IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Et veritas liberabit vos. " Et hoc est verae libertatis complementum. Ad Roman. viii, 21 : Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Ad Galat.IV, 26 : Illa quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Sic ergo sermo Domini per hoc quod est veritas, liberat a coactione et obligatione vanitatis. Per hoc quod est sermo gratiae, liberat a culpae et iniquitatis servitute. Per hoc autem quod est

sermo omnipotentis Dei, liberat a servitute miseriae. Primo dat libertatem naturae, secundo dat libertatem gratiae, et tertio dat libertatem gloriae.

" Responderunt ei : Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ? "

Hic excluditur gloria eorum qui in libertate gloriantur.

Et habet duas partes : in quarum prima excluditur gloria libertatis carnalis : in secunda, quae sit vera libertas aperitur, ibi, v. 34 : " Respondit eis Jesus : Amen, amen, etc. "

In prima quaestione duo supponuntur, et unum inquiritur. Supponunt enim, quod semen sunt liberi Abrahae, per liberam matrem nati : dicentes : " Semen Abrahae sumus. " Supponunt etiam, quod non se in servitutem redegerint per opus degenerationis a tanto patre, cum dicunt : " Et nemini servivimus umquam. "

Et hoc est: " Responderunt ei, " scilicet Judaei, carnalem intellectum habentes : et ideo in sermone Christi per intellectum spiritualem non remanentes. Psal. lxxxi, 5 : Nescierunt, neque intellexerunt : in tenebris ambulant. Sapient. II, 21 et 22 : Excaecavit illos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei.

" Semen Abrahae " carnale " sumus, " nati per liberam Saram : credentes quod per hoc essent liberi. Non intellexerunt isti, quod dicit Apostolus, ad Galat.IV, -3 : Qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem. Et ita qui non est filius promissionis gratiae, non est spiritualiter filius liberae. Isti ergo qui se corruptionis carnalis filios esse probabant, erant filii ancillae. Isa. I, 4, ideo vocantur se- men nequam : Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semen nequam, filiis sceleratis. Sapient.XII, 10 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia illorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.

" Et nemini servivimus umquam. "

Hic videntur falsum dicere. Genes. xv, 13 : Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti. Isa. xlix, 7 : Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum. Videtur ergo quod servierunt. Unde Augustinus : " 0 pellis inflata I Non est vera magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum temporis libertatem, quomodo verum dixistis? Joseph venumdatus est, Prophetae in captivitatem ducti sunt, populus in aegypto in luto et latere servierunt, vosipsi tributa solvebatis. "

Sed ad hoc dicendum, quod duplex est servitus : una quidem conditionis, et altera violentae oppressionis. Conditionis est quando aliquis natus est servus, vel a domino suo, vel a seipso, vel propter peccatum aliquando addictus est servituti: et hoc modo dicunt se servos non esse. Per violentam autem oppressionem erant a multis in servitutem subjecti : et sic loquuntur auctoritates inductae. Levit. xxv, 44 : Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt, etc. Et sequitur post pauca, v. 46 : Fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam. Unde de Salomone dicitur, quod de filiis Israel neminem servire constituit .

Sic ergo quoad conditionem servitutis dicunt quod " nemini servivimus umquam. "

" Quomodo tu dicis, etc. "

Ecce quaestio ex duobus suppositis.

" Liberi erilis, " quia qui liber est, jam non potest fieri liber : quia de spirituali libertate nihil intellexerunt. Ad Galat.IV, 31 : Non sumus ancillae filii, sed liberae.

Est autem notandum, quod Christus quatuor dixerat, scilicet, quae erant facientia libertatem, quorum unum est manere in sermone ejus : secundum, discipulos ejus esse : tertium, cognoscere veritatem: et quartum, liberos esse vel fore. Et isti non faciunt vim nisi de uno, scilicet, de ultimo. Et ad hoc dicendum secundum Chrysostomum, quia de aliis nullam curam habuerunt: quia illa spiritualia fuerunt. De quarto autem, quia gloriam saeculi praetendebant, magnam vim faciebant.

" Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

Servus autem non manet in domo in aeternum : filius autem manet in aeternum.

Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. "

. Secundum est in quo excludit hujus libertatis gloriam.

Habet autem tres pares : in quarum prima ostendit rationem verae et spiritualis servitutis : in secunda ostendit, quis liberare potest a conditione hujus servitutis: in tertia, excludit objectionem quam faciunt de conditione libertatis.

In prima harum duo facit : in quorum primo ostendit servitutis originem, et veram causam : in secundo, ostendit servi a Domino abjectionem.

Dicit ergo : " Respondit eis, " de libertate falsa gloriantibus, " Jesus, " vere liber natus Dominus.

" Amen, amen dico vobis. " Bis dicit Amen, quia dictum ejus dupliciter confirmatur, scilicet, ex ratione naturali, et ex sermone divino. Psal. CXVIII, 89 : In aeternum, Domine, permanet verbum tuum.

" Omnis qui facit peccatum. "

Aliud est facere peccatum, et aliud pati peccatum. Qui enim facit peccatum, mente et voluntate descendit a dignitate libertatis divinae, et naturae, et gratiae, et gloriae. Quia dicit Damascenus, quod peccatum est recessio ab eo quod secundum naturam, in id quod est praeter naturam. Et ita recedit a libertate in qua factus est : quia liber erat ex Dei imagine perfective : liber erat a coactione per naturae libertatem : liber erat ad gratiam, per eam quam habuit ad gratiam habilitatem : liber erat ad gloriam, per eam quae est gratiae ad gloriam ordinationem. Et ab omnibus his descendit, et pretio delectationis peccati se vendidit voluntarie in servitutem.

Qui autem patitur peccatum, tripliter patitur. Aut enim injacentem fomitem peccati patitur, eumdem tamen fomitem refraenans. Ad Roman. VII, 20 : Si autem quod nolo illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Glossa : Hoc est, fomes peccati. Aut patitur peccatum insurgens contra se : sicut Laurentius passus est tyrannidem Decii. I Machab.ii, 62 : A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est. Et hoc modo patitur homo peccatum diaboli in tentatione. Aut patitur peccatum permittendo peccatum : sicut Deus patitur peccatum hominum et viri sancti, ne pejus fiat, vel ut majus bonum eliciat. Cantic.II, 2 : Sicut Ulium inter spinas, sic amica mea inter filias, hoc est, sicut virtus inter vitia, sic amica mea inter filias. Isto sic patiens non cadit a libertate.

" Servus est peccati. "

In toto servus efficitur : quia mente libera a dignitate libertatis descendit. Et hoc patet ratione et lege : ut dupliciter confirmetur. Rationem enim servitutis Philosophi assignant, dicentes eum esse servum, qui impedita mente et ratione, impeditas ad proprium regimen habet operationes. Ille enim causa sui esse non potest, sed indiget ut alio regatur, qui liber et non impeditus est in istis. Sapient. xvii, 19 et 20 : Omnis orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quae. superventura illis erant. Peccatum enim tenebra est spiritualis, tenens mentem et rationem et voluntatem ne liberis actibus operetur. Lege autem hoc probatur duplici : divina, et civili. Divina quidem lege, Genes.IX, 23 et seq., ubi propter peccatum patris Chanaan, puer addictus est servituti. Ubi dicitur, v. 25 : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Civili autem, quia servus dicitur servatus: quia qui primo in bellis injustis quae movebant a civibus capti et superati, a morte servabantur ad vilia opera et obsequia, servi fuerunt et dicebantur. II Petri, II, 19 : A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Et si sit superatus delectatione peccati, servus est peccati.

Attende autem, quod licet aliquis servus sit peccati, propter quod voluntarie se peccato subjicit, tamen peccatum non est dominus, quia non habet in se aliquid unde superponatur aut dominetur : sicut quando aliquis est servus servorum, qui in se nihil habet unde superpositionem habeat. Et ideo peccator est servus servorum, non servus alicujus domini. Isa. xlix, 7 : Ad contemptibilem animam, et ad abominatam gentem, ad servum dominorum. Genes.IX, 25 : Servus servorum erit fratribus suis. Et ideo qui facit peccatum, nec in eo cujus servus est, nec in se habet libertatem. Et hoc notat Dominus in eo quod non dicit simpliciter : Qui facit peccatum, servus est: sed cum additione dicens : " Servus est peccati. "

" Servus autem non manet in domo in aeternum. "

Ostendit hic servi a domo abjectionem.

Dicit ergo : " Servus, " qui dicto modo est servus : sive servituti addictus, tum ratione, tum lege, " non manet, " dignitate libertatis quam a patre habuit amissa, " in domo, " hoc est, in familia patrisfamilias : quia domus patrisfamilias est libera ex patre : " in aeternum, " hoc est, numquam manet. Quia si maneret in familia existens servus, jam divideret haereditatem cum liberis : et sic libera bona patrisfamilias ad alienam manum indignam derivarentur, scilicet, ad eum cujus ille jam servus effectus est, qui est liberi patrisfamilias hostis et inimicus. Unde, Genes.XXI, 10 : Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim eri( haeres filius ancillae cum filio meo Isaac. Psal. c, 7 : Non habitabit in me

dio domus meae qui facit superbiam.

" Filius autem manet in aeternum, " quia ille libertatem in qua natus est conservat : et ideo in haereditate patrisfamilias bona conservatur et honore domus. Ad Roman. VIII, 17 : Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Joan.XIV, 2 : In domo Patris mei mansiones multae sunt.

Objicitur autem contra ea quae dicta sunt, Numer. xii, 7 : At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ad Hebr.III, 5 : Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant. Luc. XII, 42 et 43 i Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ? Beatus ille servus, etc. Ergo servus non tantum manet

in domo, sed etiam praeest familiae domus.

Ad hoc dicendum, quod servitus hinc inde aequivoce sumitur. Servitus enim in communi dicta notat subjectionem. Est autem subjectio ad optimum et honorabilissimum : sicut ad Deum, et ad bonum divinum. Et per hanc servitutem, libertati et dominationi appropinquatur. Et ideo dicit Gregorius, quod servire Deo regnare est. Est etiam servitus per suppositionem ad vilissimum per affectum. Et per hanc servitutem homo vivificatur et vere servus efficitur. Est enim homo natura media : et per meliora appropinquat summo, et per viliora appropinquat infimo. Et ideo per superiora liberatur et extollitur: quia ad illa ordinatur ex natura. Per inferiora autem vivificatur : quia illa sunt casus a natura ipsius. Et hoc modo appropinquando superioribus, loquitur de servitute in auctoritatibus inductis. AdRoman. VI, 20 : Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Et haec est mala servitus. Cum autem consequenter dicit, v. 22 : Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam : hoc dicit de bona servitute et de bona libertate. Et per hoc patet solutio ad totum.

Servus tamen simpliciter dictus, in malam sonat servitutem propter sex causas. Prima est : quia vilis est servus. Isa. xlix, 7 : Ad abominatam gentem, ad servum dominorum. III Regum, i, 21 : Si regnaverit Adonias, erimus ego et filius meus Salomon peccatores, hoc est, servi viles : qui in omni actu nostro peccatores reputabimur.

Secunda est : quia vilibus vescitur. Luc. xv, 15 et 16 : Misit eum in villam suam ut pasceret porcos. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.

Tertia causa est: quia vilibus operibus mancipatur. Exod.I, 14 : Ad amaritudi-nem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.

Quarta causa est : quia viliter tractatur. Jerem.XVI, 13 : Servietis diis alienis ,die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

Quinta causa est : quia reputatur inutilis. Osee, VIII, 7 : Culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam : quod et si fecerit, alieni comedent eam.

Sexta causa est : quia alienus est a Domini familiaritate et a Dei honore. Joan. xv, 15 : Servus nescit quid faciat dominus ejus. Ideo dicitur, ad Roman. VIII, 15 : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus: Abba(Pater).

His ergo de causis, malae conditionis est qui simpliciter servus est, et vilibus, scilicet peccato et diabolo suppositus : filius autem est in spiritum libertatis natus, vel a filio libero ad libertatem vocatus. Et ideo dicit Psalmista, Psal. l, 14 : Spiritu principali confirma me. Principalis enim spiritus princeps liberos facit.

Et hoc est :

" Si ergo Filius, etc. "

Et. tangit hic libertatis verae principium, per quod ad libertatem possent reduci.

" Si ergo Filius, " qui vere liber est et potens in domo libertatis, " vos liberaverit, " hoc est, per spiritum libertatis libertate donaverit : tunc " vere liberi eritis, " inferioribus vobis non suppositi. Ad Coloss.I, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae. Et in illo regno sumus liberi : in potestate autem tenebrarum sumus servi. Apocal. v, 9 et 10 : Redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et natione:

et fecisti nos Deo nostro regnum, etc. Ecce absolutio a mala servitute, et qualiter donati sumus bona libertate.

" Scio quia filii Abrahae estis : sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.

Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. "

Ecce conclusio tacitae objectionis. Quia posset aliquis instare de libertate conditionis carnalis : et ideo dicit quod in hac non est instantia, quia de hac non loquitur.

Et ideo dicit : " Scio " quidem, quia hoc est manifestum, " quia filii Abrahae estis, " carnales, et carnali conditione liberi : " sed quaeritis me interficere, " quod vobis a patre Abraham libero non est innatum.

Et ideo haec pars dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit, quod actus servitutis ex patre libero non est innatus : in secunda hoc explanat.

In prima harum sunt quinque. Primum est hoc quod dicit : " Scio quia filii Abrahae estis, " scilicet quod liberi estis per carnis conditionem : quae minima est inter omnes libertates. Quid valet liberos esse ab hominibus secundum carnem, et servos esse vitiorum et daemonum secundum spiritum ?

Secundum autem est quod dicit :

" Sed quaeritis me interficere. "

Quod est causa servitutis spiritualis. Et bene dicit : " Quaeritis, " quantum in vobis est : quia opere implere non potestis, nisi quando ego elegero. Psal. cviii, 17 : Persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare. Sapient, ii, 20 : Morte turpissima condemnemus eum.

Tertium est:

" Quia sermo meus, etc. "

Et est causa servitutis, " quia sermo meus, " liberans hominem a mala servitute, " non capit in vobis. " Sicut enim dicit Augustinus : " Sermo Domini est sicut hamus : qui dum capit, capitur : et dum capitur, capit. " Qui si caperet sermo in vobis, traheret vos ad libertatem : non enim capit ad perniciem, sed ad salutem. Job, xl, 20 : An extrahere poteris leviathan hamo ?

Est etiam sermo Domini sicut gladius: qui dum capit, secat in profundum, et solvit, et liberat ab alligatis. Ad Hebr, IV, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum. Haec est ergo causa verae servitutis. Servitutem enim corporalem si dura esset, effugere quis posset : servitutem autem istam secum fert quocumque vadit, quicumque servus est. Augustinus : " 0 miserabilis servitus I Plerique homines cum malos habent dominos venales se petunt : non quaerentes dominum se non habere, sed mutare. Servus vero peccati quid faciet ? Quem interpellet ? Servus aliquando duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit. Servus vero peccati quocumque fugiat, secum trahit conscientiam malam. Non est quo eat : non enim recedit a semetipso. "

" Ego quod vidi, etc. "

Quartum est istud, ubi ostendit signum verae libertatis : ut per oppositum pateat designatio verae servitutis.

Dicit ergo : " Ego, " qui sum natus liber et in libertatem, " quod vidi, " hoc est, in unitate essentiae et sapientiae cognovi, " apud Patrem, " hoc est, in aequalitate Patris, " loquor, " docendo et manifestando. Joan. v, 19 : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quia

Elius Patrem imitatur. Ad Ephes. v, 1 : Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi.

" Et vos quae vidistis, etc. "

Quintum est, ubi veram per signum ostendit servitutem.

Dicit autem : " Quae vidistis, " intus, quae diabolus in corde ostendit. Joan. xiii, 2.: Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae.

" Apud patrem vestrum, " hoc est, apud diabolum, " facitis. " Ezechiel.XVI, 3 : Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Luc. III, 7 : Genimima viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? quia suggestionibus populi obeditis.

" Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. "

Hic incipit explanatio dictorum.

Et dicuntur duo : quorum unum est allegatio patris carnaliter, et secundum quod ille sit pater eorum conceptis contra Christum malis.

Dicunt ergo : " Pater noster " carnalis " Abraham est, " quia putant quod reputentur in semine qui carnales sunt filii. Contra quod Apostolus dicit, ad Roman. IX, 7 et 8 : Non qui semen sunt Abrahae, omnes filii :... idest, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. Ad Roman. II, 28 et 29 : Non qui in manifesto, Judaeus est: neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio : sed qui in abscondito, Judaeus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Si enim gloria esset in carnali patre sive paternitate, lsmael et filii ejus, et Esau et filii ejus gloriarentur de libertate. Et hoc non est verum. Jacobi, II, 23 : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est . Isa. LI, 2 : Attendite ad Abraham, patrem vestrum,... quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.

" Dicit eis Jesus : Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.

Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis loculus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.

Vos facitis opera patris vestri. "

Ostendit quod Abraham non est pater eorum in malis.

Et dicit quatuor : quorum primum est, quod servent jus allegatae paternitatis et libertatis. Dicit enim Philosophus, quod sicut filius exit a patre, cum parte substantiae patris : et sicut exit de domo, cum parte facultatis domus patris : ita exit de patre ut vivat cum eruditione disciplinae patris, et custodia legum, et disciplina patris. Ad Hebr, xii, 9 et 10 : Patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus ? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

Unde dicit : " Si filii Abrahae estis, " cum jure filiationis : sicut naturae, ita et disciplinae. Genes. xviii, 17 et 19 : Num celare potero Abraham quae gesturus sum ?... Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, etc.

" Opera Abrahae facite, " quae ex praecepto Dei Patris, posteros suos docuit. Isa. li, 2 : Attendite ad Abraham,pa-

trem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos.

" Nunc autem, etc. "

Secundum est, quod hoc non faciunt.

Et hoc est : " Nunc autem " haec non facitis : sed " quaeritis me interficere. " Jerem, xviii, 18 : Venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. Joan. vii, 25 : Nonne hic est quem quaerunt Judaei interficere ?

Causa autem notatur in hoc quod dicit : " Hominem, " apud vos innocentem. Joan. xviii, 38 : Ego nullam invenio in eo causam, scilicet mortis .

" Qui veritatem vobis locutus sum, " quae mihi est causa persecutionis. Amos, v, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt." Quam audivi a Patre meo : " et ideo est authentica, cui contradicere non licet. Joan. iii, 34 : Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ezechiel. iii, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.

" Haec Abraham non fecit. "

Hic tertium est : et ideo vere filii Abraham non estis. Daniel, xiii, 56 : Semen Chanaan, non Juda. Sapient.IV, 3 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas.

" Vos facitis opera patris vestri ? "

Quartum est : et subticet id quod sequitur ex immediato hoc quod sint veri Abrahae filii : sed per opera ostendunt cujus patris sunt filii. Act. vii, 52 : Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui praenuntiaverunt de adventu Justi, cujusvos nunc proditores et homicidae fuistis. Matth. xxiii, 31 et 32 : Testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

" Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus, Deum. "

Hic incipit pars illa in qua nituntur extra se excludere servitutem spiritualem, et gloriari in spirituali libertate. Intelligentes enim de libertate carnali non loqui Christum, tandem revertuntur ad spiritualem libertatem, et in illa volunt gloriari.

Et ideo dividitur haec pars in duas, scilicet, in falsam gloriam libertatis spiritualis, et in exclusionem gloriae illius.

De prima dicunt duo, scilicet exclusionem servitutis, et gloriam libertatis.

Dicunt ergo de primo : " Nos, " Judaei unius Dei cultores, " ex fornicatione " spirituali gentilitatis (quae fornicatur de Deo in Deum, et cum multis diis simul), " non sumus nati, " sed in fide unius Dei. Psal. lxxii, 27 : Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Osee, I, 2 : Fornicans fornicabitur terra a Domino. Melius hos novit Dominus, quam ipsi seipsos : ut dicit Isaias, lvii, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. Et iterum, ibidem, v. 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. Jerem.II, 20 : Sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Ezechiel.XVI, 25 et 26 : Multiplicasti fornicationes tuas, et fornicata es cum filiis aegypti, vicinis tuis, magnarum carnium. Et constat quod omnes isti de idololatria loquuntur.

" Unum patrem habemus, Deum, " spiritualem : quia in hoc gloriabantur. Sed dicit Moyses, Deuter.XXXII, 18:

Deum qui te genuit dereliquisti, etc. Et ideo gloriatio eorum exclusa est. Et hoc est quod intendit.

" Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit. "

Dividitur autem haec pars in tres partes : in quarum prima Deum, ipsorum non esse patrem spiritualem ostendit : in secunda, diabolum ostendit esse eorum patrem per imitationem. Sed quia possent dicere quod veritas non esset acceptanda in tali correptione, quia ipse est in simili crimine cum ipsis, ideo in tertia parte dicitur quod recipienda est veritas, quia ipsa est sine crimine. Secunda pars incipit ibi, v. 44 : " Vos ex patre diabolo estis. " Tertia autem, ibi, v. 45 : " Ego autem si veritatem dico. "

Primum probat duplici signo : quorum primum est secundum affectum : alterum autem secundum intellectum.

In primo sunt tria, scilicet, signum, causa confirmans signum, et probatio causae.

Dicit ergo : " Si Deus, " qui per creationem pater est omnium, quos fecit ad imaginem et similitudinem suam, " esset pater vester, " per dilectionem, quae semper est inter patrem et filium, et per imitationem : vos " utique diligeretis me, " quia eorum quae ab uno procedunt, mutua est dilectio in eo illo, a quo procedunt: qui aliquid sui habet in utroque. Pater enim aliquid sui habet in filiis qui procedunt ab ipso : et in illo uno filii diligunt se ad invicem. Illud autem unum, quod Pater caelestis habet in Filio naturali, et in filio per adoptionem, est Spiritus : quia ipse nos diligit Spiritu sancto : et nos eum, et nos ad invicem nos diligimus Spiritu sancto. Unde, ad Galat.IV, 6 : Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater. Item, ad Roman. v, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, etc.

Causam autem hujus dilectionis subjungit, dicens :

" Ego enim ex Deo "

Patre per essentialem generationem, " processi, " Deus verus, Patri aequalis, et plenus Spiritu suae dilectionis : " et veni, " incarnatus in mundum. Michaeae, v, 2 : Egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. Eccli.XXIV, 5 : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.

Sed quia haec negare possent, confirmat probando, dicens : " Neque enim veni " inmundum " a meipso. " Quia sicut dicit Augustinus in libro IV de Trinitate : " Mitti, est cognosci quod ab alio sit qui mittitur. "

" Sed ille, " Pater, " me misit, " sicut continuo demonstro per potestatem suam quam in operibus ostendo. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitu eorum. Unde cognoscentes eum esse Filium dicunt, Matth.XXI, 38 : Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. Ad Hebr.I, 2 : Locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum. Sic ergo me pro certo diligeretis. Sed a destructione consequentis, me non diligitis. Ergo a Deo patre spirituali vos per imitationem non estis : imo odistis me, quia ego arguo vos in malis. III Regum, XXII, 8 : Ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum. Joan.XV, 25 : Ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis .

" Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum. "

Ecce secundum signum quod est ex parte intellectus. Qui enim sunt ex disciplina patris, cognoscunt verba quae sunt de patris disciplina.

Et hoc est quod dicit: " Quare loquelam meam, " in doctrina Patris, " non cognoscitis ? " Qui enim sunt ex una domo patris, eamdem cognoscunt loquelam. Joan.VII, 17 : Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Loquela enim Dei magis cognoscitur ex virtute operativa verborum, quae perficit omne quod vult loquens, quam cognoscatur ex verborum significatione. Quia Verbum Dei illuminat caecos, claudos dirigit, mortuos suscitat, et caetera hujusmodi facit. Sicut enim verbum, rerum et intentionum significativum, est angelus sive nuntius intellectus speculativi : ita verbum operativum et rerum constitutivum, est angelus et nuntius intellectus activi. Et quando agit sine ministerio instrumenti et medii ad solam voluntatem, procul dubio est nuntius et angelus intellectus agentis divini : quia procul dubio hoc non potest facere nisi Deus. Et hanc loquelam cognoscere debuit, qui est a Deo. Et hoc est quod dicitur, Isa. xxviii, 11 : In loquela labii, et lingua altera loquetur ad populum istum : et nec sic audierunt Dominum. Matth. XXVIi, 73 : Loquela tua manifestum te facit.

" Quia non potestis, " odio mei et veritatis, " audire, " hoc est, exaudire " sermonem meum : " et hoc odium et invidia fecerunt. Act. vii, 54 : Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. Isa. xxx, 10 et 11 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate a me semitam : cesset a facie nostra Sanctus Israel.

" Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. "

Probato quod pater eorum non sit Deus, continuo probat quod pater eorum per imitationem est diabolus.

Dicit autem hic tria. Primo enim praemittit propositum : secundo, dicti ostendit causam : tertio, declarat probationem quam facit per causam.

Dicit ergo: " Vos, " pessimi, " ex patre diabolo estis, " per imitationem, et illius doctrinam et malitiam vos sequimini. Sapient. ii, 25 : Imitantur autem illum, hoc est, diabolum, qui sunt ex parte illius. Ille enim pater generat et vos format in malitia. Isa. xliii, 27 : Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me. Primi enim interpretes patris diaboli, qui voluntatem ejus interpretati sunt, primi parentes fuerunt. Sapient.IV, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. Hoc autem intelligitur de filiis, qui sunt filii per imitationem malorum parentum.

Et tangit dicti hujus causam, dicens : " Et desideria, " hoc est, quia desideria illius " patris vestri vultis facere, " scilicet, innocentem occidendo. Desiderium enim illius non est nisi interficere. Habacuc, I, 17 : Semper interficere gentes non parcet. Ibidem, III, 14 : Exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.

" Ille homicida erat ab initio. "

Ostendit in quo volunt perficere desideria patris.

Et hoc ostendit in duobus : in homicidio, et in veritatis negatione sive in mendacio.

Dicit ergo : " Ille homicida erat ab initio. " Cogitavit enim addere morti suae mortem hominis : et ideo dicitur leviathan, hoc est, additamentum eorum :

quia damnationi suae damnationem addidit hominis. Et sicut ipse damnatione sua mortuus fuerat, ita per mortem hominem cogitabat damnare. Unde, Apocal.XII, 1, dicitur, quod draco stetit ante muliecem,.. . ut cicm peperisset, filium ejus devoraret. Quia quoscumque parit filios mater Ecclesia, illos ad mortem absorbere intendit.

Sed objicitur contra hoc quod dicit, quod homicida erat ab initio. Initium enim est primum temporis punctum indivisibile. Et si homicida fuit ab illo, tunc numquam fuit bonus, sed fuit in peccato creatus. Factor autem mali, causa est mali in effectu. Et sic non per se, sed per factorem malus est. Idem videtur per hoc Psalmistae, Psal. CIII, 26 : Draco iste quem formasti ad illudendum ei. Ex hoc videtur, quod draco factus sit. Ergo malus factus est. Et sic quod malus est, sibi non imputandum est.

Adhuc autem, Job, xl, 14 : Ipse est principium viarum Dei. Ergo a principio factus est behemoth et leviathan. Et ita numquam fuit bonus.

Hae autem sunt objectiones Manichaeorum haereticorum. Et ad haec et similia dicendum, quod Deus fecit Angelum bonum : qui postea per superbiam propriam factus est malus.

Quod autem dicit quod homicida erat ab initio. Dicendum, quod praepositio, ab, notat remotionem. Sicut si dicerem quod ab Jerusalem descenderat in Jericho. Non enim tunc verum est, quod in Jerusalem pars descensus fuerit, sed continuo post Jerusalem. Ita et hic : Ab initio dicitur : non quod in initio homicida fuerit: sed quod continuo post modicum, quod post initium fuit, homicida fuit. Quia parum stetit in bona voluntate. Et initium non dicitur hic temporis indivisibile nunc : sed potius mora modica, in qua Angelus tempore creationis suae bonitate innocentiae bonus fuit.

Ad aliud dicendum, quod non statim fuit draco. Nec est sensus quod creatus fuerit draco : sed quod creatus fuit in substantia bona, et quod mala voluntate factus est draco. Sicut ego dico : Vas istud stercorum factum est a figulo. Non enim factum est vas stercorum : sed potius factum est vas, et postea adhibitum est ad stercora. Ita etiam intelligitur, quod behemoth et leviathan sunt principium viarum Dei: non in quantum est leviathan, sed in quantum fuit sublimior Angelus : qui malitia propria leviathan est factus.

Hoc est ergo quod dicitur: " Illehomi- i cida erat ab initio. "

" Et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. "

Tangit hic de veritatis negatione. Veritas autem hic vocatur consideratio rerum, ut sunt in Verbo: in quo ostenditur vere res, secundum hoc quod vere est. In illa enim veritate non stetit, quia cito a Verbo, et veritatis consideratione se deflexit.

Hic autem tria dicit, scilicet, deflexum a veritate, causam deflexus, et signum.

De primo dicit: " Et in veritate non stetit, " immobili rectitudine : sed ab ea se deflexit. III Regum, XXII, 22 : Ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum ejus. Apocal.XVI, 13 : Vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae, spiritus tres immundos in modum ranarum : qui sunt tria genera mendaciorum perniciosorum, scilicet in veritatis doctrina contra fidem, in doctrina contra virtutem et contra veritatem, et in doctrina boni naturae contra vitam naturalem. Haec enim sunt tria mendacia perniciosissima, sicut dicit Augustinus.

" Quia non est veritas in eo, " per affectum : quia non diligit veritatem. Et haec est causa praecedentis. Isa. xxviii, 15 : Posuimus mendacium spem nostram, et

mendacio protecti sumus. Et ideo persuasio quam fecit homini mendacium fuit: Nequaquam morte moriemini : in quo mentitus fuit. II Regum, XIV, 14 : En omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram.

" Cum loquitur mendacium, elo. "

Ecce signum quod veritas in eo non est. Qui loquitur ex propriis rei de qua loquitur, numquam mendacium loquitur, sed semper veritatem, et numquam mentitur. Qui autem loquitur ex his quae sunt proprii cordis et non rei, semper loquitur mendacium : (cum veritas, ut dicit Philosophus, sit adaequatio rerum ad intellectum), qui ad affectum proprium adaequat intellectum, non adaequat eum rei : et ideo " ex propriis tunc loquitur, " et mentitur, hoc est, vadit contra mentem, quae ideo mens dicitur a metiendo : quia rei commensurari debet. Et hoc non fit: et ideo mentitur et fallit. Osee, XII, 1 : Tota die mendacium et vastitatem multiplicat. Job,XIII, 4 : Prius vos ostendam fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

" Quia mendax est, " odio veritatis. Daniel.XIII, 55 : Recte mentitus es in caput tuum.

" Et pater ejus, " hoc est, mendacii quod ipse invenit primus. Et ideo dicitur spiritus mendax. Et quia vos veritatem oditis, et me interficere quaeritis, filii homicidae et mendaces estis. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi. Item, Psal. IV, 3 : Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ?

Hoc est ergo quod dicit.

" Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. "

Responsio ad tacitam objectionem : quia possent dicere, quod ipse esset in simili crimine : et ideo eos corripere non deberet.

Et dividitur haec pars in duas partes : in quarum prima se vere corripientem ostendit : in secunda, quia respondere iniquitas non potuit, ad contumetiam se extendit.

In prima harum ostendit, quod odio veritatis veritati contradicunt: in secunda autem, in signum hujus ostendit, quod non est in eo peccatum, propter quod contradicere possint.

Dicit ergo : " Ego autem, " qui veritas a veritate processi, " si veritatem dico vobis, " odio veritatis " non creditis mihi. " Joan.III, 19 : Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. Ad Galat.III, 1 : 0 insensati Galatae ! quis vos fascinavit non obedire veritati ?

" Quis, ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?

Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. "

Hic ostendit quod sibi simile ab eis objici non poterit : et sic de odio veritatis eos corripere potuit.

Dicit autem hic duo, scilicet, non esse in se peccatum unde dicta ab eo veritatis non recipiantur : in secundo, concludit propositum per convertibile et proprium signum, scilicet quod non sint ex Deo nati sicut gloriantur.

In primo horum duo facit: ex ratione enim se sine peccato esse ostendit : et secundo, quod propter hoc veritas ab ipso dicta recipi debuit.

Dicit ergo : " Quis ex vobis, " coram quibus palam docui et miracula feci, " arguet me de peccato ? " II ad Corinth.

IV, 2 : Abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam horninum coram Deo. I Petri, II, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Exod.XII, 5 : Erit agnus sine macula, masculus, anniculus.

Et quia me de peccato arguere non potestis : " Si veritatem dico, " quae omnibus debet esse amabilis, eo quod divina est, et eo quod veritas est: quia illa dirigit in quantum est veritas, et ad Deum dirigit in quantum est divina. Psal. xlii, 3 : Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Malach. ii, 6 : Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.

" Quare ergo non creditis mihi ? " Nulla hujus causa infidelitatis vestrae potest esse, nisi odium quod habetis ad me et ad veritatem. Joan, xv, 2b : Odio habuerunt me gratis. Psal. cviii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi.

" Qui ex Deo est, verba Dei audit. "

" Qui ex Deo est, " sicut vos falso gloriamini, " verba Dei audit. " Hoc est convertibile signum. Joan,III, 29 : Amicus sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis. Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo !

" Propterea, " per contrarium hujus signum, " vos, " qui estis inimici veritatis, " non auditis. " Psal. lvii, 5 : Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium.

Act. VII, 56 : Continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.

" Quia ex Deo non estis. " Ezechiel. III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Isa. xxx, 10 et 11: Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate, etc. II ad Timoth.IV, 3 et 4 : Ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus : et a veritate quidem auditum avertent, etc.

" Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes ? "

Hic ex veritate non valentes resistere, ad contumetiam se convertunt.

Dividitur autem in duo : in quorum primo describitur illata Domino contumelia : in secundo, a Domino opponitur patientia.

Dicit ergo : " Nonne bene dicimus nos ? " Hi sunt qui omne maledictum benedictum reputant : per quod Doctores veritatis infamant. Job, XVI, 3 : Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ? Quasi diceret: Non : quia se bene dicere reputat, cum contumetiam irrogat. Psal. v, 11, et Psal. XIII, 3 : Sepulcrum patens est guttur eorum : linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est.

" Quia Samaritanus es tu, "

Scilicet alienus a lege divina.

Hujus autem dicti erant tres causae. Una, quia Samaritanis praedicaverat, et a Samaritanis cum jucunditate receptus fuerat . Secunda, quia judicabant quod

aliquid de lege reciperet, et alia quaedam abiiceret, sicut fecerunt Samaritani : sicut imponebant ei quod sabbatum non veneraretur, et alia mandata custodiret. Joan.IX, 16 : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Tertia causa est, quia in parabolis Samaritanos laudavit, et extulit in miraculis. In parabolis, Luc. x, 33 et seq., Samaritanus quidam descendit, et appropians alligavit vulnera ejus. In miraculis: sicut in curatione decem leprosorum, ubi laudavit eum qui redivit cum gratiarum actione, et dixit illum esse Samaritanum . Et ex his causis dixerunt eum factum esse Samaritanum.

" Et daemonium habes. " Hoc ideo dicebant, quia videbant eum signa facere : et illa non Deo, sed daemonio attribuebant. Luc. XI, 15 : In Beelzebub, principe daemoniorum, ejicit daemonia .

" Respondit Jesus : Ego daemonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.

Ego autem non quaero gloriam meam : est qui quaerat, et judicet. "

Ista responsio dividitur in duas partes: in quarum prima negat falsitatem, et confitetur veritatem : in secunda judicio Dei committit hoc quod blasphematur.

Dicit ergo : " Ego daemonium non habeo. " Quod est negatio falsitatis. Quod per hoc ostendo, quia ejicio daemonia. Matth. xii, 26 et 28 : Si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo stabit regnum ejus?... Si autem ego in spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Exod. tui, 19 : Digitus Dei est hic, hoc est, demonstratio divinae potestatis. Nec potest idem esse digitus Dei et digitus Satanae. Ergo daemonium non habeo.

Sed tunc quaeritur, Quare non negat se esse Samaritanum : cum etiam hoc fuerit ei impositum. Ad quod dicendum, quod ad minus spiritualiter fuit Samaritanus : quia fuit hominum custos : et ideo hoc non negavit, sed tacuit. Job, vii, 20 : 0 custos hominum, quare me posuisti contrarium tibi ? Isa. XXI, 11 : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ? Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Tsrael. Vel dicatur, quod per hoc quod daemonium eum habere dicebant, spiritui gratiae (qui ab ipso procedit) contumetiam faciebant : et ideo negavit, et correxit. Sed per hoc quod eum Samaritanum dicebant, sibi humanam degenerationem attribuebant: et ideo illam humilis dissimulavit. Matth.XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

" Sed honorifico Patrem meum. "

Ecce veritatem quam de se, et illis confitetur. De se, cum dicit: " Honorifico Patrem meum. " Malach.I, 6 : Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram. Honor autem iste est exhibitio reverentiae : quem honorem semper Patri Christus exhibuit. Ad Hebr.xii, 9 : Patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?

" Et vos inhonorastis me. " Veritas est quam confitetur de illis. Quia enim inhonoraverunt eum, etiam improperia ei dicentes propter honorem quem Patri exhibuit : ideo inhonoratio et improperium redundat ad Patrem. Psal. lxviii, 10 : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me . llem, ibidem, v. 8 : Propter te sustinui opprobrium : operuit confusio faciem meam.

" Ego autem gloriam meam non quaero. "

Modo enim in isto adventu humilis, non quaero gloriosus esse per vindictam quam faciam in vos. Ad Galat.VI, 14 : Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Si enim gloriosus esse vellem, tunc jam statim vindicarem. Hieronymus : " Qui non quaerit gloriam, non dolet de illata ignominia. " 1 ad Corinth. l, 29 : Non glorietur omnis caro coram illo. I ad Timoth.I, 17 : Soli Deo honor et gloria.

" Est qui quaerat " gloriam meam. Infra, Joan. xii, 28 : Et clarificavi, et iterum clarificabo.

" Et judicet " ille de contumelia mihi illata. Ille enim judicabit qui gloriam meam quaerit. Judicet judicio non condemnationis, sed discretionis : ut discernat inter me et illos. Psal. xlii, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, etc. Jerem. XI,. 20 : Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.

" Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. "

Hic in ultima parte ostenditur qualiter sermo Christi vivificat.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostenditur, quod sermo Christi vivificat: in secunda autem, removet calumniam Judaeorum contradicentium, ibi, v. 32 : " Dixerunt ergo Judaei. "

Dicit ergo in primo duo, scilicet, sermonis confirmationem, et sermonis observati effectum.

Dicit ergo : " Amen, amen. " Apocal. iii, ii : Haec dicit Amen, testis fidelis, hoc est, confirmata veritas.

" Si quis sermonem meum servaverit, " per amorem et operis impletionem. Psal. cxviii, 11 : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Joan.XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Dicit autem, servaverit, non dicit, servat, ut denotet perseverantiam. Matth. x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

" Non gustabit mortem, " hoc est, aeternae mortis amaritudinem non experietur, " in aeternum. " Eccle.viii, 5 : Qui custodit praeceptum, non experietur quidquam mali. Sapient.VI, 19 et 20 : Custoditio legum consummatio incorruptionis est: incorruptio autem facit esse proximum Deo. Augustinus autem legit hanc litteram : " Mortem non videbit in aeternum. " Et hic sensus in idem revertitur : quia non videre, est non experiri. Matth.XVI, 28 : Sunt de hic stantibus qui non videbunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

Videtur autem falsum esse : quia boni videbunt aeternam mortem impiorum. Luc. XVI, 23, dives malus, cum esset in tormentis, scilicet inferni, vidit Abraham a longe, etc. Sed objectio nulla est: quia, sicut diximus, videre hic et gustare, est experiri : simplici autem visione boni vident et videbunt mortem impiorum. Isa. lxvi, 24 : Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Haec enim mors damnationis est mors in aeternum durans : ubi homo sic moritur quod numquam permoritur.

" Dixerunt ergo Judaei : Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetae : et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.

" Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et Pro-

phetae mortui sunt. Quem teipsum facis? "

Hic excluditur calumnia contra dictum Domini.

Et habet duo : in quorum primo calumnia inducit : in secundo, excluditur, ibi, v. 5 4 : " Respondit Jesus. "

In primo quatuor dicuntur : in quorum primo, ex dicto (quod secundum eos veritatem non habet) arguunt, quod ante blasphemantes dixerunt. In secundo, arguere videntur Christum de arrogantia sermonis : quia se patribus praeferre videbatur. In tertio, inducunt etiam de arrogantia, quia se Prophetis anteponere videretur. In quarto, quasi quaerentes arguunt, usque ad quem finem arrogando se extolleret.

Dicunt ergo : " Nunc, " in isto sermone, " cognovimus " quod ante diximus : c cognovimus " per signum. Job, xv, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?

" Quia daemonium habes. " Joan. x, 20: Daemonium habet, et insanit : ut quid eum auditis ? Act. xvii, 18 : Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse.

" Abraham mortuus est, " qui tantae fuit dignitatis, quod Deus de eo dixit, Genes.XXII, 18 : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et hic talis mortuus est . " Et " mortui sunt " Prophetae, " qui tantae dignitatis erant, quod eis Deus occulta revelavit. Psal. l, 8 : Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Et illi etiam mortui sunt. II Regum, XIV, 14 : En omnes morimur, et quasi aqua dilabimur in terram.

" Et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. " Quasi dicerent : Mirum est quod haec dicis : et nisi insanires, non diceres. Et hoc fuit ideo, quia putabant Christum loqui de morte temporali, cum ipse de morte aeterna loqueretur. Eccle. ii, 16 et

17 : Moritur doctus similiter ut indoctus: et idcirco taeduit me vitae meae. Psal. lxxxi, 6 et 7 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini.

" Numquid major es patre nostro Abraham ? "

Hic videntur Dominum arguere de arrogantia sermonis in comparatione ad patres : et ideo quaerunt si se majorem esse reputet Abraham, quem Deus a morte temporali non supportavit. Genes, xxv, 8 : Et deficiens, scilicet aetate, mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis, et plenus dierum.

" Et Prophetae mortui sunt. " Et ideo arrogantia est, quod dicis illos a morte esse supportandos, qui tuum servant sermonem : cum a morte non supportenlur, qui verbum Dei audiunt et sermonem. Daniel.XII, 13 : Tu aulem,Daniel, vade ad praefinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. III Regum, XIX, 4 : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei.

" Quem teipsum facis? "

Hoc est, in magnitudine arrogantiae cui te comparabis, ex quo summis et maximis te anteponis ? Christus autem non se fecit magnum, sed Pater genuit eum magnum : et ipse iormam hominis accipiens fecit se parvum. Ad Philip.II, 7 : Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.

" Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est. "

Hic exponitur conclusio calumniae. Habet autem duas partes contra duo

quae per calumniam Christo imposuerant. Dixerunt enim sermonem ejus esse falsum et arrogantem : et ideo Christus primo ostendit sermonem suum esse verum : et secundo, ostendit eum non esse . arrogantem, ibi, v. 5 6 : " Abraham, pater vester, " etc.

Dicit ergo in primo tria, scilicet, quod in sermone suo non habet a Patre privatam gloriam, quod Patris Dei habet gloriam, quod hic glorificatus a Judaeis est ignotus et a Christo cognitus.

Dicit ergo : " Si ego, " privata gloria, " glorifico meipsum. " Et est locutio per hypothesim. Ac si dicat: Si ego privatam gloriam a Patre haberem sicut vos mihi imponitis, et illa privata gloria glorificarent meipsum, " gloria mea nihil est, " et minus quam nihil : quia vana esset illa gloria. I Machab.II, 62 et 63 : Gloria ejus stercus et vermis est: hodie extollitur, et cras noti invenietur, quia conversus est in terram suam. Osee,IV, 7 : Gloriam eorum in ignominiam commutabo.

" Est Pater meus, etc. " v Est Pater meus, " substantialis, " qui glorificat me, " voce et signis, in humana forma latentem. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Isa. XXII, 23 : Erit in solium gloriae domui patris ejus.

" Quem vos dicitis quia Deus vester est. " Ille enim quod ipse sit Pater, et glorificator meus, testimoniis Scripturae, et vocis, et operibus ostendit. Exod, xv, 2 : Iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum. Baruch, III, 36 : Hic Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Exod, xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ? tem novi eum, et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. "

Arguit Judaeos de ignorantia Dei quem invocabant.

Et dicit quatuor : redargutionem ignorantiae, confessionem suae scientiae, abdicationem ignorantiae, ostensionem scientiae.

Dicit ergo : " Et non cognovistis eum, " quamvis per opera in me demonstratum. Isa. I, 3 : Israel me non cognovit, et populus meus non intellexit.

Si autem objicitur, quod ipsi in Lege et Prophetis Deum cognoverunt. Respondendum, quod ipsi Deum ut creatorem cognoverunt: sed Deum ut Patrenr in Filio operantem non cognoverunt. Et hujus causa fuit, quod eum cognoscere noluerunt : quia de facili Patrem in Filio cognoscere potuerunt : et ideo improperatur eis ista ignorantia. Isa. xlv, 4 : Assimilavi te, et non cognovisti me. Erant enim de illis de quibus dicitur, ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem.negant.

" Ego autem, " per substantialem scientiam qua sum ab eo, " novi eum. " Joan.I, 18 : Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ad Coloss.II, 3 : In ipso sunt omnes thesauri sapientiae etscientiae, scilicet Dei, absconditi.

" Et si dixero quia non scio eum, " per falsam humilitatem, propter vos qui hoc arrogantiae imputatis, quod ego me per consubstantialitatem dico nosse Deum Patrem : tunc veritatem de me negans, " ero similis vobis, " ex patre diabolo, " mendax. " Et est locutio per hypothesim. Ac si dicat: Si possibile sit quod veritatem negare possim (quod tamen est impossibile), tunc ero similis vobis mendax. II ad Corinth.I, 18 :Non est in illo Est et Non. Numer.XXIII 19 : Non est Deus quasi homo, ut men-

tiatur, neque ut filius hominis, ut mutetur. Sic ergo excludit arrogantiam. Augustinus : " Sic arrogantia vitetur, ut veritas non negetur. "

" Sed scio eum, etc.

Hic ostendit quod scit : quia " sermonem ejus servo, " quem mihi injunxit quando me misit. Joan.XVII, 4 : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem. I Joannis, II, 4 : Qui dicit se nosse eum, scilicet Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.

" Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. "

Ecce quod respondet ad id quod attribuerunt arrogantiae, quod se Patribus et Prophetis comparet.

Et in hoc duo dicuntur, scilicet, veritatis responsio, et calumniantium objectio.

De primo dicit : " Abraham, pater vester, " secundum carnem et secundum promissionem, " exsultavit " in spiritu, " ut " fide et oculis cordis " videret diem meum, " hoc est, lucem quae de me fulget, et pellit ignorantiae tenebras. Genes.XVIII, 1 et 2 : Apparuit ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri.

" Vidit, " in spiritus cognitione, quod per conceptum Isaac ego essem incarnandus, et peccati tenebras purgaturus : " et gavisus est. " Eccli. xlviii, 27 : Spiritu magno vidit ultima. Daniel. VII, 13 : Adspiciebam ergo in visione nodis, et ecce cum nubibus caeli quasi Pilius hominis veniebat, etc. Genes. XVIII, 17 et 18 : Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam ? In hac ergo visione spiritus gavisus est. Isa. x, 5 : Tunc videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Luc. x, 24 : Multi reges et prophetae voluerunt viden quae vos videtis, etc.

" Dixerunt ergo Judaei ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ?

Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

" Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. "

Ecce insurgit hic contra dictum et calumniam Judaeorum.

Et dicuntur tria, scilicet, calumnia insidiantium, responsio veritatis per Dei Filium, et insurrectio contra veritatem per lapidationem, cui Dominus opponit patientiam in exemplum nostrum.

Dicunt ergo : " Quinquaginta annos nondum habes. " Allegant aetatem quae videbatur, ut per hoc probent dicti impossibilitatem. Chrysostomus legit : " Quadraginta annos nondum habes. " Et haec littera videtur esse convenientior aetati Domini : quia tunc triginta annorum erat: et propter morum gravitatem, et sapientiam, interpretabantur aetatem suam circa quadraginta annos. Job, VIII, 9 : Hesterni quippe sumus, ei ignoramus quoniam dies nostri sicut umbra sunt super terram. Isti enim non videbant nisi eam quae ab aetatis experientia est sapientiam. Unde Plato in Timaeo, in prima parte : " Graeci, pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia. " Sed Dominus secundum hoc quod erat Deus, ab aeterno vidit quae vidit. Et secundum hoc quod erat homo, ab instanti conceptionis omni sapientia et scientia plenus fuit. Sapient.IV, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum.

numero computata : cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.

" Et Abraham vidisti, " qui ante mille annos est mortuus ? Ac si dicant : Hoc est impossibile. Ignorant enim quod sibi secundum deitatem semper praesens fuit Abraham, neque mortuus erat qui vitam bibit in fonte vitae. Uude, Exod. III, 6 : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Et infra, v. 15 : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in aeternum. Quod esse non posset nisi apud ipsum viveret. Matth. XXII, 32 : Non est Deus mortuorum, sed viventium.

" Dixit eis Jesus, etc. "

Hunc errorem repellens," dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis. " Bis confirmat ut melius imprimat. Genes, xli, 32 : Quod vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. Ita et hic Filius bis confirmat.

" Antequam Abraham fieret, " temporali generatione, quam praevenit tempus et subsecutum est, " ego sum. " Non dicit : Fui, vel, eram : quia aeternitas non habet nunc praeteritum. Sed, ut dicit Boetius, nunc stans et non movens sese semper facit aeternitatem. Et hoc notat quando dicit : " Ego sum : " quod est verbum substantivum praesentis nunc temporis. Quod tamen hic non dicit nunc temporis, sed nunc aeternitatis, cui, ut dicit Anselmus in Monologio, omnis differentia temporis ita praesens est, sicut nostro nunc temporis praesens est omnis locus et omnis loci differentia. Eccli. XXIV, 14 : Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam. Joan.XVII, 5 : Clarifica me, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.

" Tulerunt ergo lapides, etc. "

Considerantes, quod aeternitas non nisi Deo convenit, et quod se per aeternitatem Deum esse profiteretur, et quod pro tali blasphemia esset lapidandus : et non valentes sapientiae quae loquebatur resistere, et operibus quae probabant suos sermones : convertunt se ad lapides, ut illum lapidibus obruant, cujus sermoni resistere non valebant. Quamvis enim omne dictum firmatum sit, tamen iniquitatis error omittitur : quia innititur placentibus, et non persuadetur veritate proposita.

Sic c( ergo tulerunt lapides " Judaei, lapidea contra veritatem corda habentes, " ut iacerent in Jesum " Act. VII, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Matth.XXIII, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti.!

" Jesus autem, " non timore mortis : quia, Joan.XVIII, 4, crucifixoribus occurrit : neque impotentia resistendi, quia uno verbo in infernum omnes praecipitare potuit. Sapient.XVIII, 15 et 16, cujus sermo,... durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,... et stans, replevit omnia morte. Tamen nunc dispensative " abscondit se, " cedens furori eorum usque dum veniret hora Passionis, quam praefinivit Pater. Et sic docet nos furorem hostium pro tempore declinare. Ad Roman,XII, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi: sed date locum irae. Isa. XVI, 3 et 4 : Absconde fugientes, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei. Et ibidem, XXI, 15 : A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.

" Et exivit de templo, " ab eis : designans derelictionem illorum et transitum ad Gentes. Matth.XXIII, 38 : Ecce relin-

quetur vobis domus vestra deserta. Ezechiel.III, 12 : Benedicta gloria Domini de.loco sancto suo, supple, recedit. Deu- ter, xxxii, 20 : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum. Sic ergo dispensative recessit.