dicere Thomas illud Canticorum, v, 5 : Digiti mei pleni myrrha probatissima : si rimatus fuisset clavorum vulnerum secreta, quae in Passione Christi fuerunt amarissima.

" Et affer manum tuam, " ut generaliter tota manu sicut petisti tangas. Ne forte putes in tactu digitorum esse deceptionem, apprehende et tange per manum : " et mitte in latus meum, " in vulnus quod in latere mucrone fixum est. Act. XVII, 27 : Quaerere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant.

Et praemisit de visu : " Et vide " sic

" manus meas, " cum signis vulnerum, hoc est, intus perspice cum Propheta Zacharia, xiii, 6 : Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum ? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me, hoc est, qui me diligere debuerunt, hoc est, Judaeorum. Sic enim dicitur, Joan. XIX, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. Talibus signis pietatis cognoscere me debes qualia passus sum pro te. Haec enim retinebo in corpore, ad convincendum omnes de incredulitate et ingratitudine. Numer. XVII, 10 : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel. Haec est enim virga summi sacerdotis, qui seipsum obtulit, et gemmas vulnerum in corpore retinuit, ut omnes convincat vel de infidelitate si non credant, vel de ingratitudine si indevoti tantis beneficiis existunt.

" Et noli esse incredulus, etc. "

Hoc autem Thomas audivit, et se dixisse scivit, et hoc nullus Christo absenti poterat nuntiasse, et sic Deum esse scivit,.quem nihil latet. Job, xlii, 2 : Nulla te latet cogitatio. Sapient. I, 10 : Auris zeli audit omnia.

" Noli ergo esse incredulus, " hoc est, ad credendum tardus, " sed fidelis, " hoc est, fide firmus. Joan. iii, 36 : Qui incredulus est Filio..., ira Dei manet super eum. Isa. XXI, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit. Tob. II, 18 : Vitam illam exspectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. Apocal. II, 10 : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.

Est autem hic valde gravis quaestio. Dicit enim Gregorius, quod omne corpus palpabile est corpus corruptible. Si ergo Christus suum corpus palpabile praebuit passibilibus adhuc discipulis, tunc ipse veram in se resurrectionem non probavit : quia corpora resurgentium sunt impassibilia.

Adhuc autem, Gravius est, quod vul-

nera tangenda exhibuit : quia aliter non diceret : " Mitte manum tuam in latus meum. " Vulnus autem est divisio continuitatis corporis. Cujus autem continuitas dividitur, illud non tantum corruptibile est, sed jam est corruptum : ideo videtur, quod iterum gloriosum corpus suum esse non probavit.

Adhuc autem, Quod januis clausis intravit, videtur potius probare quod phantastica fuerit sua apparitio quam vera : quia vera corpora sibi obstant ex continuitate, nisi tangentia dividant ea quae tangunt.

Ad haec autem et similia sine praejudicio dicendum videtur, quod multiplex est tactus, ut dicit Philosophus. Est enim tactus metaphoricus, qui non est verus, sicut dicitur : Frigus me tetigit. Et de tali tactu non loquitur Evangelium. Est iterum tactus qui dicitur a Philosopho mathematicus, qui est illorum quorum ultima sunt simul : ita quod ultimum unius obviat et contingit ultimum alterius, absque eo quod unum immutet alterum, vel immutetur ab illo. Et talis est tactus quo gloriosa et caelestia corpora se contingunt. Et corpus quod sic tangitur non oportet quod sit corruptibile. Est item tactus verus, ut dicit Philosophus, qui vocatur tactus physicus : et est illorum quorum ultima sunt simul : ita quod utrumque agit in reliquum, et patitur ab ipso : sicut calidum tangit, vel simile,scilicet, calidum: vel dissimile,scilicet frigidum, vel tepidum : vel sicut molle tangit durum, vel asperum, lene, vel aliquod hujusmodi. Et de hoc verum est, quod omne quod sic tangibile est, corruptibile est, ut dicit Gregorius. Dicimus ergo sine praejudicio, quod corpora gloriosa etiamsi tanguntur a non gloriosis, non tanguntur nisi usque ad contactum ultimorum : et non sic, quod patiantur aliquid a tangente : quia si paterentur ab eis, sequeretur necessario quod infirma essent ad illa : quia omnis passio magis facta abjicit a substantia passi, et transmutat eam.

Sed hac solutione sic posita, surgit quaestio gravior. Cum enim Thomas tetigit Christum, tactus aliquid renuntiavit in anima Thomae. Constat enim quod renuntiavit durum vel molle in carne et osse: ergo corpus Christi tale fuit, quod agebat in manu Thomae actione primarum qualitatum et earum quae causantur ab illis. Et sic redit quod tangibile fuit tactu physico, et sic tenet dictum Gregorii, quod sit corruptibile.

Ad hoc iterum sine praejudicio responderi potest, quod quamvis corpus gloriosum retineat complexionatum esse ex qualitatibus primis, et qualitatibus causatis a primis : tamen primae qualitates in ipso et aliae, sunt in medio esse complexionati sic ligatae, quod in se invicem de caetero agere et pati non possunt, nec aliquam ab extrinseco recipere impressionem. Et sic in complexione medii sensuum Thomae, veritas corporis Christi tactum Thomae immutavit, absque eo quod aliqua passione immutaretur ab eo. Et id est quod verius dici potest in hac quaestione. Tamen Gregorius dicit, quod Dominus duo contraria in corpore suo ostendit. Quia enim januis clausis intravit, impassibile fuit. Et quia tangi poterat, non impassibile fuit, sed passibile. Et in talibus dicit, quod in rebus mirabilibus fidem praestant facta mirabiliora. Et intendit dicere, quod talia opera Dei mirabilia per rationem discuti minime possunt. Nec fides habet meritum cui humana ratio praebet experimentum. Quamvis ergo factis Dei ratione quadam alludamus, tamen rationem sufficientem assignare non possumus. Et ideo hoc potius fide accipimus, quam per probationem rationis.

Ad hoc autem quod de vulneribus dicitur, communiter tenetur quod Dominus cicatrices vulnerum et non vulnera retinuit, et adhuc in caelo retinet in signum pietatis. Et quod objicitur per hoc: Mitte manus tuas in latus meum, non ideo dicitur, quod ad interiora rimanda lateris manus esset mittenda. Hoc enim esset

temerarium in Apostolo, et infirmum in Domino, sicut probat objectio. Sed ideo dictum est, in latus, quia mitti potuit ad latus : sicut communiter dicitur, quod tactus est in latere, quod ad latus est tactus. Et quod sic tangendo cicatricem, cognosceret per rationem veritatem vulnerati corporis.

Ad id autem quod objicitur de cicatricibus, quia illae etiam indicare videntur corruptionem et consolidationis indecentiam. Ad hoc autem dicendum est, quod in veritate, si cicatrix vel variat corporis, vel membri figuram, generat indecentiam. Et hoc non est, si non remaneat, nisi sicut lineae radiales, indivisibiles, ad modum vulneris sint protractae : tunc enim et indicat bellum et strenuitatem, et tamen nullam inducit figurae varietatem. Et hoc est quod dicit Augustinus contra paganos: " Sciant qui has quaestiones proposuerunt, Christum non vulnera, sed cicatrices discipulis proposuisse et demonstrasse : quae tunc falsae essent si nulla vulnera praecessissent. Nec ex impotentia sunt: quia divina dispensatione et arte optimi medici sunt relictae. Exemplum autem est de milite strenuo propter rempublicam vulnerato, qui non vult ita a medico sanari nisi signa remaneant suae strenuitatis. "

Ad hoc autem quod objicitur, quod videtur phantastici corporis indicium, quod intravit ostiis clausis. Quidam dicunt, quod hoc est subtilitatis corporum gloriosorum, quod possunt penetrare sine obsistentia et divisione, quantumcumque spissa corpora. Sed quia ego hoc non intelligo, ideo non videtur mihi sic esse dicendum. Una enim haeresis Manichaeorum et Eutychetis est, quod corpora resurgentium dogmatizabant aere et ventis fore subtiliora. Et contra hanc haeresim missus fuit Beatus Gregorius in minoribus adhuc officiis constitutus, ab Ecclesia Romana apocrisarius, ad urbem Constantinopolitanam. Et illam haeresim ibi contrivit, sicut legitur in vita Beati Gregorii. Et sicut ipse Beatus Gregorius mentionem facit in quadam epistola ad Leandrum, Sibiliensem Espiscopum : quia tantae subtilitatis corpora, nec figuram humanam retinerent, nec carnem et ossa et nervos et venas, et alias hujusmodi partes distinctas haberent. Et ideo talia reputo fabulosa, et de doctrinis Judaeorum sumpta. Et ideo dico subtilitatem gloriosorum corporum non esse futuram per raritatem, sed potius per ignobilitatis et grossitiei et gravitatis subtractionem, eadem tamen consistentia corporis humani remanente (sicut subtilis et spiritualis substantiae dicimus solem et lunam et stellas), cum tamen secundum humanam naturam sint corpora spissa, propinquas partes habentia, et retinentia suas figuras, et proprias habitudines et consistentias. Hoc autem dico sine praejudicio, non asserendo : sed ut sic opinando quamdiu nihil probabilius invenitur. Et ideo dixi superius, quod pertransire aliud corpus sine illius corporis divisione, nec est alicujus corporis, nisi ejus quod unitum est divinitati : nec illius est in quantum est corpus, sed potius ipsius est in quantum est divinum. Haec ergo de causa hac sufficiant.

" Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus, et Deus meus.

Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.

Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc.

Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. "

Et hic tangitur hujus apparitionis utilitas. Tangitur autem hic triplex utilitas:

particularis in Apostolo, universalis in credentibus, et universalissima hanc Scripturam legentibus.

De primo dicit duo : fidei confessionem, et commendationem.

Confessio est enim in hoc quod dicit: " Dominus meus, " secundum humanitatem, in qua me sanguine tuo in servum sempiternum comparasti. I Petri, I, 18: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione. I ad Corinth. VI, 20 : Empti enim estis pretio magno, etc. Ideo dicunt in Psalmo cxv, 16, David, et Salomon, Sapient. IX, 5 : Servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae.

" Et Deus meus, " secundum divinitatem. Psal. cxvii, 28 : Deus meus es tu, et exaltabo te. Exod. xv, 2 : Iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. Et sic et humanitatem prius, quia sibi prior innotuit: et divinitatem quam posterius per humanitatem cognovit, Thomas est confessus. Et haec est verae fidei confessio.

" Dixit ei Jesus: quia vidisti me,etc."

" Dixit ei Jesus, " beatificando confessionem : " Quia vidisti me, Thoma, credidisti, " supple, hoc ipsum bonum est, et beatum. III Regum, VIII, 18 : Bene fecisti hoc ipsum mente pertractans.

Objicitur autem de hoc quod fides est invisibilium, sicut dicitur, ad Hebr. XI, 1: Fides est argumentum non apparentium. Ergo videtur non bene dictum : " Quia vidisti me, credidisti. " II ad Corinth. IV, 18: Quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.

Ad hoc autem multipliciter responderunt. Et de singulorum opinionibus longum esset reddere rationem. Mihi antiquorum placet solutio, quod scilicet in ipso credere, duo sunt. Dicit enim Gregorius, quod credere est cogitare cum assensu. Et ideo ex parte assensus (in quo perfectio fidei est) credere simpliciter donum Dei est, nec surgit ex visu nec ex auditu: sed simpliciter lumen est, collocans in credentibus primam veritatem, et ipsos in veritate: ut assentiant ei propter se, et super omnia, ut dicit Dionysius. Et ex illa parte fides est immobile credentium et veritatis fundamen-. tum. Ex parte autem illius, qua credere est de articulo cogitare, nihil prohibet quin ipsa cogitatio ex visu vel auditu accipiat generationem. Et sic dicitur, ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi. Et sic dicitur hic: " Quia vidisti me, Thoma, credidisti. " Cum enim dicit: Vidisti, non accipit videre prout est actus visus, in quantum est sensus particularis super proprium objectum. Nec accipit in quantum ipse est in ipso sensu communi super figuram, vel aliud objectum sensus communis : sed potius prout visus est actus rationis se super sensum reflectentis, sicut communiter et usualiter dicitur : Video esse Deum eum qui intrat ostiis clausis. Et talis est mortis et inferni triumphator. Et sic sumitur videre, Joan. IV, 19, ubi dicitur: Domine, video quia Propheta es tu. Tamen Glossa dicit, quod aliud vidit, et aliud credidit: quia hominem vidit, et Deum qui videri non potest credidit. Sed hoc in idem redit: quia ex hoc quod hominem, in quo talia signa divinitatis ostensa sunt vidit, inductus est quod illum eumdem credidit esse Deum.

" Beati qui non viderunt, et crediderunt. "

Commendans fructum generalem fidei in his qui fidem habent, et talia argumenta fidei non habuerunt: tamen illis ad fidem incredulitas Thomae cooperata est: quia dum Thomas, ut dicit Gregorius, sic dubitando veritatem probavit, nostris cordibus infidelitatis vulnus amputavit. I Petri, I, 8: Quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes, creditis. Illi ergo sunt qui corporalibus oculis non viderunt: et ta-

men propter fidei devotionem crediderunt. Sed hoc exemplum quod est in Thoma, factum est attestatio in omnibus. Quia etiam in Abraham aliquae visiones cogitatum fidei praecesserunt. Unde, Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quae vos videtis. Quia videntes ista, ministri fuerunt sermonis: et alii illa non videntes, non sunt indoctas fabulas secuti quando crediderunt illis. Ad Hebr. I, 3 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est,etc? Et ideo etiam in prologo Evangelii Lucae I,2, dicitur: Sicut tradiderunt nobis qui ministri fuerunt sermonis.

Attende autem ad quid dicit: " Quia vidisti me : " Et non dicit: Quia tetigisti me? Ex hoc dicunt quidam, quod quamvis Dominus manus et latus exhibuit ad tangendum, quod tamen Apostolus propter reverentiam tangere non fuit ausus. Et hoc quidem dubitando dicit Augustinus. Quid autem de hoc verum sit, ignoratur, nisi quod pie credi potest, quod Dominum tetigit, in majus argumentum Resurrectionis.

" Multa quidem et alia signa, etc."

Tangit hic fructum haec legentium in Scriptura.

" Multa quidem et alia signa fecit Jesus, " probans sibi divinitatem unitam esse, " in conspectu discipulorum suorum, " quos praecipue ad fidem confirmare intendit. Act. x, 38 : Petransiit benefaciendo, et sanando omnes oppres-sos a diabolo: quoniam Deus erat cum illo.

" Quae non sunt scripta in libro hoc, " quia nullus liber continere posset. Apocal. x, 4 : Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Tonitruum enim est quod facit Deus: quia de sublimi tonat supra vires hominis. Signandum ergo est, et non scribendum: quia contineri in aliquo non potest per scripturam.

" Haec autem scripta sunt, etc. "

" Haec autem, " pauca, et non debito stylo, a scripta sunt. " Ad Roman. xv, 4: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.

Et hoc est: c Ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei " vivi. Hoc enim per totum librum istum adstruitur. I Joannis, v, 5: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ? Et hic est finis proximus hujus libri.

" Et ut credentes " hoc, " vitam " aeternam nunc in spe, et in futuro in re, a habeatis in nomine ipsius, " hoc est, in fide et devotione nominis ipsius. Et hic est finis remotus et ultimus. I Joannis, v, 13: Haec scribo vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei. Act. IV, 12: Non datum est aliud nomen sub caelo hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri. Matth. I, 21: Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciei populum suum a peccatis eorum.

Hic est ergo finis ultimus istius Scripturae, qui est ultimus et intentus.