IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Venit nox, etc. "

Nox quae a nocendo dicitur : quae nox

nihil aliud est, nisi absentia lucis nos ad operandum adjuvantis, quando operatio ulterius non proderit. Matth. xx, 8 : Cum sero factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem, etc. Tunc enim non est tempus operis, sed recipiendae divinae mercedis. Apocal.XIV, 13 : Opera enim illorum sequuntur illos. Sapient. xvii, 16 et 17 : Si rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius praeoccupatus esset, inefjugibilem sustinebat necessitatem : una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Et .ista nox, tenebrae sunt exteriores, in quas projiciuntur desperati. Matth.XXII, 13 : Ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium.

Et hoc est quod dicit: " Quando nemo potest operari, " quia solis justitiae lumen tunc non juvat ad operationem. Job, III, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non illustretur lumine : quia illa est nox aeternae damnationis. Sapient.xvii, 3 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam.

" Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. "

Ecce benevolentia Salvatoris, quae sola benevolentia semper fluit in beneficiis lucis.

Dicit ergo : " Quamdiu sum in mundo, " vel praesentia corporali, vel praesentia fidei : quod tempus constitutum est ad merendum, et dies est hominis. Ad Roman. xiii, 12 : Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis : sicut in die honeste ambulemus.

" Lux sum mundi. " Et sicut lux semper radios emittit, ita ego emitto spirituales radios beneficiorum. Joan. xii, 36 : Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Esther, viii, 16 :

Judaeis nova lux oriri visa est. Et iterum, ibidem, x, 6 : Et in lucem solemque conversus est.

Sic ergo spargo lucis beneficia.

" Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecil lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus.

Et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. "

Hic tangitur modus miraculo convenientissimus. Sicut enim emissa de capite Domini sapientia, lutum primo fecit in factura primi hominis : ita nunc descendente de capite Christi saliva (quae est humor salsus, eo quod sal sapientiam signat),iterato temperato luto facit lutum in temperationem hominis : ut ostendat se eumdem Salvatorem et Creatorem. Sic ergo et tali de causa, et modo tali, fecit lutum ex sputo. Job, x, 9: Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me.

Scias autem, quod lutum materiam substantiae nostrae signat. Ad Roman. ix, 21 : An non habet potestatem figulus luti, etc? Jerem, XVIII, 6: Sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea, domus Israel. Job, xxxiii, 6 : De eodem luto ego quoque formatus sum. Virtus autem animae, et ratio, et intellectus, sunt ex humore descendente a capite : et sapor gratiae est ex sale salivae. Hoc signatum est, I Regum, XXI, 13, ubi defluebant salivae in barbam David, ubi immutavit os suum : sic Filius Dei, immutans ad infirmitatem hominis et ad stultitiam crucis vultum suae majestatis, talem in nos salivam illuminationis immisit. Hoc est collyrium de quo dicitur, Apocal.III, 18 : Collgrio inunge oculos tuos, ut videas. Hoc est unguentum, de quo dicitur in Psalmo cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, hoc est, in omnes capiti Christo adhaerentes.

Sic ergo Christus sapientiam Verbi luto nostrae naturae admiscens, caecum illuminavit. Et hoc est quod dicit:

" Exspuit in terram, "

Deitatem humanae naturae associans : " et fecit lutum, " contemperando terram sapientis divinae. Job, xxxviii, 14 : Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. Quia signaculum imaginis Patris, ut lutum restitutum est a casu pristino, et in Verbo ipsum assumente stabit sicut assumpti habitus vestimentum. Ad Philip. II, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

" Ex sputo, " a capite suo descendente, in quo omnis virtus est capitis. Ad Coloss. ii, 3 : In ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae. Dei scilicet, absconditi.

" Ei linivit super oculos ejus " lutum de natura terre. Isto quidem etiam videns, excaecari debuit propter terrae obscuritatem. Sed de natura salivae virtus sanativa in luto fuit: et ideo linivit, quia lutum fecit ad magnitudinem miraculi : saliva vero perfecit virtutem. Unde, Beda : " Exspuit in terram, et lutum fecit, quis Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. "

" Et dixit ei: Vade, lava, etc. "

Ad quid lavare oportebat si supra oculos unguentum fuit? Sed ad hoc dicendum, lavandi fuit causa non saliva, sed terra : quia causa caecitatis peccatura fuit. Psal. VI, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, et lacrymis meis stratum meum rigabo, lsa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Ubi autem lavet, determinat: In natatoria Siloe. " Est autem Siloa folliculus ad radices montis Sion, non jugibus fluens aquis, sed in certis horis : et ideo indiget receptaculo, quod aquam ali-

quando forte stillantem recipiat et reservet. Et hoc vocatur nntatoria pluraliter, quia multis natatoriis parum fluit ad utilitatem hominis. Et ideo dicitur, lsa. tui, 6, quod aquae Siloe vadunt cum . silentio, quia sonum undarum non habent.

Et subdit Evangel ista : " Quod intend prelatur Missus," quia potius sunt aqua de pluviis caeli missae, quam de propriis thesauris aquarum erumpentes. Significant autem hae aquae stillas divini eloquii, quasi quae totae de caelo missae sunt. et non cum tumore syllogismorum, aut colore rhetorum descendunt : sed in silentio humilitatis et pacis et quieti cordis. Isaiae, lv, 10 et II : Quomodo descendit imber et nix de corio, et illae ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et dat semen terenti, et panem comedenti : sit erili verbum meum quod egredietur de oro meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Ezechiel.XXXVI, 25 et 26 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, etc. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri.

" Abiit ergo, elo. "

Ecce illuminati obedientia, quae est in tribus.

" Abiit ergo, " quia a causis et locis caecitatis recessit. Psal. xliv, 11 : Obtiviscere populum tuum, et domum patris tui.

" Et lavit, " quia a se maculas contagionis terrenae emundavit. IV Regum, v, 14 : Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est ean ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est,

" Et venit videns, " propter mysterii secretum, et obedientiae meritum. I Regum, xv, 22: Melior est obedientia quam victimae. Venit autem per fidei devotionem, et vidit per credibilium intellectum

in proximo. Psal. xlv, 9 : Venite, et videte opera Dei, quae posuit prodigia su-.per terram.

" Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant : Quia hic est.

Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. ille vero dicebat: Quia ego sum."

Hic incipit pars, quae est de miraculi certifica tione.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponitur certificatio ejus in quo miraculum est perfectum : in secunda, certificatio ejus qui fecit miraculum, ibi, v. 10 : " Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi? "

Adhuc, prima harum dividitur in tres paries : quarum prima ponitur de eo, in quo factum est miraculum, dubitatio : in secunda, disceptatio : et in tertia, certificatio.

Dicit ergo : " Itaque, " tam magno subito apparente prodigio," vicini, " qui parentes et natales ejus cognoverunt, " et qui viderant eum prius, " ex communi et connutrita familiaritate, " quia mendicus erat, " quia a notis maxime petebat. Luc. I, 58 : Audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus Misericordiam cum illa, et congratulabantur ei. Et pro nimia laetitia vix credere potuerunt. Mendicus autem erat qui ab aliis quaerebat, et ille a pluribus notus fuit. Semper antem Dominus mendicis plus gratiae impendit : quia illis similis esse voluit, et impendere misericordiam, ut homines ad similia provocaret. Jacobi, II, 5 : Nonne Deus pauperes elegit in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? II ad Corinth.VIII, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia propter vos egenus factus est eum esset di-

ves, ut illius inopia vos divites essetis. Hi autem qui propter Deum noti erant ejus, propter subitam in facie ejus apparentem mutationem, " dicebant, " es pietate potius quam ex ignorantia dubitantes : " Notate hic est qui sedebat, et mendicabat? " Caeci enim sedent, quia vestigia non vident. Mendicant autem : quia artes operum unde lucrentur discere non possunt. Act. III, 10 : Impleti sunt stupore et exstasi in eo quod contigerat illi.

" Alii antem dicebant, etc. "

Ecce disceptatio. Qui contra gratulantes ei dicebant: a Quia hic est " vere qui beneficium a Salvatore recipit. Joan, VI, 14 : Hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum.

" Alii autem : Nequaquam, etc. "

" Alii autem, " volentes offuscare miraculum, dicebant : " Nequaquam, " supple, est ille, " sed similis est ei. " Isa. v, 20: Vse qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lu-

Opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.

" Ille autem dicebat, " miraculum in seipso certificans : " Quia ego sum. " Nulli enim ita constabat de ipso sicut sibi. II Machab.III, 36 : Testabatur omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei. Tobiae, XII, 6 : Coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.

" Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt Ubi oculi ? "

Hic incipit certificatio ejus qui fecit miraculum. Et tanguntur hic duo, scilicet, modi

inquisitio, et ejus qui fecit miraculum certificatio.

Dicit ergo : " Dicebant ergo ei. " Chrysostomus : " disceptantes de miraculo " : " Quomodo aperti sunt tibi oculi ? " Quaestio est admirantium, et modum operationis divinae virtutis ignorantium : quia ad illum humana ratio non potest. Luc. I, 34 : Quomodo fiet istud ? Eccle, I, 8 : Cunctae res difficiles : non potest eas homo explicare sermone. Et ideo nulla quaestio est: quia modus ille divinae sapientiae operantis profundari non potest. Job, xxxvi, 24 : Memento quod ignores opus ejus, scilicet Dei, de quo cecinerunt viri. Laudare enim opera Dei debemus, et admirari, sed investigare non possumus modum. Psal. CXXXVIII, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me, etc.

Ex modo etiam loquendi videtur, quod iste pupillas clausas ungula habuit, quia sic quaerunt : a Quomodo aperti sunt tibi oculi? " et non dicunt : Quomodo dati sunt tibi oculi ? Isa: xxxv, 5 : Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.

" Respondit: Ille homo, qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.

Et dixerunt ei : Ubi est ille? Ait : Nescio. "

Ecce certificatio ejus qui fecit miraculum.

Tanguntur autem hic tria : revelatio factoris per nomen, et modus operationis ipsius, et occultatio ipsius per absentiam secundum locum.

Dicit ergo : " Ille homo. " Qui praecipuae dignitatis est inter homines, qui in hominum est forma, homines curans. Ad Philip.II, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

" Qui dicitur Jesus. " Nomine non vacuo Salvator appellatur : quia, sicut dicitur, Eccli, xlvi, 1 et 2 : Fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei. Ad Philip.III, 20 : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, etc. Quidquid enim peccatum deformavit, Salvator reformavit. Et hoc signatur, Jerem. xviii, 4, ubi dicitur de figulo : Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.

Ille ergo qui vere Jesus dictus est,

" Lutum fecit, " ex sputo salivae sui capitis : quod gratia est, descendens a deitate, condita sale suae sapientiae : quae gratia in lutum ex quo factus sum commixta est, et mihi decus naturae reddidit, et abstulit deformitatem : sicut figulus addit partem confractam in opere luti. Psal. xxxii, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum. Genes, II, 7 : Formavit Deus hominem de limo terrae. De eodem enim et naturali principio et efficiente fit uniuscujusque rei prima formatio, et reformatio si depravatur : et ideo certum est hunc esse Creatorem hominis.

" Et unxit, " luto sic commixto, a oculos meos, " hoc significando, quod gratia luminis suae deitatis in oculos meos descenderet, et me illuminaret, causam caecitatis meae repellendo. Actuum, IX, 18 : Confestim, scilicet sub manu Ananiae, ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamae, et visum recepit. Ananias enim donum gratiae Dei interpretatur.

" Et dixit mihi, " praecipiendo : " Vade, " profectu gratiae et laudis.divinae. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem.

" Ad natatoria Siloe, " ubi stillicidium divinae sapientiae in concham congregatum est, sicut in Christo homine. Ad Coloss. ii, 3 : In ipso sunt omnes the-

sauri sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi. Joan.I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Ille enim Siloe fonticulus humilis est : quia ad hoc nostrum lutum quod ipse ut Creator miscuit, missus est. Psal. L, 9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor.. Et hoc est quod dicit: " Et lava. " Joel, III, 18 : Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum, hoc est, hispidorum et deformium peccatorum. Unde post modicum sequitur, V. 21 : Mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram.

" Et abii, " per obedientiam, hoc est, a propria voluntate recessi, et suae appropinquavi. Isa. lviii, 13 et 14 : Si non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Domino: et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui.

" Et lavi, " continua expiatione immunditiam luti purificavi. Psal. VI, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo, hoc est, delectationem peccati, in qua turpiter jacens quievi.

" Et video, " hoc est, visum recepi. Act. IX, 17 : Dominus misit me Jesus, qui apparuit Ubi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu sancto.

Sed quaeritur, Quare luto curavit istum, et quare misit ad Siloam?

Ad quod dicendum secundum Chrysostomum, quod lutum posuit, quod etiam caecitate, et opacitate, et terrenitate, lumini contrarium fuit oculorum, ut magnitudo miraculi appareret : et ostenderetur quod potentia divinae virtutis, quae in ipso erat etiam in his quae contrarium operantur suae voluntati, facit effectum. Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Misit autem lotum ad locum publicum, tum propter regni solium, tum propter aquae refrigerium : ut omnibus notum fieret tantae potentiae miraculum.

" Et dixerunt ei : Ubi est ille? "

Dolose quaerunt ut accusent. Joan. viii, 21 : Quaeretis me, et non invenietis, et in peccato vestro moriemini.

" Ait, " illuminatus : " Nescio, " quia indigni estis ut vobis indicetur. Joan, v, 13 : Jesus declinavit a turba constituta in loco. Cantic, v, 6 : Ille declinaverat, atque transierat.

" Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat.

Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.

Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos. "

Hic post confirmationem miraculi, ponitur publicatio ipsius, quae etiam facta est Pharisaeis invitis.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima nituntur reprehensibile factum ostendere : in secunda, nituntur Christum hujus miraculi factorem non esse probare, ibi, v. 17 : " Dicunt ergo caeco iterum : Tu quid dicis ? " In tertia autem., in his ambobus deficientes, factum nituntur obumbrare et minuere, ibi, v. 24 : " Vocaverunt ergo rursum hominem. "

In prima harum tria dicuntur, scilicet, reprehendentium sollicitudo, reprehensionis quaesita occasio, et reprehendentium dissensio.

In primo horum adhuc tria sunt, scilicet, caeci ad judicium Pharisaeorum praesentatio, temporis quando miracu-

lum factum est determinatio, et Pharisaeorum dolosa de modo miraculi investigatio.

Dicit ergo Evangelista : " Adducunt " vicini, et qui noverant istum prius, " eum, " caecum illuminatum, " ad Pharisaeos, " quorum judicio probaretur vel improbaretur miraculum, " qui caecus fuerat. " Psal. lxvii, 31 : Congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos qui probati sunt argento. Isti enim tauri fuerunt qui cornibus potestatis et judicii omnia ventilabant. Alii autem inferiores vaccis comparantur, propter libidinem carnis, qui cum eis conveniunt. Et hoc permittit Deus, ut excludant, hoc est, sicut opere exclusorum, eminere et fulgere faciunt eos qui probati sunt et Deo accepti : argento, hoc est, discussione tinnula et sonora per disputationem. Exclusores enim dicuntur argentarii et aurifices, qui speciem faciunt anaglyphi in argento et auro. Sic isti dum sollicitantur qualiter facta Christi ventilentur ad reprehensionem, magis faciunt ea eminere et fulgere ad laudem : dum sollicite quaerunt reprehendere, et non inveniunt.

" Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, "

Quia hoc videbatur esse manuale et servile, " et aperuit oculos ejus, " per luti appositionem. Luc. VI, 7 : Observabant autem Scribae et Pharisaei si sabbato curaret. Majorem enim curam habebant de sabbato quam de homicidio vel de adulterio. Matth. xxiii, 24 : Liquantes culicem, camelum autem glutientes.

" Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei, "

Ad quos productus fuerat dolose agentes. Eccli, xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.

" Quomodo vidisset. " Quia factum calumniari non poterant, modum requirunt, ut illum reprehendant : quia ex modo volebant ostendere quod esset maleficus et non divinus. Joan, viii, 48 : Samaritanus es tu, et daemonium habes. Matth, xii, 24 : In Beelzebub, principe daemoniorum, ejicis daemonia.

." Ille autem " intrepidus confitebatur, et simpliciter veritatem simplicem confitens, " dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos. " Cum tamen secundum Platonem oculi ex igne, secundum Aristotelem autem ex aqueo limpido conficiantur. Et ignis quidem fulgor caligat ex luto, et aquae limpiditas turbatur : ut per contrarium naturae, divina virtute sanatus esse intelligatur.

" Et lavi, " gratia Dei, et limpiditate sapientiae Scripturarum lutulentum substantiam purgavi. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote.

" Et video, " tenebris absolutis caecitatis. Michaeae, vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Matth, xx, 34 : Tetigit oculos eorum, et confestim viderunt, et sequebantur eum.

" Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam. "

Ecce istorum dissensio : quia quidam coacti ab ipsa veritate, jam ad devotionem deflecti videbantur: quidam autem malitia obstinati, persistebant in pertinacia. Et hoc est : " Non est hic homo, " nam Deum nolunt confiteri, " a Deo, " eo quod contra praeceptum Dei facere videtur, " qui sabbatum non custodit, " quia sabbatum et opere et praecepto est sanctificatum. Opere : quia requievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat . Praecepto autem, Exod, xx,

8 : Memento ut diem sabbati sanctifices.

" Alii autem, " inclinati ad devotionem, " dicebant : Quomodo potest homo peccator, " qui cum Deo nihil habet commune, " haec signa facere ? "

Contra hoc est quod dicitur, Matth. vii, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Responsio est ad hoc, quod sicut saepe diximus, quod isti non attendebant tam factum quam modum faciendi : quia ut potestatem habens, non cum clave suplicationum vel exorcismorum ista faciebat, sicut saepe diximus. Unde, Matth.VII, 29 : Erat docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei.

" Et sic schisma erat inter eos. " Et hoc voluit Dominus, quia concordia malorum est mala. Isa. XIX, 14 : Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis : et errare fecerunt aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Act. xxiii, 7 : Facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos: et soluta est multitudo.

" Dicunt ergo caeco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia Propheta est.

Non crediderunt ergo Judaei de illo quia caecus fuisset, et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus qui viderat.

Et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? "

Tangit hic negationem ejus qui fecit miraculum. Et sicut in praecedenti, ita et hic ex hoc magis publicatur.

Tanguntur autem hic quatuor, scilicet,

Pharisaeorum versutia ad quaerendum, duritia eorum ad credendum, diligentia ad investigandum, et parentum caeci timiditas ad veritatem testificandam.

" Dicunt ergo. " Quaerebant enim versute a simplici : " Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? " Ac si dicerent : Secrete illum nosti, et aliquid mali te non latet: die hoc. Jerem.IX, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Chrysostomus : " Intuere quot modis tentant miraculum obumbrare. Sed haec est natura veritatis ut per haec potior fiat, per quae intenditur obumbrari. " III Esdrae, iii, 12 : Super omnia vincit veritas. Et, ibidem, IV, 38 : Veritas manet, et invalescit in aeternum, et vivit, et obtinet in saecula saeculorum.

" Ille autem dixit, " constans athleta veritatis. Eccli.IV, 33 : Pro justitia agonizare pro anima tua, etc.

" Quia Propheta est. " Propheta magnus et fidelis in conspectu Domini. Lucae, vii, 16 : Propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam.

" Non crediderunt ergo, etc. "

Ecce ad credendum duritia. Quia licet illum videntem cernerent, et testimonium omnium esset quod prius caecus fuerat, tamen non crediderunt de illo quia caecus esset. Et haec fuit crassa infidelitas. Isa. IV, 1 : Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est ? Exod.IV, 1 : Respondens Moyses ait, scilicet Deo : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus.

" Donec vocauerunt parentes ejus qui viderat, " hoc est, qui illuminatus fuerat : quia parentes non libenter confitentur turpia de filiis. Turpe autem est caecum natum genuisse. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, et ignoraverunt vias ejus, et nescierunt semitas ejus. C hrysostomus : " Putabant aborti-

vum facere miraculum, unde semper rebellare nitebantur. "

" Et interrogaverunt eos, dicentes. "

Ecce quanta diligentia ad quaerendum. Non enim suffecit quaerere a caeco, nisi etiam parentes et noti vocarentur.

Faciunt autem hic duas quaestiones, et implicant tertiam ante duas quas faciunt. Et ideo parentes responderunt ad duas, et ad tertiam non respondent propter timorem.

Prima quam implicant quaestio est haec : " Hic est filius vester? " hoc est: Estne hic filius vester? Videbant enim manifestum factum in homine, et constantiam ad confitendum : et ideo de illo nesciunt aliquid sui propositi investigare. Act. IV, 14 : Hominem videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

" Quem vos dicitis quia caecus natus est. " Secunda quaestio est. Chrysostomus : " 0 inquinati per omnia scelera, quis eligeret pater talia loqui de filio ? " Unde dicunt : " Quem vos dicitis. " Ac si dicerent: Etsi dicatis, dictum vestrum non stabile reputatur. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper judicium.

" Quomodo ergo nunc videt ? " Tertia quaestio est. Dolosi sic quaestiones componebant, ut quidquid diceretur, inconveniens reputaretur. Job, VI, 26 : Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.

" Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est. "

Ecce timiditas parentum , non au- dentium confiteri miraculi veritatem. " Scimus quia hic est filius noster. " Haec est responsio ad primam quaestionem, quam implicite proponebant. Isa. lviii, 7 : Carnem tuam ne despexeris. Ibidem, xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Proverb. XXXI, 2 : Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ? Hanc autem quaestionem natura negare non permittit.

" Et quia caecus natus est. " Quod confiteri non verecundum est, tamen veritas id confiteri compellit. Ad Romanos, IX, 1 : Veritatem dico in Christo : non mentior, testimonium mihi perhibente tonscientia mea in Spiritu sancto. Ad Ephes.IV, 25 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.

" Quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus : ipsum interrogate : aetatem habet, ipse de se loquatur.

Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos : jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

Propterea parentes ejus dixerunt : Quia aetatem habet, ipsum interrogate. "

Ecce hic timore confusionis divertunt a veritate.

Unde hic duo dicuntur, scilicet, quod a veritate divertunt, et qua de causa diverterunt.

Dicunt duo : de modo miraculi, et de auctore.

De modo miraculi dicunt: " Quomodo, autem nunc videat, nescimus. " Hoc non erat verum : quia ex quo caecus .eis

qui erant vicini, et his qui noverant eum, prius modum praedicaverat, multo magis hoc praedicaverat parentibus sibi de recepto visu congratulantibus. Sic Pe\trus negavit Dominum, et veritatem, Luc. XXII, 34 : Non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me . Sic filius negat patrem, et pater filium, Matth, x, 34 et 35 : Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, etc.

"Aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus. " Hoc non quaerebant : sed isti sciebant quod statim si de modo videndi respondissent, quaesituri essent de tanti miraculi auctore : et ideo praeveniunt respondendo se nescire. Contra quod dicitur, Eccli, IV, 24 et 25 : Pro anima tua ne confundaris dicere verum : est enim confusio adducens peccatum : et est confusio adducens gloriam et gratiam.

" Ipsum interrogate. " De se ponunt responsionem super filium.

" aetatem habet, " hoc est, sufficientem ad regimen vitae intellectum : et ideo a tutela nostra est absolutus.

" Ipse de se loquatur. " Act. XXVI, 1: Permittitur tibi loqui pro temetipso." Haec dixerunt parentes ejus, etc. "

Causam reddit Evangelista propter quam parentes diverterunt a veritate, scilicet " quoniam timebant Judaeos, " quod tamen facere non debebant. lsa. LI, 12 : Quis tu ut timeres ab homine mortali ? Luc. xii, 4 : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant .

Causa autem timoris fuit : " Jam enim conspiraverant Judaei. " Conspiratio est obligatio in malum. Jerem.XI, 9 et 10 : Inventa est conjuratio in viris Juda, et in habitatoribus Jerusalem.Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, etc.

" Ut si quis eum confiteretur esse Christum, " hoc est, Messiam in lege promissum, et unctum a Deo divinitatis unctione, " extra synagogam fieret, " tamquam anathema ab omnibus ejiceretur. Jerem.XI, 19 : Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Joan.XVI, 2 : Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.

" Propterea parentes ejus dixerunt, etc. "

" Propterea parentes ejus dixerunt, " accusationem suam in filium convertentes : " Quia aetatem habet, ipsum interrogate. " Ad Galat.IV, 1 et 2 : Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre. Ac si dicant : A jugo nostro obedientiae est absolutus, et a cura. I ad Corinth.XIII, 11 : Quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Sic ergo nitentes istos inducere ad negandum, non potuerunt : sed magis veritas emicuit.

" Vocaverunt ergo rursus hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est.

Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio : unum scio, quia caecus cum essem, modo video.

Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?

Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ? "

Hic notatur quod miraculum nituntur obnubilare, quia negare non possunt : ut saltem nomini Christi non attribuatur. Et ad hoc inducunt blanditias, ut illiciant : versutias, ut decipiant: convicia, ut ad impatientiam moveant : injurias, ut terroribus cogant.

Et hoc est : " Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecas, " ut blandiendo emollirent eum : ut alii miraculum quod negari non poterat attribueret, et non Christo. Jerem. xx, 10 : Audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, ei persequamur eum:... Si quo modo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo. Daniel. VI, 4 : Principes et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli, scilicet ut moverent eum, ex latere regis: nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt.

" Et dixerunt ei, " caeco nato blandientes : " Da gloriam Deo, " de te jam sanato. Et hoc attribue Deo, et non Christo : et hoc stultum est, quia dare gloriam Deo, est confiteri veritatem. Josue, VII, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, etc.

" Nos scimus quia hic homo, " non Deus, " peccator est, " quia sabbatum non custodit. Isa. LIII, 4 : Nos reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, ei humiliatum. Matth.XI, 19, dicunt quod est vorax, potator vini, peccatorum et publicanorum amicus.

" Dixit ergo eis ille, etc. "

" Dixit ille, " blanditiis non illectus : " Si peccator est, nescio, " hoc est, non approbo. Vel, " Si peccator est " simpliciter, hoc " nescio, " et pro certo scirem in meipso si esset : quia tunc curatus non essem. Et ideo quia nescio peccatorem, ipse pro certo non est peccator.

" Si peccator est, nescio. " Chrysosto- mus : hoc est, modo non enuntio. Vel dicatur sicut jacet littera : Ego nescio eum esse peccatorem. Et haec habet duas causas veritatis, scilicet, si peccator est in conspectu vestro, ego hoc nescio, hoc est, non approbo. Vel, si peccator est simpliciter, hoc nescio : et pro certo scirem in meipso, si esset, quia tunc curatus non essem. Et ideo quia nescio peccatorem, ipse pro certo non est peccator. Joan.VIII, 46 : Quis ex vobis arguet me de peccato ? I Petri, II, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

" Unum scio, " per experimentum, " quia caecus cum essem " prius, " modo, " beneficio gratiae ipsius, " video. " Tobiae, XI, 17 : Benedico te, Domina,: Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : ei ecce video Tobiam, filium meum. Isaiae, xlix, 9 : Ut diceres his qui vincti sunt : Exile : et his qui in tenebris : Revelamini.

" Dixerunt ergo illi, etc. "

Hic astutiis et versutiis nituntur illum decipere.

" Quid fecit tibi ? " Ecce una quaestio, in qua quaerunt quid iecerit: Utrum factum fuerit contra legem. Et sic ostenderent merito illius facti, Christum esse peccatorem, et non curatum esse caecum merito facti illius. Eccli, viii, 14 : Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. Proverb, l, 11 : Abscondamus tendiculas contra insontem frustra.

" Quomodo aperuit tibi oculos ? " Hoc ideo quaerunt, quia si cataplasma, aut malagma aliquod apposuisset, tunc ei non adscripsissent. Proverb.XII, 5 : Consilia impiorum fraudulenta, verba impiorum insidiantur sanguini. Item, Proverb.XXIV, 15 : Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, neque, vastes requiem ejus.

"Respondit eis: Dixi vobis jam, etc."

" Respondit eis " ille immobilis veritatis confessor. Psal. XXXVIII, 2 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

" Dixi vobis jam, et audistis, " hoc est, explanatum verbum meum simplicibus verbis intellexistis. Job, VI, 27 : Super pupillum irruistis, et subvertere, etc.

" Quid iterum vultis audire ? " Si enim iterato velletis audire ex fide et devotione, paratus essem dicere : sed quia tentando et dolose quaeritis, nolo dicere. Matth.VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Proverb.XVIII, 2 : Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde suo.

" Numquid et vos, " qui usque hodie hunc persequimini, modo deposita malitia, " vultis discipuli ejus fieri ? " quia tam diligenter quaeritis de factis ejus. Tunc enim oporteret humiliari ad ipsum. Deuter, xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Oporteret etiam sequi eum, imitando et observando praecepta ejus : quorum nihil vultis facere. Isa. VIII, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

" Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.

Nos scimus quia Moysi locutus est Deus : hunc autem nescimus unde sit. "

Ecce hic se convertunt ad convicia.

Et dicuntur duo, scilicet, convicia pharisaeorum, et sapientissima responsio illuminati.

In convicio duo sunt : maledictio illuminati, et qualiter Moysen praeferunt Christo ipsi pessime excaecati.

Dicit ergo : " Maledixerunt ergo ei, " scilicet caeco, " et dixerunt. " Sed haec maledictio convertitur in benedictionem. Zachar, viii, 13 : Sicut eratis maledictio in Gentibus, domus Juda, et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Genes, xxvii, 29 : Qui benedixerit tibi, sit ille benedictus : et qui maledixerit tibi, sit ille maledictus.

" Et dixerunt : Tu discipulus ejus sis. " Genes.XXVII, 13 : In me sit ista maledictio. Luc. VI, 22 : Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerinl nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

" Nos autem Moysi discipuli sumus, " quem Christo praeferunt. Et haec est blasphemia : et tamen in hoc falsum dicunt. Quia si essent discipuli Moysi, per Moysen venirent ad Christum. Joan. v, 46 : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Luc. XVI, 29 : Habent Moysen et Prophetas: audiant illos.

" Nos scimus quoniam Moysi locutus est Deus. "

Ratio est apparens, non existens, quare Christo praeferunt Moysen : " Nos scimus, " per auctoritatem legis, " quoniam Moysi loculus est Deus. " Numer, XII, 8 : Ore ad os loquar ei, sicut homo solet loqui ad amicum suum. Exod. xxxiii, 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem. Sed noluerunt scire quid intenderent locutione : quia mysteria loquebatur de Christo, et ad hoc habebant cor velatum. II ad Corinth. III, 15 : Usque in hodiernum diem, eum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.

Et ideo dicunt : " Hunc autem nescu mus unde sit. " Et contradicunt sibi. Nam supra, VII, 27, dicebant quidam ex Jerosolymis : Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Sed ibi loquitur Evangelsita de origine carnali : hic autem de

origine divina. Quia noluerunt scire utrum potestas ejus esset a Deo vel a diabolo. Matth.XXI, 23, principes sacerdotum et seniores populi dicebant Christo docenti in templo : In qua potestate haec facis ? aut quis dedit tibi hanc potestatem ?

" Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos.

Scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.

A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati.

Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. "

Ecce sapiens caeci illuminati responsum.

Et dicit quatuor : primo miratur de eorumdem dicto, cum ratio unde sit, appareat in facto : rationem adhibet, et rationem confirmat : et postea contra eos concludit.

Dicit ergo : " In hoc enim " dicto vestro, " mirabile est, " quia mirandum est quod a sapientibus dictum stultitiae procedit. Proverb. xxvii, 22 : Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. Et hoc miserabile est et mirabile. Marc.VI, 6 : Mirabatur propter incredulitatem eorum.

" Quod vos, " sicut dicitis, " nescitis unde sit, " cum ex operibus potestatem divinam, et ex potestate naturam et personam possetis cognoscere : " et aperuit meos oculos, " quod eo modo quo solo fecit imperio : applicans etiam ea quae secundum naturam in contrarium operantur, non posset facere nisi Deus esset cum eo. Joan.XIV, 12 : Propter, opera ipsa credite. Ibidem, x, 25 et 26 : Opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, etc.

Videtur autem hoc fallax argumentum : quia, Matth.VII, 22, dicitur, quod etiam mali signa faciunt. Sed ad hoc jam saepius responsum est, quod in operibus Christi consideratur non tantum factum, sed multo plus modus faciendi. Et sic iste loquitur hic.

ii Scimus autem quia peccatores Deus non audit, etc. "

Ecce ratio confirmans quod dixit : " Scimus autem, " per Scripturam, " quia peccatores Deus non audit. " Psal. cxviii, 155 : Longe a peccatoribus salus. Isa. I, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Proverb. I, 26 : Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, etc.

Sed ad hoc dicendum, quod Deus peccatores recedentes a peccatis audit, sicut publicanum : quia sunt paenitentes. Sed peccatores qui manent in peccatis, non audit ad fructum vitae aeternae.

Sic ergo dicit: " Scimus quia peccatores, "in peccatis manere volentes, " Deus non audit, " hoc est, exaudit. Proverb. xv, 29 : Longe est Dominus ab impiis. 11 Machab.IX, 13 : Orabat scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus.

" Sed si quis Dei cultor est, " in veritate cultus, qui describitur, Joan.IV, 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Unde, Isa. XIX, 21, cum loqueretur de aegyptiis, conversus ad Dominum dixit : Cognoscent aegyplii Dominum in die illa : et colent eum in hostiis et in muneribus : et vola vovebunt Domino, et solvent.

Job, xlii, 8 : Job, servus meus, orabit pro vobis : faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia.

" Et voluntatem ejus facit, " in observatione mandatorum. Deuter.IV, 7 : Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Unde, Luc. I, 13, ubi dicitur Zachariae quod exaudita est oratio ejus, praemittitur, v. 6: Erant autem justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. " Hunc exaudit. " Unde, Psal. XVI, 1 : Exaudi, Domine, justitiam meam. Aliter enim diceretur illud Jeremiae, XII, 2 : Prope es tu ori eorum, ei longe a renibus eorum.

"A saeculo non est auditum, etc. "

Ecce ostendit quam inconsueta est infidelitas istorum.

" Assecuto non est auditum quia quis," per naturalem potentiam, vel peccator propria potestate, " aperuit oculos caeci nati. " Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? Ibidem, xliii, 19 : Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea.

" Nisi esset hic a Deo, etc."

" Nisi hic, " scilicet Salvator, " esset a Deo " in se manente, " non posset facere quidquam. " Et haec est conclusio qua concludit totum propositum. Joan. iii, 2 : Nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ibidem, xvii, 2 : Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, etc.

" Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. "

Hic convertuntur ad injurias, et convicia, et quasi ad minas. Unde inferunt convicium, et ejiciunt tamquam excommunicatum.

De primo dicunt: " In peccatis natui es lotus. " Totum dicunt natum in peccatis, quia et corpore judicio Dei deformatum, et a Deo damnatum, et animo reputant eum protervum : eo quod non consensit persuasionibus eorum. Job, IV, 7 et seq. : Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit : aut quando recti deleti sunt ? Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu irae ejus esse consumptos. Accipiebant etiam occasionem dicti ab hoc quod dicit, Exod. xx, 5 : Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. Et ideo in ipso videntes paenam, dixerunt ipsum pro omnibus punitum. Et forte discipuli occasionem suae quaestionis acceperunt ab hoc errore Judaeorum et Pharisaeorum.

" Et tu doces nos ? " Hoc ex indignatione dicunt : quia a nullo hominum doceri volebant. Diligens autem veritatem, paratus est ab omni homine veritatem audire. Unde poterat iste dicere illud Joannis, viii, 45 : Ego si veritatem dico vobis, quare vos non creditis mihi ? Sapient, III, 11 : Sapientiam et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.

" Et ejecerunt eum foras, "

Hoc est, a synagoga ipsorum projecerunt. Supra, v. 22 : Jam conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra sgnagogam fieret. Et hoc quidem fuit gloriosum. Quia, sicut dicitur, Apocal.II, 9 : Dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Eccli.III, 30 : Synagogae superborum non erit sanitas. Ibidem, XXI, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium. A talibus ergo ejicitur bonus, sicut pretiosum a vili.

" Audivit Jesus quia eiecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei?

Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum?

Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.

At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. "

In parte ista ponitur istius miraculi fructus.

Tanguntur autem hic duo, quae facta sunt per miraculum : aedificatio fidei, et publicatio, scilicet, justitiae divinae, et judicii, ibi, v. 39 : " Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni, etc. "

In primo horum tria dicuntur : quaestio exhibens illuminationem ex parte Christi, quaestio petens distingui fidem ex parte caeci, et fides distincta ex parte illuminati.

In primo horum tria dicuntur, scilicet, consolatio ejecti, evectio ad fideles exprobrati et allocutio instruendi.

Dicit ergo : " Audivit Jesus. " Audivit quidem quod ante scivit: licet ut homo etiam audire vellet, ut nobis formam daret inquirendi et audiendi veritatem, antequam procedamus contra aliquem. Genes, xviii, 21 : Descendam et videbo, utrum clamorem qui pervenit ad me, opere compleverint.

" Quod ejecissent eum foras, " et ideo congregavit eum ad se. Jerem.XXIII, 3 : Ego congregabo reliquias gregis mei, de omnibus terris ad quas ejecero eos. Ezechiel.XXXIV, 16 : Quod perierat requiram, et quod abjectum fuerat reducam.

" Et cum invenisset eum, " hoc est, intus venisset per gratiam quam ei apposuit. Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter donec inveniat.

" Dixit ei, " benigna allocutione qua consolaretur desolatum. Cantie. IV,11 : Mel et lac sub lingua ejus.

" Tu credis in Filium Dei? "

Quaestio est exhibens illuminationem.

Sed objicitur de hoc quod Beda dicit, quod nullum Dominus curavit in corpore, quem non ante curavit in mente. Et constat, quod iste mente curari non potuit sine fide : quia dicitur, ad Hebr, XI, 6 : Sine fide impossibile est placere, Deo. Si ergo fidem prius habuit, qualiter modo de fide sua quaerit Christus?

Ad hoo dicendum, quod omne opus Dei perfectum factum est : sicut, Deuter.XXXII, 4, dicitur : Dei perfecta sunt opera. Sed, sicut dicit Augustinus, dupliciter Deus perfecta sua facit opera. Quaedam enim facit in toto perfecta: sicut fecit perfectum solem, cui nec addi nec minui posset. Quaedam autem inchoavit in tali perfectione, quod in seipsis haberent unde se perficere possent: sicut lunam in initio noctis accendit lumine, et posuit in tali orbe per quem mota contra solem, se totam lumine impleret. Et sic fecit in hominibus : quia suis primo dedit fidem inchoatam lumine indistincte, quae vocalur fides implicita : et ideo aliquando modicae fidei dicuntur, sicut, Matth. XIV, 31 : aliquando tardi corde ad credendum, sicut, Luc.XXIV, 25. Sed gratia quae est in fide indistincta, continuo movet et perficit in eis usque ad fidem, cum distinctione perfectam et explicitam, per eruditiones et illuminationem acceptam. Et ita quaerit hic Dominus, cum dicit: " Tu credis, " distincta fide et explicita, " in Filium Dei, " qui tibi jam distinctam manifestavit virtutem ? Ad Hebr.XI, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Joan.XIV, 1 : Creditis in Deum, et in me credite." Respondit ille, et dixit, etc. "

Petitio est illuminationis ad explicitam et distinctam fidem.

" Quis est, " tam in persona, quam in natura, et virtute ? Sic enim quaerit : quia ante et nomen et personam noverat, quando dixit: Ille homo, qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos . Sed sicut in naturis non sufficit cognoscere quid est, nisi habeatur cognitio accidentium propriorum : ita in fide oportet cognoscere articulum cum suis propriis determinationibus. Et sic quaerit hic cognoscere Filium Dei, cum dicit: " Quis est, Domine, " hoc est, cujus substantiae et excellentiae et virtutis est, " ut credam in eum ? " Cum non sit credendum, nisi in aliquid quod perfecte est explicitum, si fide explicita credatur in eum.

Sed tunc quaeritur, Quare Christus voluit quod ille fide gaudens implicita, disputans staret coram Pharisaeis. Si enim statim dedisset perfectam sui notitiam et fidem, melius respondisset.

Ad hoc dicendum est secundum Chrysostomum. Et dicit Chrysostomus : " Hunc ignorat pro quo tantum disputavit, ut discat veritatis amorem. Quia si explicitam habuisset Christi notitiam, putaretur quod amore personae, et non amore veritatis disputasset. " Luc. XXIV, 16 : Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent Joan, xx, 14 : Vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.

" Et dixit ei Jesus. "

Ecce distinctae fidei et illuminationis de cognitione Filii Dei plena collatio.

Unde dicit : " Et vidisti eum : " in signis exterioribus deitatem ejus perpendisti, et hoc in praeterito : " et qui loquitur jam tecum, " de tua interiori illuminatione plena et distincta, " ipse est. " Ad hoc enim Verbum caro factum est, ut nobis carnalibus ad modum nostrum loqueretur, et loqui posset. Joan.IV, 26 :

Ego sum qui loquor tecum. Ibidem, viii, 25 : Ego principium, qui et loquor vobis. Baruch, m, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Sunt autem quidam qui objiciunt de hoc : " Et vidisti eum : " quia fides est de his quae non videntur. Sed haec objectio nulla est, et in antehabitis soluta : quia et fides et explicatio fidei semper ex sensibus oriuntur quantum ad credere, licet ipsum donum fidei sit lumen a Deo collatum.

" At ille ait, etc. "

Consensum praebet ad fidei explicationem.

" Credo, Domine. " Corde illuminato consensum fidei praebeo. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Habacuc, ii, 4 : Justus autem in sua fide vivet .''

" Et procidens, " pronus in terram, " adoravit eum, " ea quae dicitur latria adoratione. Matth.II, 11 : Et procidentes adoraverunt eum. Josue, vii, 6, Josue pronus cecidit in terram coram arca Domini. Prostrationem enim debemus Creatori, in signum quod manu Creatoris de nihilo erecti sumus.

" Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.

Et audierunt quidam ex Pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos caeci sumus?

Dixit eis Jesus. Si caeci essetis, non haberetis peccatum : nunc vero dicitis : Quia videmus : peccatum vestrum manet."

Ecce secunda pars quae est de propa-

lata ratione divini judicii per miraculum istud.

Habet autem duas partes : in quarum prima Domini judicium propalatur : in secunda, murmur Pharisaeorum compescitur.

De primo dicit: " In judicium, " non quidem damnationis. Joan.III, 17 : Non misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Sed in judicium discretionis bonorum ad me congregandorum, et malorum mihi resistentium. Psal. xlii, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta.

" Ego in hunc mundum, " qui complectitur bonos et malos, " veni, " per incarnationem, " ut qui non vident videant. " Non notat hic causam, scilicet, quod ad hoc non venit finaliter ut aliquis excaecaretur. I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Sed notat terminum : quia adventus ejus terminatus fuit ad hoc : sicut solis calor in fumosa terra, terminatur ad nebularum tenebras : et sicut medici boni operatio, in desperatis terminatur ad mortem : et sicut boni viri virtus, apud perversos terminatur ad indignationem.

" Ut qui non vident, " interius et exterius, et devote illuminationem petunt, " videant, " a me illuminati. Joan.I, 9 : Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Luc. xviii, 42 : Respice, fides tua te salvum fecit.

" Et qui vident, " hoc est, propria praesumptione se videntes reputant per scientiam legis, sicut Scribae et Pharisaei indurati et indevoti, " caeci fiant, " in corde. Genes.XIX, 11 : Et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate, a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Sic similiter isti ostium fidei et Ecclesiae quod est Christus, non inveniunt. IV Regum, VI, 18 : Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxtaverbum Elisei. Matth.XXIII, 24 : Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem gluttientes.

" Et audierunt quidam ex Pharisaeis. "

Tangitur hic murmur Pharisaeorum quorumdam, " qui cum ipso, " scilicet cum caeco illuminato, " erant, " adhuc adspicientes et admirantes miraculum.

" Et dixerunt ei: Numquid et nos, " qui religiosi et litterati sumus in lege, " caeci sumus ? " qui spiritualiter visum spiritualem illuminatum habemus. Ad Roman. ii, 19 : Confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt. Isa. xliii, 8 : Educ foras populum caecum, et oculos habentem : surdum, et aures ei sunt.

" Dixit eis Jesus. "

Jesus qui est lux vera quae omnia videt antequam fiant: " Si caeci essetis, " vestra reputatione. Vel etiam, memores quod nihil visus in corde habetis, " non haberetis peccatum, " quia tunc vel ad me converteremini, vel impossibiles essetis ad cognitionem percipiendam. II Petri, ii, 21 : Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.

Sed contra hoc objicitur, 1 ad Corinth, XIV, 38 : Si quis ignorat, ignorabitur.

Sed ad hoc dicendum, quod loquitur ibi Apostolus de ignorantia crassa, et supina sive affectata, qua scilicet isti ignorabant. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Illi autem qui simplicem habent nescientiam, excusantur. Genes, xx, 4 : Num gentem ignorantem et justam interficies ? quia hoc judicium esset injustum. Unde, Jacobi, iv, 17 : Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

Et hoc est:

" Nunc vero dicitis : Quia videmus, etc. "

. Scientiam enim litterae habere sine spiritu illuminante, est sicut oculus non coadunatum habens visum sed confu- sum. Psal. CXIII,5 : Oculos habent, ei non videbunt.

" Peccatum vestrum manet, " quia non quaeritis veniam, nec convertimini ad fidem. Joan, iii, 36 : Qui incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Et haec de capitulo nono.