IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et ideo sequitur :

" Et ego resuscitabo eum, "

Talem sic tractum ad me tamquam membrum, quod pertinet ad unitatem corporis mei, resuscitabo ad vitam gloriosam, " in novissimo die. " Quia sicut omnia membra mea Spiritu vivificantur, ita et uno Spiritu ad aeternam vitam resuscitabuntur. Ad Roman. VIII, 11 : Qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, etc. I ad Corinth. xv, 22 : Sicut in Adam omnes moriuntur, etc. Joan. XI, 25 : Ego sum resurrectio, et vita, etc. Sic ergo patet causa quare ad ipsum isti murmurantes non veniunt.

Quae autem sit via veniendi, ita ut sint inexcusabiles, aperit cum subjungit :

" Est scriptum in Prophetis, "

Non in uno, sed in multis. Eccli. xxxvi, 17 : Suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo Prophetae priores. Sicut enim dicit Glossa : " Omnes Prophetae uno eodemque Spiritu, li- cet diversa prophetarent, tamen ad idem ire intendebant. "

" Et erunt omnes docibiles Dei. " Ac si dicat : Si obicem non poneretis, docibiles essetis a Deo : sicut testantur Prophetae, et per hanc doctrinam ad me traheremini. Jerem. XXXI, 34 : Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum : omnes enim , cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum. Joel. ii, 23, ubi nos habemus : Dedit vobis doctorem justitiae : ibi habet translatio Septuaginta : " Erunt omnes docibiles Dei. " lsa.

LIV, 13 : Ponam .....universos filios tuosdoctos a Domino. Joel. ii, 28 : Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae. Sic ergo in multis Prophetis scriptum est.

Si ergo vos non trahimini, vobis imputetis. Quia

" Omnis qui audivit a Patre, etc. "

Explanatio est ejus quod est, docibiles esse Dei, vel trahi a Patre. Quia omnis qui audivit auditu interiori, causato ab exteriori. Si enim audivissent auditu interiori ea quae viderunt exterius et audiverunt, tunc scivissent quod a Patre omnia didicisset quae fecit.

Et hoc est quod addit: a Et didicit, " quia interius oportet discere, et exterius audire, et generaliter percipere. Isa. xxviii, 9 : Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciei auditum ? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Qui enim interius percipere sciunt, non infantilem doctrinam, sed quae loquitur Spiritus, illi audiunt a Patre. Job, IV, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Job, xxxiii, 16 et 17 : Aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia.

Qui ergo sic interius didicit, " venit ad me " per fidei devotionem. Sicut ergo dicitur, Apocal. XXII, 17 : Qui audit, dicat: Veni. Qui enim audit Patrem sic vocantem, omnia sua invitat, et venit.

Sed ne credant quod exterius appareat Pater ut homo docens, ideo subdit:

" Non quia Patrem vidit quisquam,"

Perfecta comprehensionis visione, " nisi is, " Filius, " qui a Deo est, " per substantialem generationem, " hic, " consubstantialis existens, " videt Patrem. " Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Pater enim trahens, non exterius apparet, sed interius revelans veritatem. Quamvis tamen invisibilis sit, tamen nemo credit veritatem in Christi dictis vel factis, nisi ipse docuerit.

" Amen, amen dico vobis, etc. "

Confirmatio est veritatis ex dictis. Quasi diceret: Ex quo enim ego vidi Patrem trahentem, et revelantem, certum est omne quod dico.

" Qui credit in me, " quia illum Pater trahit " habet vitam aeternam, " nunc in causa, et in futuro in effectu. Ad Roman. IV, 5 : Credenti in eum qui justificat impium, reputabitur fides ejus ad justitiam. Non ergo discredatis, quia ego sum panis vitae, ex quo credentes in me vivifico.

Sic ergo terminata est responsio facta ad murmurantes.

" Ego sum panis vitae. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Hic est panis de caelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. "

Hic est responsio facta ad murmurationem.

Habet autem tres paragraphos : in quorum primo panem verae vitae distinguit a pane figurali : in secundo, manifestat hunc panem per originem et per operationem effectus proprii : in tertio, declarat eumdem per veritatem suppositi et signati proprii corporis sui.

In primo horum tria dicit secundum quod ipse est panis, et quod deficit ab ipso panis figuralis, et quod in ipso invenitur veritas omnium quae deficiunt in figura.

Dicit ergo : " Ego sum panis vitae : " quia vere facio vitae effectum.

Quod ut melius intelligatur, sciendum quod panis qui vere panis est, panis est de frumento : et hic quatuor facit vitae opera. Conservat enim vitam, incorporatur membris, fortissime adhaeret, et inter grana propter suae substantiae puritatem naturae magis convenit. Et primum Christo convenit. Secundum autem ei non convenit : quia nos Christo (et non ipse nobis) incorporamur. Unde dictum est Augustini : " Non tu me mutabis in te, etc. " In hoc tamen simile est: quia ipse nobis unitur, ut dicit Hilarius, naturae suae assumptae unitione. Joan. XVII, 21 : Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te: ut et ipsi in nobis unum sint. Sic enim adhaeremus Domino. Deuter. IV, 4 : Vos, qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. De puritate autem substantiae. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus. Non enim secum est unus panis, qui secum puritate non convenit. Sic ergo est panis vitae, quo vitam sui spiritus participamus, quo totum vivificatur eorum qui corpus participant. Eccli. xv, 3 : Cibavit illum pane vitae et intellectus, etc.

" Patres vestri, etc. "

Distinguit hunc panem a pane figurali.

Et ideo dicit : " Patres vestri, " non tam carne quam infidelitate, " manducaverunt manna, " quod hunc panem figuravit, et non intellexerunt: " et " ideo " mortui sunt in deserto, " utraque morte, carnali et spirituali. Psal. lxxvii, 30 et 31 : Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Numer. XI, 34, Judaei mortui sunt in sepulcris concupiscentiae .

" " Hic est v verus " panis, " non figurativus, " de caelo " Trinitatis, non aereo, " descendens. " I ad Corinth. x, 16 : Panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Domini est ? Unde verus panis hic praeponitur figurali pani de caelo Trinitatis descendens. Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

Verus enim panis dicitur quadrupliciter, scilicet, veritate effectus primi, et veritate effectus sacramenti, et veritate effectus nutrimenti, et veritate formali.

Veritate effectus primi : sic Filius Dei Verbum increatum, dicitur verus panis : quia veritatem facit effectus, qui est cor confortare. Hoc enim quod faciat panis, accepit a veritate prima. Psal. CIII, 15 : Panis cor hominis confirmat.

Veritate autem sacramenti panis, est panis sub quo continetur corpus Christi. Ille enim veritatem continet sacramenti, et ideo sacramentum dicitur veritatis : et de hoc dicit: Hic est panis verus qui de caelo descendit.

De veritate autem effectus nutrimenti, sic aliquando gratia sacramentalis dicitur panis, in his qui spiritualiter manducant panem Christi: quia spiritualiter manducans, vere manducat: quia vere ad vitam reficitur. Sacramentaliter autem manducans aliquando istam non habet refectionem: sed aliquando, ut dicit Augustinus, usque ad sacramenti perceptionem manducat, et non usque ad perceptionem rei sacramentalis. Unde Augustinus : " Ut quid paras dentem, et ventrem ? Crede, et manducasti. " Joan. VI, 64 : Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, hoc est, spiritualiter accepta vita sunt.

Panis autem in veritate formae panis, est panis quem dentibus atterimus, qui corpus vegetat ad vitam mortalem. Tribus ergo veritatibus primis et maxime in primo sensu dicitur hic : " Hic est panis de caelo (Trinitatis) descendens. " I ad Corinth. XI, 23 et 24 : Accepit panem, et gratias agens, fregit, et dixit: Accipite, et manducate : hoc est corpus meum. Psal. lxxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

" Ut si quis ex ipso manducaverit, "

Spiritualiter, ut dicit Glossa, intus in corde intelligendo, et amando : " non moriatur, " morte aeterna, quantum est de virtute sacramenti : quia si per se aversus cadat a virtute sacramenti ut Judas, morietur, qui non ex defectu vegetationis sacramenti, sed ex peccato proprio aversus mortuus est aeternaliter : quia in spiritu corpus Christi vegetante non remansit. Joan. VI, 58 : Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.a Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi,

Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. "

Declarat hic hunc panem a proprio effectu dicens : " Ego sum panis vivus, " hoc est, vivificans, a quo vita fluit in omnes sumentes, " qui de caelo descendi, " a quo non descendit nisi vivum. Caelum enim vitae principium est universis : quia omnia in caelo vivunt, et in caelis est vita beata. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso .

" Si quis manducaverit ex hoc pane, "

Sacramentali et spirituali manducatione, " vivet in aeternum, " quantum est de effectu panis manducati, quia ille vivificat in aeternum vita gloriae : quia id quod nunc in specie sacramenti gerimus in gratia, aliquando rerum veritate capiemus. Quia sicut nunc Christum sumimus hic invisibiliter in specie sacramenti, ita influet se nobis aliquando in veritate dulcedinis suae deitatis, sicut dicit beatus Dionysius. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Luc. XXII, 30 : Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.

" Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. "

Declarat hunc panem per significationem suppositi, quae est res et sacramentum in Eucharistiae sacramento, dicens : " Et panis, " hoc est, signatum per panem, " quem ego, " ut summus Sacerdos, de quo in Psalmo CIX, 4, dicitur : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

" Dabo " ei spiritualiter manducanti, supple et sacramentaliter manducanti, quia " caro mea est, " latens sub specie panis. Genes. XIV, 18 : Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei, etc.

"Pro mundi " totius " vita, " sufficienter : et si non efficienter efficit in quibusdam, culpa est eorum. Luc. XXII, 19 : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur 1 Hoc enim sacramento nos sibi Christus univit, et sic spiritui vitae conjunxit: ut spiritu vitae omnes vivificemur. Unum enim corpus uno spiritu Christi vivificatur. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, et unum corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus.

Sic ergo de pane vitae determinatum est.

" Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? "

Hic tangitur pars tertia, inducta contra litigium Judaeorum.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima tangitur Judaeorum litigatio : in secunda autem, litigii sedatio per sapientiae responsionem.

In prima duo dicuntur, scilicet, Iis, et de quo litigabant.

Dicit ergo : " Litigabant, " quia murmuratio occulta jam in apertum proruperat : sicut dicitur, II ad Timoth. tu, 13 : Mali homines, et seductores, proficient in pejus : errantes, et in errorem mittentes. Et sic occulta rebellio ad verba Domini processit ad litem apertam. Non autem poterat esse Iis, nisi ex discordia: . quia ex ipso discordabant. Aliqui enim devoti, sermones ejus reverenter recepe-. runt, quamvis non intelligerent: et in mansuetudine exspectaverunt, donec ipse sermones suos exponeret. Jacobi, I, 21 :

In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Alii autem sermonem impossibilem reputaverunt: et ideo murmurabant litigantes. Et hi maxime qui propter ventris concupiscentiam sequebantur : quia illis videbatur ex sermone quod corporalem cibum ulterius nollet exhibere. Jacobi, IV, 1 : Unde bella et lites in vobis ? Nonne hinc ? ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris ? a Litigabant ergo Judaei, " quia ipsi semper fuerunt carnales, carnalia desiderantes. Unde etiam, Numer. XXI, 5, dicunt : Anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo, manna fastidientes : et flagrabant desiderio carnium. Ita et nunc caelestem cibum fastidientes, carna-. lem appetebant.

Litigabant autem " ad invicem, " non cum discipulis, vel Apostolis : quia illi propter reverentiam Magistri aperte contradicere non audebant. Unde, Proverb. VI, 14, dicitur de apostata : Pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. De discipulis autem dicitur, Isa L, 4 : Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. II ad Timoth. II, 14 : Noli contendere verbis : ad nihilum enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Protervus enim et non discipulus est, qui contradicit. Osee, IV, 4 et 5 : Populus tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti: et corrues hodie, et corruet tecum Propheta. II ad Timoth. II, 24 : Servum Domini non oportet litigare.

" Dicentes. " Ecce de quo litigabant.

" Quomodo potest hic, elo. "

Non quaerunt modum : quia omnem modum sermonis illius reputant impossibilem, non attendentes quod dicitur, Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Luc. 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.

" Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? " Quia carnalibus cogitationibus pleni, argumentabantur quod si carnem dat de se, carnem abscindere oportet, et sic moritur : et si moritur, dare non potest: quia mortuus nihil dat.

Adhuc, Humana caro non est munda vel licita ad sumendum : et quod non congruit in cibum sumere, dare non poterat.

Adhuc autem, Pauca sunt animalia quae suae speciei carnibus vescuntur. Ergo innaturale est, quod nobis carnem suam det ad manducandum.

Adhuc, Inter feralia vitia ponitur a Philosophis carnes humanas comedere. Ergo inhumanum est, quod det nobis carnem suam ad manducandum. Istae carnales rationes inter eos causam dederunt litigio. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei.

" Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. "

Contra litigium, sapientiae opponit responsum.

Dividitur autem ista pars in duas partes : in quarum prima plene ostendit effectum panis, quem prius dixit esse in seipso : in secunda, ostendit quod manna, quod fuit hujus panis figura, deficiebat ab eodem effectu, qui est in isto pane.

In primo tria dicit: in quorum primo confirmat quae dixerat: in secundo, veritatis dicti sui causam convenientem assignat : in tertio autem inducit causam causae, qua totum sermonem probat.

In prima autem in qua confirmat quae dixerat, quatuor facit, scilicet, confirmat per negationem, consequentiam sermonis manifestat per affirmationem, propositum concludit per vitam quae ex vivifico suo

est corpore, potentiam ad vitae resurrectionem talibus inesse declarat.

Dicit ergo : " Amen, amen dico vobis, " hoc est : Vere, vere dico vobis, quia et veritate praefigurationis, et veritate divina signo. Praefigurabat enim in lege, cibans eos signo hujus panis, per totum exsilii eorum tempus, quo ad patriam tendebant. Quod figurabat, quod cibo panis Eucharistiae cibandi essent per tempus hujus exsilii, quo ad patriam caelestem tendimus. Veritate autem divina dicit : quia ipse est unigenitus, qui est in sinu Patris , cujus omnia verba cum reverentia sunt accipienda.

" Nisi manducaveritis, "

Hoc est, si non manducaveritis " carnem Filii hominis, " quia quod carnem habet manducabilem in sacramento, hoc est, in hoc quod est Filius hominis : " et nisi biberitis ejus sanguinem. " Haec est consequentia. Et fundatur in hoc, quod non.est nisi unum vitae principium, quo ea quae unius generis sunt vivificantur. Secunda autem propositio est, quod oportet principium vitae et conforme et connaturale esse his qui vivificantur. Tertia propositio est, quod oportet uniri vitae principio, omnes qui participant vitam ipsius. Cum ergo Filius Dei, qui vitam habet in semetipso, sit vitae principium : per carnem assumptam fit connaturalis nobis, nec sibi possumus uniri nisi per carnis suae manducationem, qua sibi incorporamur : sequitur necessario quod, " nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, " quae vita non habetur in vobis, nisi principium vitae sit in vobis. Haec ergo est consequentia, et necessaria, et ideo compescit litigantes.

Dicit ergo : "Nisi manducaveritis carnem, " vivificam ad vitam gratiae et gloriae, " Filii hominis, " qui ex homine habet carnem, et vitae principium a Patre caelesti. Exod. XII, 8 : Et edent carnes nocte illa assas igni. Numer. XI, 18 : Sanctificamini : cras enim comedetis carnes, hoc est, in futuro. Job, XXXI, 31 : Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? Viri tabernaculi Christi, omnes sancti Patriarchae et Prophetae fuerunt, qui omnes in spiritu saturitatem corporis Christi desiderabant.

" Et biberitis ejus sanguinem. " Quia sicut carne accipitur vivificum restaurativum spiritualis et divinae vitae in nobis deperdito, ita per sanguinem accipitur intimorum aspersio, et emundatio contra omnem foeditatem impedientem. Ad Hebr.

IX, 22 : Sine sanguinis effusione non flu remissio. Exod. XII, 22 : Aspergite ex eo, scilicet ex sanguine agni, superliminare, et utrumque postem, scilicet ostii. Ostium autem quo tota vita volvitur, et movetur ad introitum et exitum, est cor : in quo duo postes sunt intellectus et affectus. Intellectus linitur fide sanguinis, affectus autem dilectione sanguinis ejusdem. Ad Hebr. IX, 12 : Per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.

" Non habebitis, " nec vos nec alii, " vitam, " hoc est, pignus vitae gratiae et gloriae, " in vobis. " Causa hujus dicitur, Joan. I, 4 : In ipso vita erat. Et ideo quil in ipso non est, et in quo ipse non est, non habet vitam, per causam vitae et pignus. Et ideo pignus vitae vocatur Eucharistia: a beato Gregorio. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, etc. Deuter. IV, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi Adhaeret autem Deo, qui Domino incorporatur.

Quaeritur autem hic, Utrum intelligatur istud de spirituali manducatione, vel sacramentali? Si de spirituali : Contra hoc videtur, quia parvuli spirituali manducatione non manducant per fidem, et dilectionem : cum virtutes non habeant

in usu, sed in munere, et tamen vitam habent in semetipsis. Si autem de sacramentali intelligitur manducatione, tunc non videtur verum : quia multi sacramentaliter non manducant : et tamen habent vitam in seipsis.

Ad hoc non est difficile respondere. Dicendum ergo est, quod spiritualis manducatio est, per quam Christo incorporamur, et sacramentalis manducatio non facit hoc nisi cum spirituali. Et sic dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 3 et 4 :

Omnes, scilicet patres nostri eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem polum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos petra : petra autem erat Christus). Quod autem objicitur de parvulis, potest dici, quod sicut parvuli habent fidem, et dilectionem non in usu sed in munere : ita habent etiam Christi incorporatione, et ita nihil sequitur inconveniens.

Si autem quaeritur, Quare spiritualis manducatio, dicitur manducatio, et per quas similitudines a corporali hoc nomen transfertur manducatione ? Dicendum, quod in corporali manducatione sunt sex a quibus transfertur ad spiritualem manducationem : quorum primum est attritio cibi : quod natura ideo facit quod unumquodque a qualibet minima parte sugi possit id quod est conveniens in cibo. Secundum est deglutitio, tertium est digestio, quartum est puri suctio, quintum est ad membra delatio, et sextum est unio qua unitur membris et de corpore efficitur.

Attritio autem est frequens reditio mandibularum et oris super idem : cui respondet in spirituali manducatione frequens reditus mentis et rationis super cibum spiritualem : ut bene dijudicetur, quid, a quo, et in quo affectu, et propter quid accipitur. I ad Corinth. XI, 29 : Judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Et, ibidem, v. 28 : Probet autem seipsum homo, et si c depone illo edat, et de calice bibat.

Deglutitio autem est in sumptione cibi : ita quod cibus sit in manducante. Et sic in spirituali manducatione cavendum est, ne manducans extra cibum remaneat per infidelitatem vel dissensum, nec quod cibus remaneat extra ipsum per gratiae privationem. Joan. VI, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

Digestio autem quae est separatio puri ab impuro, tota refertur ad comedentem, quia in cibo isto nihil est impurum. Sed impurum aliquando etiam in comedente impedit nutrimentum, et tunc oportet quod humor malus digeratur et ejiciatur. Jerem. xv, 19 : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.

De suctione autem qua interius per venas nutrimentum sugitur maxime est attendendum : quia illa perficitur desiderio incorporandi in Christo, quo desiderio ipsum in nos trahamus, et nos in ipsum. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis. Et, ibidem, v. 11 : Ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.

Delatio autem ad membra spiritualiter perficitur, quando cibus iste singulis virtutibus cordis immittitur : ut in ratione sit claritas lucis, in voluntate fervor dilectionis, in memoria conservatio meditationis absque oblivione, in concupiscibili desiderium boni, in irascibili dedignatio peccati, insensibili imaginatio exempli, in tota anima dulcedo spiritualis cibi. Sapient. VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Sic in omnibus interioribus suis infusus fuit, qui dixit, Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Isa. lv, 2: Audite, audientes me: et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Unio autem perficitur in hoc quod

Christo unimur, et spiritu ejus vivificamur : quia iste cibus non mutatur in nos, sed nos in ipsum, et meliores efficimur. Joan. XVII, 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Sic per cibum sacramenti etiam nos nova efficimur conspersio. I ad Corinth. v, 7 : Ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi.

Sed tunc quaeritur, Quare ad istam manducationem oportuit addere de spirituali potu?Ad hoc dicendum, quod cibus sine potu esse non potest. Quinque enim facit polus conveniens in corpore, sine quibus non perficitur cibi operatio. Haec autem quinque sunt : quia lavat sordida ne cum cibo commisceantur. Secundum, quia exstinguit incensa. Tertium, quia humectat arida ut cibo praeparentur. Quartum est, quia lubricat aspera ut per ea cibus moveatur. Quintum est, quod subtiliat grossa in cibo et membris ut facile penetrent et penetrentur.

Haec autem quinque sanguini Christi spiritualiter conveniunt. Hic enim lavat omnia sordida, per hoc quod est sanguis expiationis. Apocal. vii, 14: Laverunt stolas suas in sanguine Agni. Exstinguit incensa, per hoc quod est sanguis redemptionis, redimens nos a peccati incendiis et concupiscentiae. Ad Hebr. XII, 24 : Accessistis... ad sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel. Quia sanguis Abel clamavit vindictam : Christi autem sanguis clamat redemptionem et remissionem. Hic est qui humectat arida, per hoc quod est sanguis pietatis. Quia omni pietate major fuit quod sic sanguinem suum non tantum fudit pro nobis : sed etiam infundit nobis. Sic enim omne cor ad pietatem deducitur, et ariditatem amittit. Sicut dicitur, Luc. xxii, 44, quod factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram : ut scilicet cor tuum terrenum currere faciat. Lubricat autem aspera et ad lenitatem adducit, per hoc quod est sanguis Agni mansueti. I Petri, I, 18 et 1 9 : Non corruptibilibus auro velargento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pre. tioso sanguine quasi Agni immaculati Christi. Subtiliat autem grossa, per hoc quod est sanguis sacramenti. Sic enim inducit ad subtilitatem intelligentiae spiritualis. Et sic vocatur sanguis testamenti, quo spiritualia confirmantur. Zachar. IX, 11: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.

Hac ergo de causa tangit de potu sanguinis.

" Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. "

Hoc quod hic dicit vim conclusionis habet. Infertur enim si destruatur consequens antecedentis consequentiae sic : Si non manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis. Ergo si vitam habetis in vobis, manducabitis carnem Filii hominis. Et quia causa immediata est carnis manducatio, tunc convertitur propositio, quod si manducabitis carnem, habebitis vitam. Non enim ponit hic aliquam consequentiam, nisi eam quae est causae ad effectum : et e converso.

Et hoc est ergo quod dicit : " Qui, manducat meam carnem, " quae pignus est vitae et principium, quia in carne est deitas quae vivificat. Exod. XII, 9 et 10 : Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabilis... : et si quid residuum fuerit, comburetis igni.

" Et bibit, " spirituali potu, " meum sanguinem. " Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. Matth. xx, 22 : Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? I ad Corinth. XI, 28 : Probet autem seipsum homo, etc.

" Habet vitam aeternam, " quia habet

principium vivificans in aeternum. Hic est fructus ligni vitae in medio peradisi, hoc est, in medio Ecclesiae . Proverb. , III, 18 : Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Apocal. II, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.

" Et ego resuscitabo eum in novissimo die. "

Quartum est in quo tangitur, quod ex ipso habetur potentia ad vitae resurrectionem. Quia sicut Christus virtute in se latentis divinitatis resurrexit, ita omnes qui in Christo resurgunt, virtute illius principii vivifici in se latentis resurgere habent. Virtute enim illius et destruitur mors, et fit resurrectio. Apocal. xx, 6 : Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non potestatem habet. Et quamvis alii resurgant, non tamen resurgunt ad vitam, sed ad mortem. Psal. I, 5 : Non resurgent impii in judicio, etc. II Machab. VII, 14 : Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos : tibi enim resurrectio ad vitam non erit.

" Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. "

Hic tangit dictorum veram causam.

Dicit autem duo, scilicet, quod caro Christi est vitae cibus, et quod per carnis suae manducationem homo manet in ipso, in quo est fons vitae perpetuae.

Dicitur ergo : " Caro enim mea, " unita deitati, " vere est cibus. " Cibus enim in veritate cibi, facit id quod cibus accepit facere in prima causa, quae fecit ipsum esse cibum. Hoc autem est vegetare ad vitam. Sed haec est vita verissima quae primae vitae est simillima : et haec est vita gratiae et gloriae. Et ideo verissime cibus iste vegetat ad vitam divinam quae est gratiae et gloriae. Hic enim cibus maxime habet rationem ciborum, eo quod nihil est in ipso impurum.

" Et, " similiter dicit, " sanguis meus, " totus purus, " vere est potus. " lsa. xxv, 6 : Faciei Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum vindemiae defaecatae. Et ideo vere cibus est, et potus : quia nihil habet admixtum de contrario.

Ex quo sic est quod iste cibus transmutat ad se eum qui sumit illum, tunc consequenter,

" Qui manducat meam carnem, "

Ut spiritualem cibum. Matth. XXVI, 26 : Accipite et comedite : hoc est corpus meum. Psal. xxii, 5 : Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.

" Et bibit meum sanguinem, " ut spiritualem potum. Matth. XXVI, 28 : Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Cantic. vii, 9 : Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

Hic ergo talis " in me manet, " per incorporationem fidei, et devotionis, et charitatis, quibus fit spiritualis manducatio : et a spiritu meo vivificatur, et vegetatur. Ad Ephes. IV, 13 : Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. I ad Corinth. xii, 27 : Vos estis corpus Christi, et membra de membro." Et ego in eo, " per gratiae inhabitationem, et sicut vitae principium est in vivificatis. Joan. XIV, 23 : Ad eum ve-

niemus, etc. I Joannis, IV, 8 : Deus charitas est, etc. Sacramentum enim Eucharistiae est sacramentum charitatis, et unionis.

Hoc ergo est quod dicit.

" Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. "

Hic tangit causam causae quae est principium et causa primae vitae, in qua stat omnis intellectus, et nihil ultra quaerit. Et per illud tota solvitur lis Judaeorum.

Est autem contextio ex tribus.

Primum est quod dicit: " Sicut misit me, " ad mundum vivificandum et salvandum, " vivens Pater. " Sic enim misit quod vitae omnis causa est in meipso per ipsum. I ad Timoth. VI, 16 : Qui solus habet immortalitatem. Apocal. IV, 9 : Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, etc.

" Et ego vivo propter Patrem, " quia ab ipso habeo divinitatem, quae est vitae principium : quia praepositio, propter, quae ponitur hic, notat principium quod est in habitudine causae efficientis vel quasi efficientis, et non in habitudine causae finalis. Apocal. I, 17 et 18 : Ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferni. Ad Romanos, VI, 9 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur.

" Et qui manducat me, " manducatione spirituali, quae dicta est : quia ille mihi incorporatur et a spiritu meo vivificatur. Non enim est aliquod membrum Christi quod non vivat Spiritu Christi, ut dicit Augustinus. Joan. XI, 25 : Ego sum resurrectio, et vita, etc.

" Et ipse vivet propter me : " hic vita gratiae, et in futuro vita gloriae. Et praepositio, propter, iterum denotat causam efficientem. Ad Galat. II, 20 : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me, ut scilicet me a morte liberaret : et tradidit semetipsum mihi, ut in me esset aeternae vitae principium. Ad Coloss. III, 3 et 4 : Vita vostra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Sapient. v, 16 : Justi in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum. Hoc est ergo quod intendit.

" Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. "

Tangit hic distinctionem istius panis ab antiqua hujus panis figura.

Dicit autem tria quae perficiunt distinctionem, scilicet, veram originem, cum dicit : " Hic est panis, " in quo et vera et pura est refectio, " qui de caelo, " non aereo, sed de caelo Trinitatis, " descendit, " tamquam ab esse et loco perpetuae vitae, ubi vita omnium est et nemo moritur. Osee, XIV, 8 : Convertentur sedentes in umbra ejus : vivent tritico, ei germinabunt quasi vinea : memoriale ejus sicut vinum Libani. Hic est adeps tritici in quo nihil est impurum, quo omnes illud participantes vivunt, et in gaudio spiritus germinabunt, et in memoria habent gaudium vini Libani, quod de monte candoris aeterni exoritur. " Hic " ergo " panis " vivificus " de caelo descendit " per carnis assumptionem visibilis apparens : factus est panis hominum, qui prius fuit panis Angelorum.

" Non " autem descendit de coelo aereo, neque est panis, " sicut patres vestri manna, " hoc est, panem de caelo

aereo, " manducaverunt, " corporaliter manducantes, et sacramentum futurae significationis non intelligentes : sicut nec vos in pane vobis exhibito spiritualem intellectum habetis. Et ideo illi, patres vestri sunt non carne solum, sed etiam carnalis sensus et infidelitatis imitatione. De illis enim dicitur in Psalmo lxxvii, 30 : Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, etc.

" Et mortui sunt " in deserto propter lites et murmurationes, quas moverunt contra Dominum. Numer. XIV, 23 : Non videbunt terram pro qua juravi patribus sonim : nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. Psal. XCIV, 11 : Sicut juravi in ira mea, etc. Et haec est causa admonitio (ex quo enim probatum est quod per manducationem spiritualem habetur aeternae vitae principium et pignus) quod caveant sibi ne propter incredulitatem amittant, sicut illi amiserunt.

" Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. "

" Qui autem manducat, " spirituali manducatione, " hunc panem, " sub quo corpus meum exhibeo, " vivet in aeternum : " nec umquam mori potest, habens vitae principium in seipso, in me (ut dicit Glossa) qui sum vita. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. Unde, Apocal. XIX, 9 : Beati qui ad caenam nuptiarum Agni vocati sunt.

" Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. "

Hic tangit locum doctrinae, ostendens quod solemnis erat locus, ubi multi erant sapientes, et contradicere non potuerunt quamvis ante murmuraverint et litigaverint.

Unde dicit: " Haec dixit in synagoga, " in qua locus publicus erat docendi. Joan. xviii, 20 : Ego semper docui in syna-goga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.

" Docens. " Docere est quando causa assignatur eorum quae dicuntur, ut audiens cogatur assentire, Philosophus : a Signum et omnino scientis est, posse docere. " Eccli. XXIV, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum.

" In Capharnaum, " quae fuit civitas solemnis Galilaeae : ne credatur in rure et in occulto factum fuisse. Eccli. XXIV, 2 : In Ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur. Psal. CVI, 32 : Exaltent eum in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

" Mnlti ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? "

Hic incipit pars quae est de scandalo discipulorum propter sermones auditos et non intellectos.

Et dividitur in partes duas : in quarum prima tangit discipulorum scandalum : in secunda autem tangit discipulorum discretionem, per hoc quod quidam abierunt, quidam autem perstiterunt, ibi, v. 67 : " Ex hoc multi discipulorum ejus, etc. "

Adhuc autem, in priori harum partium sunt tria : in primo ponitur discipulorum scandalum : in secundo, sedatio scandali quantum debuit fieri : in tertio autem, verbum Evangelistae, in quo deprehenditur quod Christus virtute suae deitatis hoc scandalum in discipulis deprehendit, cum esset occultum.

In primo horum duo dicuntur : quorum primum est quod etiam discipuli scandalizabantur : secundum autem de quo scandalizati sunt.

Dicit ergo : " Multi ergo audientes, " et propter caecitatem cordis non intelli-

gentes, " ex discipulis ejus, " qui minus scandalizari debuerant. Luc. II, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.

"Dixerunt " ergo scandalizati, hoc est, turbati: " Durus est hic sermo, " hoc est, difficilis : quia dicit quod non est salus ad vitam sine carnis ejus manducatione, cum inhumanum sit et ferinum ejus carnes comedere. " Et quis potest eum audire ? " ita quod fidem adhibeat sermoni. Durum autem putabant ad intelligendum, inaudibile vero ad faciendum.

In sermone enim illo quatuor esse arbitrabantur, scilicet, inhumanum, ferinum, impossibile, et non divinum. Inhumanum quidem : quia abominationem generabat carnem humanam dare ad manducandum. Ferinum quoque : quia hoc ferale est et nulli virtuti consonum, lacerare carnes crudas suae speciei et devorare illas, quod non faciunt nisi ad furiam et caninam famem redacti homines : sicut dicitur, Thren, IV, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos (ad mensuram palmi) : facti sunt cibus earum, in contritione filiae populi mei. Falsum autem et impossibile dicebant : quia non considerantes potentiam Dei, putabant quod abscissis carnibus et comestis, ipse vivus remanere non posset, et sic dare non posset carnes suas. Indivinum vero : quia Deus ipse dixerat, Genes. IX, 5 : Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis. Et noluit etiam quod sanguis biberetur . Et ideo, Deo, et rationi, et naturae, putabant hunc sermonem esse contrarium. Et ideo dicebant durum, et inaudibile homini.

" Sciens autem Jesus apud semetip- sum quia murmurarent de hoc discipuli ejus. "

Et habet quatuor partes : in quarum prima ostendit Evangelista perfectionem ejus qui dixit sermonem : in secunda, hunc sermonem facit esse credibilem : in tertia, sermonis dat quamdam explanationem : in quarta autem, inter audientes facit discretionem.

Dicit ergo : " Sciens autem Jesus, " per virtutem divinitatis, quae sola novit cogitationes et intentiones cordium. Ad Hebr. IV, 12 : Discretor cogitationum, et intentionum cordis. Psal. xxxii, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum." Apud semetipsum, " nullo nuntiante. Joan. II, 25 : Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.

" Quia murmurarent de hoc " occulte " discipuli. " Proverb. I, 25 : Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

" Dixit eis : Hoc vos scandalizat ? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? "

Ecce secundum in quo duo facit: infirmitatem increpat, et sermonem omnem facit credibilem.

Dicit ergo " Hoc vos scandalizat ? " Interrogative, et est interrogatio nota increpationis. Ac si diceret : Erubescite infirmitatem fidei vestrae, quibus tot secreta mystica disserui. Marc. IV, 34 : Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. Quia per tot experimenta miraculorum potentiam meae divinitatis ostendi. Joan. II, 11 : Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, scilicet coram discipulis suis, quibus tot modis veritatem consilii aeterni revelavit. Joan. xv,

15 : Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.

Adhuc, Hoc dictum, quod prae omnibus amorem meum ad vos ostendit, et vos mihi, et me vobis unit, vos scandalizat ? quod potius ad incomparabilem dilectionem vos debet adstringere. Psal. cviii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi.

Quaeritur autem, Cum Dominus docuerit multum cavendum esse a scandalo infirmorum , quare modo occasionem praestitit scandalo ? Ad hoc dicendum, quod aliquando causa datur scandalo directe, scilicet quando dicto minus recto quantum est de se, dat causam ruinae. Isa. III, 5 : Et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. Et hoc scandalum nullo modo est faciendum : quia fieri non potest sine mortali peccato. Aliquando autem proximus accipit occasionem scandali et ruinae, non a dicto vel facto quod videt, sed potius a dispositione quam habet in se malam, quae contraria est dicto vel facto recto quod videt in alio, sicut Pharisaei propter carnalem intellectum legis et naturae, et amorem suarum traditionum, scandalizabantur circa verba veritatis. Matth. xv, 12 et 14 : Scis quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt ? Et respondit Dominus : Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum. Et hoc scandalum quia est in patiente et non in docente, non impedit doctrinam veritatis. Et tale est scandalum, quo hic discipuli sunt scandalizati. Et hoc quidem sedatur, sed doctrina veritatis propter hoc non dimittitur. Hoc enim scandalum vertitur in increpationem. Isa. viii, 14 : Erit... in lapidem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel.''

" Si ergo videritis, etc. "

Facit credulitatem sermonis, Vel, credibile esset quod dixit, dicens : " Si ergovideritis, " oculis cordis et corporis, " Filium hominis, " in persona, " ascendentem, " localiter secundum humanam naturam, a ubi " in dextera Patris " erat " ab aeterno, " prius " quam carnem assumeret, et sumendo visibilis appareret. Et locutio est defectiva. Et sic supplenda : " Si ergo videritis ascendentem, " Patri coaequalem esse intelligetis, et sermonem suum esse in potestate qui omnia compleat quae dicit. Ascensio enim Christi ostendit dignitatem, potestatem, et ad Patrem omnino conformem voluntatem. Dignitas attenditur: quia ad aequalitatem Patris in natura humana quam suscepit ascendit. Ad Coloss. III, 1 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens. Potestas autem, quia et omnia subjecit, et de omnibus triumphavit, mundo, et morte, et inferno. Psal. lxvii, 5 : Iter facite ei qui ascendit super occasum : Dominus nomen illi. Dominus autem nomen est potestatis, ut dicit Ambrosius. Dominum autem perfectae potestatis se demonstravit, quando super occasum, hoc est, per mortem et super mortem ad Patrem se elevavit. Concordem etiam voluntatem ad Patrem ostendit : quia discors voluntas a caelo in infernum projecta est. Omnino autem concors ejus voluntas monstrata est, quando eum in dextera Pater collocavit, et omnes inimicos ejus qui eum a Patre discordare dicebant, conculcavit. Psal. CIX, 1 : Dixit Dominus Domino meo : Sede, etc.

Unde, Joan. XVI, 8 et seq., dicit quod Paraclitus, id est spiritus veritatis, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Et singulorum subjungit rationes : De peccato quidem, quia non crediderunt in me, quod antonomastice peccatum est, cum tot miraculorum argumentis et per tot modos miracula faciendi, probaverim quod ex propria potestate naturae miracula fecerim, et ipsi tamen non crediderunt. De judicio autem, quia in hoc quod me judicave-

runt damnantes ad mortem, princeps hujus mundi jam judicatus est. Et sic patet quod meum quod ab eis sustinui judicium non fuit malefactoris, sed redemptoris qui damnari non debuit. De justitia vero, quia ad Patren vado per Ascensionem, per quam patet quod nec dicto nec facto fallax vel injustus fui: sed omnia probantur esse consona veritati et justitiae et voluntati Patris, quae regula est omnis dicti vel facti recti : quia aliter per dicta vel facta non ad Patrem, sed ad infernum irem. Sic ergo per hoc quod ascendit, omnia dicta et facta sua in rectitudine consistere probavit. Unde, in Psalmo XCII, 4, cum dixisset: Mirabilis in altis Dominus, statim subjunxit : Testimonia tua credibila facta sunt nimis.

Est ergo sensus litterae : " Si ergo vos, " qui sensu vestro sermones meos auditis et non creditis, sed scandalum ruinae in eis accipitis, " videritis, " oculis corporis, " Filium hominis, " hoc est, personam istam divinam quaesub forma latet filii hominis, " ascenden tem, " sua propria virtute. Psal. xx, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua, cantabimus et psallemus, etc. lsa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? iste formosus in stola sua, gradiens inmullitudine fortitudinis suae ?

" Ubi, " in aequalitate, " erat prius, " ab aeterno. Tunc, inquam, cum hoc videritis, oculata fide probabitis istos sermones esse dictos in potestate, et non in infirmitate. Act. I, 9 : Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et, ibidem, v. 10 : Cumque intuerentur in caelum euntem illum, etc. Et hoc signatum est, IV Regum, II, 10 : Rem difficilem postulastis, etc. Ac si dicat: Quod nunc difficile esse putatur, tunc facile fiet et facile intelligetur. Quia tunc tanta erit notitia virtutis et potestatis meae quod omnia quae nunc dico, dicta in potestate et non in infirmitate credentur et intelligentur. Quod scilicet in manducatione sacramenti dentes comeden- tium non divident carnes meas, sed formas sensibiles panis et vini : nec ego mutabor in naturam comedentium, sed mihi eos uniam, et in spiritu meo vivificabo, et comestus vivus manebo, et divisis sacramenti formis, ego integer sanus manebo. Nec quidquam in his est abominabile, vel ferinum : sed totum sacramentaliter divinum, et salutiferum.

Et hoc est quod dicere intendit.

Si autem quaeritur, Utrum ista verba conveniant naturae, vel personae 1 Dicendum, quod conveniunt personae in natura humana accepta. Hac enim ratione naturae humanae ascendit illuc ubi prius fuit in aequalitate Patris, secundum quod fuit eadem persona ab aeterno. Malach. III, 6 : Ego Dominus, et non mutor. In his enim quae assumpsit, sicut dicit Chrysostomus et Nicaena synodus, nec commixtionem passus, neque divisionem, neque mutationem aliquam sustinuit. Assumpsit enim quod non erat, manens quod erat. Psal. CI, 28 : Tu idem ipse es, et anni tui non deficient.

Ad hanc autem explanationem inducit hoc per quod dicitur, et sequitur :

a Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. "

Et dicit duo : in quorum primo dicit datorem intellectus verborum istorum : in secundo, dicit ipsum esse verborum intellectum.

Dicit ergo : " Spiritus, " qui a Patre procedit, et a Patre qui me misit, " est qui vivificat " omnes mihi adhaerentes, et vitalem tribuit intellectum. Ezechiel. xxxvii, 10 : Ingressus est in ea spiritus, scilicet vitae, et vixerunt.

" Caro " autem, hoc est, carnalis in verbis istis intellectus quem vos habetis, " non prodest quidquam, " sed multum

obest: quia vos venire ad me per fidem non permittit. Propter quod, Joan. XVI, 7, dicit: Expedit vobis ut ego vadam, etc. Nisi enim subtrahatur praesentia infirmitatis (quae corda vestra detinet, qua omnia dicta mea infirmitati attribuitis) non veniet ad vos spiritus virtutis, qui docet omnia esse dicta in potestate et virtute. II ad Corinth. III, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Matth. XVI, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, etc.

" Verba quae ego locutus sum vobis, etc. "

" Verba quae ego locutus sum vobis, " ad utilitatem vestram de sacramento Eucharistiae, " sunt, " per causam, " spiritus et vita. " Totum enim quod operatur in sacramento potestas est spiritus, et totius sacramenti est vita.

Quod qualiter sit verum, notandum quod in sacramento sunt octo, quae non sunt nisi in potestate divini spiritus. Id enim quod in sacramento est sacramentum tantum, species est sive accidentia, et formae panis et vini : et hoc est primum. Secundum autem, est id quod in sacramento est res et sacramentum, et est corpus Christi verum, quod accepit in Virgine, et in quo vixit in humanae naturae veritate, et in quo pependit in cruce, et resurrexit in beatitudine. Tertium autem, quod vocatur continentia corporis Christi veri,sub specie sacramentali: et sic totus Christus est sub forma panis, et totus sub forma vini, et totus sub qualibet parte utriusque speciei. Quartum autem, divisio specierum sacramentalium, ad quarum divisionem non dividitur corpus Christi, sed manet integrum et salvum. Quintum, sumptio corporis, qua immutabiliter corpus Christi et impassibiliter se habet in omnibus quae sunt in illa sumptione. Sextum est, quod est in forma sacramenti, quae licet sit ab ore prolata sacerdotis, tamen ex vi illa operatur, qua Verbo processit increato. Septimum est, quod forma non operatur extra intentionem : quia etiamsi in altari multae hostiae essent, dummodo circa eas non intendit sacerdos operari, forma verborum circa eas nihil operatur. Octavum est, quod licet haec forma divisa sit indivisibiliter, tamen operatur ex totalitate sua circa sacramenti species.

Haec autem omnia per causam non facit nisi Spiritus divinus operans in sacramento. Species enim sacramenti, quae in sacramento videntur, sunt ibi sine omni subjecto. Et hujus causa est, quia in quocumque essent sicut in subjecto, illud afficerent, et mutarent, et in illud per suas proprietates ducerent. Corpus autem Christi cum sit immutabile, talibus accidentibus affici non potest : et ideo inesse non possunt. Si autem essent in circumfuso aere, sicut quidam dixerunt, tunc in illud ducerent, sicut in illud quod nutriret cibando et potando, quod esset falsitas in sacramento veritatis: quia aer non cibat, nec potat.

Adhuc autem, in substantia panis et vini non sunt: quia substantia illa non manet: et ideo relinquitur quod in nullo sunt sicut in subjecto. Et hoc non potest conferre accidentibus, nisi Spiritus divinus ad compositionem sacramenti. Cum enim corpus passibile, inanimatum, materiale, transsubstantietur in suum altius, scilicet in corpus impassibile, animatum, gloriosum, divinum, consequens est ut id quod non transit (sicut species accidentales) ad minus ad proprietatem substantiae in hoc transeant, quod per se existentia sint in sacramento : ita quod sapor et color sint in quantitate: quantitas in nullo, sed stans in seipsa remaneat. Et hoc quidem in divinis valde frequens est, quod creaturae mutantur, vel ad vindicandum contra injustos, vel etiam ad consolandum propter bonos : sicut patet in plagis aegypti, in quibus ignis in aqua ardebat, et aqua naturam exstinctivam et virtutem non habuit. In filiis autem Israel ipsum tormentum accepit virtutem consolationis. Unde, Sapient. XVI, 24 : Creatura enim tibi Factori de-

serviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et levior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.

Secundum autem, in corpore Christi (quod est res et sacramentum) hoc mirabile est accipere, quod quamvis ipsum fuerit passibile quando dedit in caena, et impassibile sit hodie, et semper fuerit post resurrectionem, et cum ipsum dederit ut cibum in sacramento : tamen nullam in sacramento, vel tunc, vel postea sustinuit passionem. Non enim ibi exhibuit ut passibile vel non passibile : sed ut passibile exhibuit in cruce in redemptionem, ut impassibile in caelo exhibet ut glorificativum nostrorum corporum : sed ut spiritualem cibum exhibet in sacramento. De exigentia autem talis cibi non est ut patiatur, sed potius ut nos ad se et in se convertat. Et in hoc salvatur veritas nos spiritualiter cibantis : quia spiritualiter cibat, sive spiritualiter sive sacramentaliter manducetur. Et ideo non exhibet in sacramento corpus suum nisi in veritate substantiae, et in veritate cibantis. Ad veritatem autem substantiae corporis Christi, et ad veritatem cibationis, non exigitur quod sit passibile vel impassibile. Et ideo nec actum passionis, nec actum impassibilitatis ibi exhibet. Sed in veritate substantiae suae exhibet ibi actum vere cibantis. Et hoc est quod dixit supra, v. 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est polus.

Tertium autem erat continentia corporis Christi veri sub specie sacramenti, quae non est continentia loci : quia quod loco continetur, illi principium et medium et finis assignatur in loco : quod non potest fieri in corpore Christi sub forma sacramentali. Sed haec continentia perficitur ex duobus, scilicet ex continentia signati sub signo, et ex continentia locati in loco. Habet enim cum continentia in loco, quod vere praesentialiter corpus Christi est in speciebus illis, sicut vere locatum praesentialiter corpus Christi est in eo. Et habet cum continentia signi sub signato, quod sicut signatum signifi- catur in qualibet parte signi totum, et in toto totum : ita corpus Christi verum est in qualibet parte speciei sacramentalis totum, et in toto totum. Circulus enim significat vinum, et totum vinum signatur in qualibet parte circuli, et totum signatur in toto circulo. Similiter fumus significat ignem. Ignis autem in qualibet parte fumi totus integraliter significatur, et totus inte?raliter signatur in toto fumo. Et sic continentia Christi sub specie sacramenti, similitudinem trahit a duabus continentiis : loci scilicet, et signi. A continentia loci habet veritatem praesentiae secundum substantiam : sed loci continentia deficit ab ea, in hoc quod locatum non totum est sub loci qualibet parte. Cum continentia autem signi convenit in hoc, quod totum est sub toto, et totum sub qualibet parte : sed signi continentia deficit ab ipso, in hoc quod signum non semper continet signatum secundum veritatem substantiae, et praesentiae, sed species sacramentales semper continent totum Christum secundum veritatem substantiae et praesentiae suae. Et ideo dixerunt antiqui quod corpus Christi est in speciebus sacramentalibus in loco, sicut Deus est in loco, et non sicut corpora naturalia sunt in loco. Deus enim est in loco. ita quod in loco toto est totus, non inclusus : et in qualibet parte loci est totus, non inclusus : tamen est in loco et in qualibet parte loci essentialiter, potentialiter, et praesentialiter : ita corpus Christi est in speciebus totum non inclusum in toto, ita quod etiam non sit extra : et in qualibet parte speciei totum non inclusum, et tamen et in.tota specie et in qualibet parte speciei est essentialiter, potentialiter, et praesentialiter. Unde ipse dixit, Luc. xxii, 17 et 19 : Accipite, et dividite inter vos... Hoc est corpus meum. Quod verum non esset, si in qualibet foiioa panis divisa et discipulis porrecta Christus non fuisset.

Quartum autem divisio est : quia licet formae dividantur, tamen frangendo formas, non dividitur Christus. Et hujus

causa est, quia non atticiunt corpus Christi species illae, sicut diximus : sed id quod per se ibi dividitur, est quantitas, et ad illius divisionem dividuntur et color et sapor. Quamvis autem fractura ad corpus Christi non pertingat, tamen significat divisionem quae est in corpore mystico quod est Ecclesia : quae tripartita est : quaedam enim pars ejus triumphat in caelis, jam unita capiti per gloriam : quaedam autem militat in terris, unita capiti per gratiam : quaedam autem purgatur in paenis, exspectans capitis misericordiam, et tamen unita capiti per gratiam et spem certissimam. Et ideo etiam fracturae fiunt tres : ut una sit laus pro triumphante, una autem intercessio pro militante, et una supplicatio pro ea quae purgatur in paenis. Ad Philip. ii, 10 et 11 : Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris : unus, integer, laus beatorum, gratia merentium, et propitiatio liberandorum. In his fractionibus specierum sacramentalium antiqui dixerunt exemplum de speculo : in quo quando opponitur rei alicui, tota imago illius repraesentatur in toto speculo, et nihil amplius, et si frangatur speculum in multas partes, tota imago in qualibet parte fracturae speculi repraesentatur. Dederunt etiam quidam exemplum de anguilla, vel serpente, in quo toto est una anima, motiva, et sensibilis : et si dividantur in multas partes, dicit Augustinus, quodhaec eadem anima per sensum et motum manifestatur in qualibet parte divisa. Et quamvis ista exempla deficientia sint ad tantam excellentiam, quae est in sacramento : tamen aliquo modo imperfecte declarant Christi sub sacramento indivisibilitatem.

Unde si quis dicat objiciens : Si in qualibet parte fractae hostiae est totus Christus, eo quod indivisus sit Christus : et ideo ubi est pars, ibi est totum. Ergo ubi est oculus, ibi est manus : et ubi est pes, ibi est caput. Illud est vel monstruo- sum, vel commassatum. Patet quod non valet hujusmodi sophistica argumentatio. Quia jam dictum est, quod corpus Christi sub forma sacramenti non est absolute sicut locatum in loco : sed in multis est sicut significatum in signo, licet in paucis sit ibi sicut in loco. Et ideo non sequitur quod ubi sit oculus, ibi sit manus: sed.potius quod ubi significetur oculus, ibi significetur et manus. Et hoc est verum : quamvis in illo signo sit essentialiter, et potentialiter, et praesentialiter totus Christus. Et hoc ideo est : quia, sicut dicit Innocentius Papa in libro de Sacramentis : " Christus per tria quae sunt in ipso, invenitur in tribus. Per hoc enim quod est Deus, est ubique in omni loco. Per hoc autem quod habet corpus humanum diversis figuris membrorum distinctum, est in caelo. Per hoc autem quod est cibus fidelium, est in sacramento : et ideo non refertur ad sacramenti continentiam per hoc quod habet corpus sub diversitate figurarum in membris distinctum, quod Philopsopi vocant heterogeneum : sed secundum rationem cibi fidelium. Et ideo sicut quaelibet pars speciei sacramentalis, signum est cibi : ita Christus in qualibet parte continetur ut cibus. " Et ulterius ex illa propositione nihil potest inferri : quia species sacramentales per similitudines corporales, spiritualia signant, et hoc quidem metaphorice habent. Ex metaphoricis autem non potest aliquis arguere ultra similitudinem quam ponunt : quia peccatum est in problematibus, ut dicitur in II Topicorum. Sicut si dicam hominem esse platanum, sequitur quod homo ille sit longus vel altus. Et non sequitur quod homo ille sit arbor vel lignum : quia platanus ponit similitudinem non ad naturam, sed ad staturam. De ista autem indivisione in sacramento, quod ad divisionem specierum non dividitur, dicitur, I ad Corinth. I, 13 : Divisus est Christus ? Quasi dicat: Non divisus est. Exod. XII, 46 : Nec os illius confringetis. Joan. XIX, 33 : Non fregerunt ejus crura. Et

ibidem, v. 24, quia partiti sunt vestimenta mea, quae signant species sacramentales quibus vestitur corpus Christi : sed tunica inconsutilis, quae integritatem Christi significat, integra et indivisa permansit.

Quintum autem est vera sumptio veri corporis Christi sacramentalis, in qua corpus Christi impassibile et immutabile permanet. Quia in illa sumptione nec dentibus teritur, nec digestione mutatur et coquitur, nec ad comendentis naturam mutatur : quia sic periret cum comedentis natura. Sed potius sumptione illa sumentibus, ut dicit Hilarius, naturaliter (hoc est, secundum propriam naturalem substantiam) infunditur, et in visceribus eorum infunditur: tamdiu manens in eis, quamdiu manent species sacramentales. Sed sic sumptum nos sibi attrahit, et nos in melius alterat, et nos sibi incorporat, et unit, et vivificat vita Spiritus sancti. Unde dictum est Augustini : " Crede, et manducabis me : nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. " In eo autem qui sacramentaliter manducat et indigne, a specie non transit in animam, sed potius transit in caelum : et non incorporat illum sibi, sed abjicit sicut Judam. Joan. xiii, 27 : Post buccellam introivit in eum Satanas. Et hoc intendit, Cantic. v, 1 : Comedite amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. Quia sicut ebrius non manet in se, sed mutatur in vini virtutem : sic sumens illum cibum et potum, non in se manet, sed mutatur ad virtutem Christi. Hinc est quod dicitur, III Regum, XIX, 8, quod Elias ambulavit in fortitudine cibi sumpti ab Angelo, et non in fortitudine propria, usque ad montem Dei Horeb. Quia ipse mutatus fuerat ad cibi illius fortitudinem qui in isto cibo figuraliter significabatur. Et hic est cibus sacramenti illius.

Sextum est, quod est in forma istius sacramenti, quae consistit in forma verborum Christi, quae verba super corpus quidem sunt ista : Hoc est corpusmeum. Conjunctio, enim, quae interponitur sic : " Hoc est enim corpus meum, " ponitur ad conjungendum orationem cum praecedenti clausula, quae dixit : Accipite, et comedite ex hoc omnes : hoc est enim corpus Christi. Sed ipsa forma quae operatur in sacramenti transsubstantiationem, non est nisi hoc quod dixit : Hoc est corpus meum. Et quod praecedit cum dicit : " Accipite, " notat injunctionem officii : quia tunc ipsi discipuli, et in eis omnes sacerdotes, acceperunt hujus officii injunctionem a Christo. Quod autem dicit: " Comedite, " praeceptum notat communionis : quia sacerdos ex eodem communicat et populus. Quod autem dicit : " Ex hoc, " partitionem notans, intelligit divisionem :quae est in speciebus sacramenti. Et quod addit: " Omnes, " notat quod omnibus ad salutem unica haec sacramenti hostia sufficit, et nulli deficit in his quae pertinent ad salutem. Id autem quod sequitur : " Quod pro vobis tradetur in remissionem peccatorum, " hoc dicit propter sacramenti hujus proprium effectum quem habuit per oblationem, quam Christus quidem perfecit in cruce. Omnis autem sacerdos continuo perficit in commemoratione quando celebrat Missam. Haec est ergo forma : Hoc est corpus meum, sicut dictum est, quae operatur in pane transsubstantiationem. Et haec nihil penitus operatur in vino.

Forma autem alia sanguinis est ista : " Hic est calix sanguinis mei. " Et similiter conjunctio, enim, quae interponitur, est nota conjunctionis hujus orationis ad praecedentem. Et quod sequitur : " Novi et aeterni testamenti, " non est de forma: sed notat hujus sacramenti dignitatem : quia novum est et innovans, in institutione, et effectu innovationis, et modo ritus quo celebratur. Testamentum autem est, quia legatum ultimae voluntatis Christi ad Passionem euntis. aeternum autem, quantum ad consilium aeternae praedestinationis in nostram satisfactionem. Et in signum hujus consilii aeterni

praefiguratum est ante legis sacramenta, Genes. XIV, 18, in oblatione Melchisedech, qui panem et vinum obtulit. Secundum autem ordinem Melchisedech novum sacerdotium Christi est institutum, sicut dicit Psalmista, Psal. CIX, i : Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem, etc. Quod autem dicitur : " Mysterium fidei, " non operatur transsubstantiationem, sed dicit fidei nostrae confirmationem : eo quod (sicut dicit fides) per istud sacramentum tendimus in fidei veritatem (quae est unio nostri cum Christo, secundum quod in isto unimur sacramento) ut a spiritu Christi vivificemur, eodem Spiritu viventes in vita divina quo ipse vivit. Et quod additur : " Qui pro vobis et pro multis effundetur, " notat quod sanguis Christi et sacerdotem mundat, et populum : et multis quidem efficienter valet, omnibus autem sufficienter. " In remissionem peccatorum. " Quia licet omnia sacramenta aliquo modo remissionem operentur peccatorum, tamen in omnibus istis per se remissionem sanguis Christi operatur. Istae sunt ergo formae quae operantur transsubstantiationem. Et haec forma sanguinis nihil valeret super panem pronuntiata. Sed quaeritur, Si totus Christus cum sanguine et anima et divinitate sub forma panis sit, quare assumitur vinum, et forma sanguinis quae dicitur supra vinum. Ad quod dicendum, quod quamvis totus Christus in corpore et sanguine et deitate sit sub specie panis : non tamen totus est ibi ex vi sacramenti, sed corpus solum est ibi ex vi sacramenti: sed quia corpus non est sine sanguine, et propter naturalem unionem ad animam, est ibi anima, et propter unionem animae ad deitatem est ibi divinitas. Et similiter in calice ex vi sacramenti non est nisi sanguis. Sed quia sanguinis vas est corpus, ideo oportet quod sit ibi corpus. Et quia corpus non est sine anima, ideo est ibi anima. Et quia anima et corpus numquam sunt sine deitate assumente ea, ideo est ibi deitas. Et sic in utroque, scilicet pane et vino, est totus Christus.

Si autem adhuc quaeratur et dicatur, quod secundum hoc verum sit quod Christus totus integer sit in forma panis : et ideo superfluum videtur esse quod fiat etiam sub forma vini : quia sub una forma facere potest quidquid sub utraque forma facere poterit. Ad quod dicendum, quod alia est gratia sacramentalis ut sacramentalis, et alia gratia virtutis ut virtutis. Gratia enim sacramentalis divisim habetur : et habita una gratia sacramentali, non propter hoc habetur alia. Sed in virtutibus sic est, quod habita una, consequenter habetur et alia. Et ideo cum sicut supra habitum est, alia sit gratia cibi spiritualis, et alia gratia potus spiritualis, ad hoc quod perfectum sit spirituale nutrimentum, oportet quod utraque gratia ex vi sacramenti habeatur : et ideo habita una istarum formarum non est sufficientia, sed oportet ut habeatur et alia. Nec tamen propter hoc sunt duo sacramenta : quia ad unum referuntur, quod est res contenta in sacramento et sacramentum : et hoc est corpus Christi: et ad unum finem referuntur, qui est perfectio spiritualis nutrimenti. Et si quandoque dicuntur sacramenta, sicut dicit Gregorius : " Perficiant in nobis, Domine, tua sacramenta quod continent : " hoc est propter species diversas, et non propter diversas res quae in sacramento continentur.

Hoc est ergo quod dicendum est de formis et speciebus istius sacramenti. Sicut enim dicit Ambrosius : " Verba haec quae dixit Salvator, procedunt a Verbo increato, et in hac virtute proferuntur ab ore sacerdotum. " Et ideo sicut Verbum increatum habet mutare creaturas : ita in verbo creato. Verbum increatum mutat, et transsubstantiat creaturas panis et vini in corpus et sanguinem Christi, Ad Hebr. I, 3 : Portans omnia verbo virtutis suae. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Psal. CI, 27 : Mutabis eos, et mutabuntur, etc.

Septimum est, quod haec forma non operatur nisi circa id quod intendit sacerdos. Et ideo si multae hostiae sint in altari, et multae ampullae vinae : tamen non transsubstantiatur nisi illae circa quas intendit sacerdos. Et hujus causa est: quia sermo, ut dicit Hilarius, ad intentionem dicentis est referendus. Quia sermo intentioni, et non intentio sermoni deservit. Et aliter ridiculum et negligentia fieret, si tot hostiae consecratae viderentur, quotquot in Ecclesia vel in altari ex negligentia vel ex dolo aliquando remanerent. Nec enim Christus alium panem transsubstantiavit, nisi quem coram se habuit ordinatum ad discipulorum communionem. Matth. XXVI, 26 : Accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis. Et similiter quamvis forte plurimum vinum esset in mensa, tamen aliud non mutavit in sanguinem, quam quod in calice habuit et discipulis exhibuit: sicut ibidem legitur. Et ideo etiam nunc, extra intentionem sacerdotis existens nihil consecratur. Ad hoc enim sufficit porrigere intentionem, quod consecratur ad fidelium communionem. Et similiter in hac hostia, illum panem benedixit quem discipulis porrigere intendit, et quem turbis apponi praecepit .

Octavum est, quod forma licet sit divisa in dictiones et syllabas, tamen indivisibiliter operatur. Et hoc ideo est, quia omnia referuntur ad rem quae est una et indivisa. Et ideo licet res illa prout sub voce signatur, operatur in sacramento : tamen dividuntur operationes duarum formarum. Quia cum dicitur : Hoc est corpus meum, super panem, est totum sacramentum ibi corporis, antequam pronuntietur : Hic est sanguis meus : Una illarum formarum non exspectat aliam, sicut dixerunt antiqui : sed divisim quaelibet operatur super corpus et super sanguinem. Isa. lv, 11: Verbum meum quod egredietur de ore meo, nonrevertetur ad me vacuum, sed faciet quae cumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Luc. XXI, 33 : Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. Transirent autem, si sine effectu frustra pronuntiarentur.

Haec ergo sunt quae in sacramenti Spiritus sanctus operatur. Sicut enim in utero Virginis carnem et sanguineo: Spiritus sanctus est operatus : ita et in sacramento, Spiritus divinus operatur omne quod in sacramento est operandum. Et ideo dicit: " Verba quae loculus sum vobis, spiritus et vita sunt, " quia causa omnium quae dixit, Spiritui Dei est, nec alius spiritus ista perficere posset.

" Et vita sunt. "

Vita autem est in his verbis, secundum quod a Spiritu operante procedunt, et non secundum quod carnaliter sunt intellecta. Sunt autem vita per effectum : quia vitam efficiunt per Spiritum operantem in sacramento. Vita autem ista est actus divini Spiritus : quia sicut hic dixit: Spiritus est qui vivificat: per effectum autem vitae est istud sacramentum, ad fontem vitae habens unionem, ad omnes rivos vitae communionem, ad ipsam vitam amoris colligationem, ad auctorem vitae veritatis compaginem, ad finem omnium vivorum acceptabilitatem, et in ipsa vita mirabilem delectationem. Et hi sunt sex effectus hujus sacramenti.

Fons autem vitae Verbum Dei incarnatum est, a quo nobis fluit vera vita. Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitae, etc. Zachar. XIII, 1 : Erit fons patens domui David. Joan. IV, 14 : Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Huic autem fonti vitae nos unit hoc sacramentum. Per sumptionem enim tam sacramentalem quam spiritualem ipse nobis unitur. Per incorporationem vero nos unimur sibi, sicut dicit Hilarius

in libro de Synodis . Joan. xvii, 23 : Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum. Et, ibidem, v. 26 : Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Sic ergo hoc sacramentum est unionis.

Et habet, ut dicit Augustinus, mirabiles quasdam quatuor uniones. Est enim haec oblatio una cum eo quod pro nobis offertur, una cum o.ferente, una cum eo cui offertur, etuni cum his pro quibus offertur. Una quidem cum eo quod offertur : quia non jam multas hostias offerimus, sed unam in omnibus signatam. Isa. I, 11 : Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? Ad Hebr. x, 14 : Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Et, ibidem, vv. 12 et 13 : Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, de. caetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Sic ergo haec hostia in omnibus aliis hostii 3 significata et intenta, fuit unica. Et ab ipsa acceptatur quaecumque Deo accepta est vel fuit. Et hoc, Malach. I, 10 et 11, significatum est, ubi dicitur de hostiis legis : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. Et una est quae in omni loco offertur. Haec ergo est una, in omnibus oblationibus, accepta oblatio. Quidquid ergo offerimus, dummodo isti uniatur oblationi acceptum erit in oblatione ista.

Ne autem refutetur propter sacerdotem offerentem, est etiam jna cum offerente : quia ipse est Sacerdos et Hostia, qui seipsum obtulit in ara CI ucis, et nobis tradidit ministerium oblationis. Nec respicit Pater ad manus nosti as, sed ad manus primi offerentis et nobis ministerium imponentis. Psal. xxxix, 1 et 8 : Holo-caustum et pro peccato non postulati : tune dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc, hoc est, venio offerens meipsum, quia haec est voluntas tua. Isa. LIII, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Hujus Sacerdotis vicem agentes quando offerimus ipsam hostiam, ipse in nobis offert : sicut et, Daniel. VII, 13, significatur, ubi dicitur, quod in conspectu ejus, hoc est, antiqui dierum, obtulerunt eum. Omnis enim offerens, in sacerdotio Christi offert. Et ideo sicut seipsum Pater refutare non potest, ita nec hanc oblationem Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Et ad hanc unitatem vocamur : ut ad Patrem reducamur, et Patri uniamur, et ad principium a quo exivimus recolligamur. Sic enim dicit, Matth. XII, 30 : Qui non congregat mecum, spargit. Sic, Psal. cv, 47 : Congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Hic est sinus Abrahae qui prima credendi via est, in quem omnes in Christum credentes reducti congregamur.

Hoc sacrificium habet etiam unionem cum his pro quibus offertur, hoc est, cum fidelibus : non tantum in unione naturae, sed etiam in spiritus vivificantis societate. Ad Hebr. ii, 14 : Pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Et, ibidem, v. 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Nostra autem assumens, sua largitus est, in Spiritum sanctum nos socians. Quod significavit, Joan. xx, 22, quando de suo Spiritu insufflavit discipulis, et dixit: Accipite Spiritum sanctum. Tunc nos spiritu suo vivificavit, et nos omnes sibi in eodem Spiritu univit. Et sic de Spiritu suo donavit nobis. Quod signatum est, Numer. XI, 17, ubi dicitur ad Moysen : Auferam de spiritu tuo, tradamque eis, scilicet septuaginta viris.

Sic ergo et nos pro quibus hoc sacrificium offertur, acceptamur in ipso.

Et sic dicitur sacramentum unionis.

Est autem hoc sacramentum vocatum etiam communionis sacramentum : quia communicativum effectuum suorum : quia dat communionem Sanctorum. Sancti enim communicant sua omnia ex uno quod est Christi participatio. Unde, I ad Corinth. x, 16 : Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? Et, ibidem, v. 17 : Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. Sicut enim unus panis qui materia est sacramenti istius, conficitur ex multis granis, sibi per omnia intima sua communicantibus mixtione, et unius in alterum subintratione : ita corpus Christi verum, ex multis guttis sanguinis nostrae naturae in utero gloriosissimae Virginis sumptis et sibi permixtis, est confectum. Et sic fideles multi, sicut multa grana per munditiam depurata, et per unum cor et per unam animam in affectu permixta, et Christo capiti sic communicantia, unum constituunt corpus Christi mystice, in suo vero corpore designatum. Ad Romam XII, 4 : Sicut in uno corpore multa membra habemus : omnia autem membra non eumdem actum habent, etc. Et ideo hoc sacramentum facit nos communicantes omnia bona nostra et temporalia et spiritualia, et omnes nos nobis invicem cohaerentes. Et ideo hoc sacramentum in graeco vocatur sancta synaxis, hoc est, communio. Inde est quod in Symbolo Apostolorum dicitur : " Credo Sanctorum communionem. " Facit enim nos communicare omnia bona quae sunt in omnibus rivis vitae, in nos a capite Christo fluentibus. Et quod nullius bonum, est ita suum, quin omnis sanctus communicet in eodem. Psal. cxviii, 63 : Particeps ego sum omnium, etc. Act. IV, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. In eo enim quem communiter participabant, omnia influebant. Et ideo etiam rivi bonorum a singulis participati, et in ipsis collecti, iterum ex ipsis in commune dividebantur. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Sic vidua oleo a Propheta accepto, in omnia vasa infudit, et omnia bona quae mutuo acceperat replevit . A tali communione segregatus est excommunicatus, nihil habens in corpore Jesu Christi, nec participans in alia bona ipsius : dicente Apostolo, I ad Corinth. XVI, 22 : Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. Unde etiam ille segregatus sic a corpore Christi, diabolo traditur puniendus. I ad Corinth. v, 4 et 5 : Congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, etc.

Habet etiam hoc sacramentum ad ipsam vitam amoris colligationem : et ideo sacramentum amoris sive charitatis vocatur : quia indissolubili vinculo amoris astringit Christum nobis, et nos sibi, et nos nobis. Est enim, ut dicit Augustinus, amor vitta sive vinculum amantis, et amati: quae vitta sive vinculum amantem transponit in amatum : et e converso amatum in amantem. Quia sicut amor transitivus est, ita etiam est retransitivus. Cum ergo hoc sacramentum Christum in intima nostra ponat, et nos in Spiritum Christi reponat, patet quod directe in nobis facit actum amoris : et ideo amoris sacramentum vocatur, movens Dominum Jesum Christum in nos, et nos in ipsum. Unde, Joan. xiii, 1, cum hoc sacramentam in caena Christus tradere vellet, praemisit : Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Quia finem omnis dilectionis et virtutem suae charitatis ostendit, quando seipsum visceribus eorum infudit et immisit, nihil sui sibi reservans quod suis non infunderet. Iste enim est

vitulus saginatus quem in omni laetitia et dilectione suis in epulas exhibuit . Psal. lxii 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Ideo clamat sponsa in Canticis, v, 1 : Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Favus enim cum melle, est dulcedo deitatis cum puritate sanctissimae humanitatis. Vinum jucunditatis, est jucunditas deitatis cum lacte dulcissimi sanguinis. Hoc etiam est et contentum vinum sub specie vini in sacramento : de quo, Cantic. vii, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Dilectus enim est in gutture, per quod ad nos fluit spiritus vitae maxime desiderabilis. Cum spiritu enim vitae, per guttur fluit eloquium veritatis, et calor amoris : quae nobis eum faciunt dilectum et potabilem, sicut vinum quod in jucunditate nobis infunditur. Et hoc labiis cordis (quae sunt intellectus et affectus) ruminamus, et sibi incorporamur, et per amorem nostri obliviscentes, incorporati sibi, ad Spiritum cordis sui transimus. Sic ergo est amoris sacramentum.

Est autem faciens etiam ad auctorem vitae et veritatis compaginem : propter quod etiam vocatur sacramentum veritatis. Quia ipsum est veritas omnium figurarum, quae nostri quidem cum Christo significabant connexionem, sed non perfecerunt : quia sicut dicitur, ad Hebr. VII, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex. Et ideo quae non connexit, sed connectendum significavit, non veritas sacramenti, sed umbra fuit. Hoc autem sacramentum quod omnia perficit, sacramentum veritatis est et vocatur. Omnia enim veritatis promissa habemus in ipso. In corpore quidem communionem, in sanguine expiationem, in anima pretium ad redemptionem, in Spiritu vivificationem, et omnium eorum quae de spirituali vita in nobis deperdita sunt ad integrum restitutionem, in deitate autem ipsius omnis gratiae et virtutis perfectionem. Et in hoc probatur esse vere sacrans sacramentum, et non umbra veritatis.

Corpus enim in communionem est traditum, sicut dixit Dominus, Matth. XXVI, 26 : Accipite et comedite. Et infra, v. 27 : Bibite ex hoc omnes. Et ideo qui ex hoc non communicat sicut diximus, est excommunicatus. I ad Corinth. XI, 29 : Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini: sicut dicitur, Act. I, 14: Quod omnes erant perseverantes unanimiter in oratione, et in fractione panis. Fractio autem panis erat distributio communicativa corporis Domini. Hoc signatur etiam, II Regum, VI, 19, ubi David cum reduceret arcam, divisit populo collyridam panis unam, et ablaturum bubalae carnis unam, et similam frixam oleo : de quibus omnes accipiebant. Collyrida panis signat corpus maceratum plagis. Et pars bubalae carnis quae ad lorum est, signat sub obedientia Patris exercitatum. Simila autem frixa oleo significat munditiam carnis oleo misericordiae infusam. Et haec omnia conveniunt corpori sacramentali cui communicant fideles. Et per hoc quod illi communicant, omnium bonorum suorum quae in se vel in membris suis operatur, efficiuntur participes et in bonis ejus associati. Jerem. XXXI, 14 : Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur.

Expiatio autem ablutiva datur in sanguine, quae in omni sacrificio intendebatur : sicut dicitur, ad Hebraeos, IX, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Psal. L, 9 : Asperges me hyssopo, et mundabor, etc. Hyssopus enim est sanguinem purificans. Et causam ponit pro effectu, hoc est, hyssopum pro sanguine purificalo, in quo lavantur omnes qui purificantur. Apocal. VII, 14 : Laverunt

stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.

Animam autem dedit in redemptionis pretium : sicut agnus immolabatur ad liberationem ab Angelo exterminatore . Joan. x, 15 : Animam meam pono pro ovibus meis.

Spiritus autem restituit ea quae in vita spirituali per inediam consumpta sunt : sicut dicitur, Sapient. I, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Non enim repleret, si non deperdita restitueret : quia quod evacuavit inedia longissimi defectus, restituit cibus spirituosus. Act. II, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto : ita quod etiam Judaeus alumnos Christi ructare musti crapulam reputaret.

Deitas autem per hoc, quod in cibo est, et condimentum praestat, et omnem perficit virtutis operationem et roboris. Act. x, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Genes. xviii, 5 : Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum. Psal. CIII, 15 : Panis cor hominis confirmat.

Hinc est quod in corpore communio, in sanguine expiatio, in anima pretium, in Spiritu restauratur deperditum, et in deitate virtutis operatio perficitur. Ideo in pane illo omne delectamentum spirituale esse perhibetur, Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis, etc. Et ideo sacramentum veritatis dicitur : quia quidquid in umbra alia sacramenta significabant, et maxime sacramentum agni paschalis, hoc istud sacramentum exhibuit in veritate.

Habet etiam hoc sacramentum ad finem omnium vivorum acceptibilitatem. Finis enim ad quem omnia viva reducuntur, omnis vitae est principium a quo fluit omnis vita : et ad illud mare vivum et vivificans ordinamur per illud sacramentum : et hoc notatur, Joan. VI, 58, ubi dicit : Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandu-cat me, et ipse vivet propter me. Ac si dicat : Vita indeficiens est Pater, quae vita per generationem manat in me : et vita ex me refluit in eum qui me in hoc sacramento spiritualiter sumit : et sic ad primum ordinamur vitae auctorem. Sic etiam intelligitur quod dicitur, Apocal. vii, 17 : Agnus qui in medio throni est reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Qui non pascitur hoc vitae tritico, ad auctorem mortis sociatur. Thren. ii, 12 : Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum 1 cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.

Habet etiam in ipsa vita mirabilem gratiae delectationem. Et ideo etiam Eucharistia, hoc est, bona gratia vocatur. Unde, Isa. lv, 2 : Comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Crassitudo enim omnis boni est Dominus Jesus Christus, qui totus in hoc sumitur sacramento. Unde, I Petri, ii, 3 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus. Psal. xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus, etc. Cui autem non est dulcis, illius infectum est os felle amaritudinis. Act. viii, 23 : In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. E contra dicitur de Jonatha filio columbae, I Regum, xiv, 43 : Vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverint paululum de melle isto. Quia etiam cibus bonum spiritum generans ad litteram secundum naturam oculos illuminat.

Haec ergo sunt quae ad vitam operatur hoc sacramentum. Et ideo dicitur : " Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

" Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. "

Ecce discretio credentium, et non credentium.

Dicit ergo : " Sed sunt quidam ex vobis, " qui corpore estis mecum, "qui non credunt, " sed tantum per occasionem curiositatis. vel saturandi ventris me sequuntur. Ad Hebr. III, 12 : Videre, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo. Numer. XIV, 11 : Quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis ?

v Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum.

Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. "

Haec sunt verba Evangelistae, in quibus iterum oculo aquilae, Christi deprehendit deitatem.

Dicit autem tria : discretionem et notitiam credentium, ad quos oculi beneplaciti Domini : et discretionem reprobandorum, ad quos est oculus simplicis visionis : et signum utriusque horum.

Dicit ergo : " Sciebat enim ab initio, " scilicet aeternitatis, " Jesus, " ut Deus, "qui essent, " tempore suae vocationis, " credentes, " et qui in fide permanentes. Psal. cxlvi, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Omnes enim in fide lucentes vocat ex nomine. II ad Timoth. II, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Psal. xxxvi, 18 : Novit Dominus dies immaculatorum. Joan. x, 14 : Ego cognosco meas, et cognoscunt me meae.

" Et quis esset traditurus eum, " sicut Judas, et omnes illi qui de familia sua esse videntur : et sua accipientes, quantum in se est, tradunt in potestatem inimicorum suorum. Hoc enim scit et scivit ab initio. Apocal. iii, 1 : Scio opera tua,quia nomen habes quod vivas, etmortuus es. Sapient. I, 8 : Qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium.

" Et dicebat : Propterea dixi vobis, etc. "

Ecce signum utriusque horum : quia etiam hoc dicto manifestabat ea quae dixit supra eodem capitulo.

" Quia nemo potest, " hoc est, ex habitu gratiae, potestatis facultatem habet, quamvis ab ipsa natura habeat facultatem, " venire ad me, " per fidei devotionem et sacramenti participationem, " nisi ei datum fuerit a Patre meo, " qui cum affectu paterno libenter omnibus dat qui recipere volunt. Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non im properat. Ad Ephes. ii, 8 : Gratia enim estis salvati per fidem :et hoc non ex vobis, Dei enim donum est. Luc. XI, 13 : Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se.

" Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. "

Hic incipit pars illa quae est de retrocessione malorum, et probatione bonorum.

Habet autem tres paragraphos : in quorum primo agitur de retrocessione malorum : in secundo, de probatione bonorum : in tertio, de commonitione reproborum occultorum, et sub simulatione cum Domino existentium.

Dicit ergo : " Ex hoc multi, " Matth. xx, 16 : Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Eccle. I, 15 : Stultorum infinitus est numerus.

" Discipulorum ejus, " in doctrina ejus non perfectorum, " abierunt retro. " Luc. IX, 62 : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Genes. XIX,.26,

uxor Lot respiciens retro, versa est in statuam salis.

" Et jam cum illo, " credentes vel per paenitentiam redeuntes, " non ambulabant. " Isa. I, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Jerem. II, 13: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.

" Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitae aeternae habes.

Et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus, Filius Dei.

Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi? et ex vobis unus diabolus est.

Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. "

Ecce probatio bonorum.

Et dicit duo : quaestionem probationis, et responsionem dignissimae acceptionis.

Dicit ergo : " Numquid et vos, " quos specialiter elegi. Joan. xv, 16 : Ego elegi vos, et posui vos, etc.

" Vultis abire " quia a me recedere, in devium est abire. Cantic. I, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, hoc est, recede a me, sequere animales homines in nullo a pecudibus differentes.

" Respondit ergo ei Simon Petrus, etc. "

Petrus qui et obediens fuit et firmus sicut petra, pro se et pro omnibus aliis respondet, dicens: " Domine, " in cuius ditione cuncta sunt posita, " ad quem ibimus ? "quia non est dux veritatis nisi tu. Unde Augustinus : " Si nos repellis a te, da nobis alterum te, quem sequamur." Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos.

" Verba vitae aeternae habes, " hoc est, docentia vitam aeternam et ducentia ad ipsam. Et ideo intellexit in potestate Spiritus verba Christi, et non in infirmitate carnis. Eccli. IV, 12 et 13 : Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et praeibit in via justitiae : et qui illam diligit, diligit vitam. Proverb. VI, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae.

" Et nos credidimus, "

Quia, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam.

" Et cognovimus, " per virtutem signorum tuorum, et vocem Patris quam audivimus, " quia tu es Christus, " unctus unctione deitatis, " Filius Dei " Patris per naturam. Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Cum autem haec confessio magna fuerit, quaerit Chrysostomus, Quare non laudatur et remuneratur sicut illa quam refert Matthaeus, XVI, 16 : Tu es Christus Filius Dei vivi. Et respondet, quod hujus causa est, quia quando Petrus hoc dixit quod hic dicitur, Judas erat juxta eum stans ex adverso : et quia illum Petrus non segregaverat, ideo confessio ejus non laudatur. Sed hoc nihil esse videtur : quia etiam, Matth. XVI, 16, quando Petrus confitebatur, etiam Judas fuit adhuc cum duodecim. Et ideo dicendum quod alia fuit radix hujus confessionis, et alia illius quam fecit Matthaeus. Quia istius radix fuit mixta indignatione contra recedentes: illius autem radix fuit sola revelatio Patris, et non amor aliquis carnalis. Indignatio autem ista Petri permixta fuit amore carnali quem habuit ad Christum:

sicut etiam, Matth. XVI, 22 et 23, dixit: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Et ideo redargutus fuit a Christo dicente : Vade post me, satana : scandalum es mihi : quia non sapis ea quae Dei sunt. Aliter autem dicit Petro : Vade post me, et aliter discipulis abeuntibus. Petrus enim invitatur ad consequendum consilium Dei, et non praeundum. De discipulis autem dicitur, quod abierunt retro per recessum a Domino.

" Respondit eis Jesus. "

Ecce dolosi commonitio.

" Nonne ego vos duodecim elegi ? " Luc. VI, 13 : Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit . Elegit autem secundum praesentem justitiam, informans electionem nostram, qua non nisi praesentia in hominibus considerare possumus. Et ideo non erravit in electione.

" Et ex vobis unus diabolus est, " hoc est, deorsum fluens. Non enim dicit diabolum propter naturam, sed propter casus similitudinem. Joan. xiii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Iscariotae.

" Dicebat autem Judam, "

Filium " Simonis, " qui cognominabatur " Iscariotes, " hoc est, memoria mortis : quia mortem Domini avaritia sua perficiendam continuo meditabatur.

" Hic enim erat traditurus eum, " et jam traditionem cogitabat, Eccli. x, 9 : Avaro nihil est scelestius. Et infra, V. 10 : Hic enim et animam suam venalem habet, etc.

" Cum esset unus ex duodecim, " et ideo debuisset fidelis esse Domino, qui eum ad apicem Apostolicae dignitatis elegerat. Isa. I, 2 : Filios enutrivi, et exaltavi : ipsi autem spreverunt me.