IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Quia non quaero voluntatem meam. "

Ratio est ejus quod dixit de justo judicio, " quia non quaero voluntatem meam. " Videtur autem mirabile quod dicit, cum sua voluntas secundum naturam divinam non sit alia a voluntate divina : quia sic quaerendo suam, quaerit divinam. Voluntas autem hominis concordavit in toto cum voluntate divina. Et sic iterum ad minus, in voluntatis nolito non est alia. Sed ad hoc dicendum, quod hoc pronomen, meam, discretionem significat : et hanc discretionem negat negatio, et non voluntatem. Unde sensus est : Non quaero voluntatem discretam aliquam. Et ideo negatio non negat verbum in quantum transit super voluntatem, sed super pronomen, in quantum discretionem importat : ut sit sensus : Non quaero a Deo Patre discretam voluntatem, sicut vos putatis quod discretam a Deo Patre voluntatem habeam. Matth. XXVI, 39 : Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, scilicet vis. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, scilicet Patris mei.

"Sed voluntatem ejus qui misit me,"

Scilicet Patris, cujus voluntas injusta esse non potest: quia ipsa est regula et rectitudo omnis ejus quod rectum est. Deuter. XXXII, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid nequis perversum. Et ad illam voluntatem commensuratum judicium faciendorum et judicandorum, non potest esse nisi rectum. Et hoc si cogitarent Judaei, non culparent judicia eorum quae fecit. Proverb. xxviii, 5 : Mali non cogitant judicium : qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia.

Sic ergo probato judicio omnium quae (judicante Deo) facit Christus, hoc idem probat per testificationes quas habuit a Patre.

Dicit ergo :

" Si ego testimonium perhibeo de meipso, etc. "

" Si ego, " singularis et discretus, " testimonium perhibeo de meipso, " cum nullus testimonium perhibere possit de seipso secundum veram rationem testimonii, " testimonium meum non est verum, " hoc est, veram rationem testimonii non habet.

Sed contrarium videtur per hoc quod dicitur, Joan. viii, 14 : Si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum. Responsio: Dicendum, quod aliud est res testificata, et aliud testimonium in forma et ratione testimonii. Res quidem testificata potest esse vera, sive ab eo dicatur pro quo fertur testimonium, sive ab alio. Et potest etiam esse falsa. Sed in Christo non potest esse nisi vera. Sed testimonium in forma et ratione testimonii non potest esse verum testimonium, nisi proferatur ab altero, et sub attestatione immobilis veritatis. Propter quod a lege et jure praecipitur, quod testes non deponant nisi jurati. Dicendum ergo, quod hoc dictum intelligitur de testimonio quod

est in forma et ratione testimonii. Quod quidem veram rationem testimonii non habet si Christus solus pro se dicat quod dicit, quamvis verum sit quod dicit. Quod autem dicit, Joan. viii, 14, ipse causam subjungit, dicens : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia non sum solus. Et ideo forma testimonii vera efficitur, quando ab alio qui immobilis est veritatis confirmatur.

Hoc ergo est quod dicit : " Si ego, " discrete et singulariter, divisus et discretus a Patre, " testimonium perhibeo de meipso " discreto a Patre, " testimonium meum, " a Patre discretum, " non est verum, " hoc est, quamvis posset esse verum in re testificata, non tamen veram habet testimonii rationem et formam. II ad Corinth. x, 18 : Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Proverb. xxvii, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum, extraneus, et non labia tua.

" Alius est qui testimonium perhibet de me, etc. "

" Alius est, " qui est immobilis veritatis, qui mentiri non potest. Proverb. XIV, 5 : Testis fidelis non mentitur.

" Qui testimonium perhibet de me, " per demonstrationem suae potestatis in operibus meis. Joan. viii, 14 : Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me Pater qui misit me. Hic autem alius est in persona, non in natura. I Joannis, v, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus : et hi tres unum sunt. "Et scio, " per unam quam cum ipso habeo scientiam. Vel, " scio, " quia vos per demonstrationem operum scire facio, " quia verum est testimonium ejus " Ad Hebraeos, II, 3 et 4 : In nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam volun-

tatem. Et ideo dicitur, Job, x, 17, in persona convictorum per testimonia veritatis : Instauras testes tuos contra me. " Quod perhibet de me. " Proverb. xii, 19 : Labium veritatis firmum erit in perpetuum : qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. Quando enim deponit testis, jurat : ut immobili invocata veritate, firmum sit quod dicit. Quando autem Deus testificatur, ipso testimonio immobilis efficitur veritas. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Ad Titum, I, 2 : Promisit qui non mentitur Deus. Omne ergo judicium faciendorum, et factorum, et judicandorum Christi est verum.

" Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed haec dico ut vos salvi sitis.

Ille erat lucerna ardens et lucens. Vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. "

Hic incipit ostendere inexcusabilitatem non credentium suae veritati, et (sicut dictum est) testificatae.

Habet autem duas partes : in quarum prima ostendit testimoniorum immobilitatem, quae veritatem dictorum et factorum suorum ostendunt immobilem : in secunda autem ostendit eos accusabiles, quia post tot testimonia credere noluerunt, ibi, v. 40 : " Et non vultis venire ad me. "

In primo horum quatuor inducit testimonia, scilicet, Joannis, operum. Patris, et Scripturarum : per quae probat suorum dictorum et factorum immobilitatem.

In primo horum tria dicit : testimonium Joannis ab eis requisitum : et quod ab ipso hoc testimonium non fuit procuratum, sed ab illis : et testificantis commendationem.

Dicit ergo : " Vos, " non ego, " misistis ad Joannem " Baptistam, sicut supra habitum est : quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad eum, scilicet ad Joannem, ''ut interrogarent eum : Tu quis es ?

" Et testimonium perhibuit veritati " Joannes : quia confessus est se non esse quod non erat, et non negavit se esse quod erat. Scilicet quod erat vox praecurrens, et non Verbum : et fuit praecursor, et non rex : et fuit lucifer, et non sol. Supra, III, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus. Proverb. XIV, o : Testis fidelis non mentitur. Joan. I, 7 : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.

" Ego autem testimonium, "

Scilicet quo indigeam, " ab homine, " qui saepe clarificat non clarificanda, " non accipio, " ut ego in meipso clarior appaream. Ego enim sicut Deus clarior esse non possum. Psal. xv, 2 : Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Et secundum humanam naturam nihil adjicitur mihi ab homine : quia ab instanti conceptionis meae plenus sum gratia, et sapientia, et Spiritum accepi non ad mensuram. Et ideo testimonium Joannis, pro vobis quaerentibus factum, quamvis mihi nullam adjecerit claritatem, tamen vobis adjicere debuit veritatis cognitionem.

Quod autem in hoc sensu loquatur, patet per hoc quod sequitur : " Sed haec dico, " quod mihi quoad me nihil adjecit, " ut et vos salvi sitis, " per testimonium Joannis quod vos invitat ad veritatis cognitionem.

Objicitur tamen contra hoc quod dicit: " Ego ab homine testimonium non accipio, " per hoc quod dicitur, Joan. XXI, 19, de Petro : Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturu: essetDeum. Ad Philip. I, 20 : Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Ergo ab hominibus claritatem accepit Deus : ergo et Christus. Responsio. Dicendum, quod aliud est clarificari Deum in homine, et aliud per hominem, et aliud ab homine. In homine clarificatur Deus quoties clarus in vita et virtutibus hominis ostenditur. Et sic clarificatur Christus in omnibus Sanctis sicut et magnificatur. Et sic intelligitur dictum Apostoli, ad Philip. I, 20. Per hominem autem clarificatur, quando clarus praedicatur et glorificatur. Unde Augustinus : " Gloria est clara cum laude notitia. " Sed ab homine clarificatur, quando homo claritatis ejus est causa, et aliquid adjicit claritati. Et hoc modo non clarificatur Christus ab homine, sed a Patre. Joan. XVII, 5 : Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, piusquam mundus esset apud te. Et hoc modo dicit quod claritatem ab homine non accipit: sed potius ipsi Judaei acceperunt a Joanne clariorem cognitionem Christi, quamvis non profuerit eis : quia non permanserunt in lumine claritatis. Nec Christus facit mentionem de hac clarificalione propter se : sed hoc dicit ut salvi fiant. I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines, vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

" Ille erat lucerna ardens et lucens. "

Ecce commendatio Joannis in testimonio, quod clarificaverit cognitionem hominum.

" Erat enim lucerna. " Psal. cxxxi, 17: Paravi lucernam Christo meo : ut per lucernam ad solem veniatur. Oculi enim aegri tenebris assueti, lucem parvam bene sustinent, et non magnam, nisi paulatim manuducantur in parvis.

Erat ergo lucerna " ardens, " per charitatem et zelum ignescentem. Eccli.

xlviii, 1 : Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Luc. xv, 8 : Nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter donec inveniat ? Proverb. XXXI, 18 : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Ardebat enim zelo charitatis, nutriebatur autem ignis humore pietatis. Matth. xxv, 4 : Prudentes vero virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Cantic. VIII, 6 et 7 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non poterant exstinguere charitatem Dei in ipso.

"Et lucens. " Bernardus : " Lucere vanum, ardere parum: ardere autem simul et lucere aedificatorium." Arsit enim charitate, et luxit veritate. Isa. lxii, 13 : Egrediatur ut splendor justus ejus, ei salvator ejus ut lampas accendatur. Job, xxix, 2 et 3 : Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna ejus super caput meum.

" Vos autem voluistis, etc. "

" Vos autem, " sicut homines vanitatis amatores, " voluistis ad horam, " in qua putabatis quod pro vobis et statu Synagogae loqueretur, " exsultare " coram hominibus, " in luce ejus, " hoc est, exemplorum et doctrinae: quam aliquando, quum ad eum existis, acceptastis. Et hoc si tunc voluistis, etiam in toto testimonium ejus accipere debetis. Et sic debetis credere mihi: quia mihi testimonium perhibuit. Job, XXIX, 3: Ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Joan. I 8: Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Luc, XI, 33 : Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. Unde non de lucerna, sed de instabilitate Judaeorum fuit, et invidia, et malitia eorum, quod in lumine lucernae non permanserunt. Quia statim ut Joannes lucerna ardens et lucens, testimonium de Christo perhibere constan- ter coepit, Judaei aversi sunt a lumine ipsius. Maxime cum dixit eum Filium Dei esse, et sponsum Ecclesiae, et de caelo venisse, et hujusmodi alia, et quae, Joan. iii, 26 et seq., sunt notata. Ante hoc autem exsultaverunt in tanto lumine lucernae, exeuntes ad eum et peccata sua confitentes. Et hoc est quod dicit.

" Ego autem habeo testimonium majus Joanne. "

Secundum est in quo inducit testimonium operum.

Dicit autem tria, scilicet, testimoniorum comparationem, operum virtutem et auctoritatem, operum testificationem.

De comparatione dicit: " Ego autem, " pro me faciens, " habeo, " quia in naturali potentia habeo, " testimonium " quod in me testificatur esse virtutem divinam, " majus " dignitate et efficacia convincendae veritatis, " Joanne, " quia Joannes est testimonium extra: virtus autem operum est intra me. Item, Joannes testatur verbo : opus autem probat effectum. Unde licet Joannes digito alieno demonstraverit me, opus est ipse Dei digitus qui divinitatem in me ostendit, sicut effectus proprius suam causam. ostendit. Joan. III, 39 : Qui de caelo venit, super omnes est. Opera autem de caelo veniunt: et ideo testimonia illorum omne alienum vincunt testimonium. Joan.

x, 38: Si mihi non vultis credere, operibus credite. Testimonium enim operis omnem convincit conscientiam. Joan. xv, 22 : Si non venissem, ei loculus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de suo peccato. Et infra, v. 24 : Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem, etc.

" Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego

facio testimonium perhibent de me, quia Pater misit me. "

Tangit horum testimoniorum auctoritatem et efficaciam, dicens : " Opera enim, " praecipue miraculorum, " quae dedit mihi, " per generationem aeternam, " Pater, " qui ab aeterno me genuit, in quo splendebant omnes fulgores Sanctorum quando me genuit, virtutem mihi dedit et sapientiam quibus redimere volebat mundum. Psal. CIX, 3: Ex utero ante luciferum genui te, in splendoribus sanctorum, hoc est, in quo splendent omnes rationes, virtutes, et consilia sanctitatis omnium Sanctorum, in gratia et gloria in ultimis temporibus manifestanda.

" Ut perficiam ea, " hoc est, ut ad perfectionem deducam. Deuter. XXXII, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia. Unde et Pater in ipso manet per indivisionem essentiae et virtutis : et haec opera in ipso et cum ipso perfecit. Joan. XIV, 11: Pater autem in me manens, ipse facit opera. Joan, IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, scilicet Patris mei, ut perficiam opus ejus.

" Ipsa opera quae ego facio, "

Scilicet cum Patre. Joan, V, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Joan. XV, 16 : Solus non sum, sed ego, et qui misit me, Pater.

" Testimonium perhibent de me, " sicut effectus probat causam. Act. X, 38: Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum eo. Unde, Matth. XII, 28: Si autem ego in spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

Testificantur autem opera, " quia Pater me misit, " hoc est, in ipsis operibus legationis meae, per opera probo auctoritatem Patris. Joan. VIII, 29: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me so-lum, quia ego, quae placita sunt ei, facio, semper.

" Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis.

Et verbum ejus non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos nos creditis. "

Tertium est testimonium, et dicit duo. Primo enim ostendit testimonium Patris, et secundo respondet tacitae objectioni quam possent facere, scilicet, quia testimonium Patris non erat eis manifestum. Non creditur autem nisi aperto testimonio.

Dicit ergo : " Qui misit me, " in mundum, " Pater. " Joan. XVI, 28: Exivi a Patre, et veni in mundum. Ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege.

" Ipse, " scilicet invisibilis Pater, " testimonium perhibuit de me " invisibiliter suggerendo cordibus veritatem, sicut Joanni fecit, et Prophetis, et Sanctis, qui me recipiunt. Sonuit autem et in voce in baptismo, et in monte transfigurationis. Joan. VI, 44: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Hoc autem testimonium est per internam inspirationem. Joan. xv, 26: Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibet de me. Hoc autem exprimitur, ad Galat. IV, 6 : Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. Et sic testificatur quod in Filio consubstantiali sunt adoptati in filios. Sic enim testimonio conscientiae clarificat Filium suum Pater aeternas. Joan. XVII, 1: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te.

Quia autem possent dicere quod illud

testimonium in cordibus suis non perceperunt, ideo subjungit:

" Neque vocem ejus, etc. "

Et dicit quatuor, quae ex parte eorum, et culpa eorum, impediunt hujusmodi testimonii cognitionem in ipsis.

Primum est, quod " neque vocem ejus," hoc est, intellectum vocis, " umquam audistis, " quia (sicut dicit Glossa) non aure carnali, sed tantum spirituali capitur vocis ejus intellectus. Quamvis enim vox Patris, sive in hominibus, sive in Scripturis, sive in subjecta creatura aliquando sonuerit: tamen intentio vocis non nisi interius aure revelata accipitur. Job, IV, 16 : Vocem quasi aurae lenis audivi. Et supra, v. 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. III Regum, XIX, 12: Sibilus aurae tenuis : et ibi Dominus. Et quia aures non tenues facitis, sed infidelitate et carnali sensu Scripturarum obnubilatis, ideo non auditis cum eo qui dicit, Psal. lxxxiv, 9: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Ad Galat. I, 15 et 16 : Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit me per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me. Matth. XVI, 17: Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est.

" Neque speciem ejus vidistis, " eo quod invisibilis sit species ejus. Sed hoc intelligit de visione cognitionis ejus: quia carnali intellectu pleni, Deum ut est, intelligere et videre non potuerunt. Exod. xxxiii, 20 : Non videbit me homo, et vivet, hoc est, humana vita, et intellectu me non videbit. Quia sicut dicit Hermes Trimegistus : " Vix mente attingitur, cum mentis acies omnino a carne avertitur. " Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam.

Sed contra hoc est, ut videtur, quod dicitur, Joan. XIV, 9 : Qui videt me, videt et Patrem. Quia mentis intellectu considerat virtutem Patris in ipso: et hoc non est nisi intellectu, qui a carne separatur: sicut dicit Trimegistus. Est enim Deus incorporalis, et nemo videt eum in specie corporali nisi in subjecta creatura. Et hoc modo multi viderunt Deum in corporali specie. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Sed hoc modo non loquitur hic Dominus: sed potius quia in visione speciem divinitatis ejus numquam cognoverunt : et ideo reprehensibiles sunt, quia hoc carnalis in eis impedivit intellectus, quia et vocem Domini audierunt, sicut et dicitur, Exod. xxxiii, 11: Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Sed hoc totum fiebat in subjecta creatura. Et ideo redarguit eos Dominus : quia per hujusmodi auditus et visiones ad intellectualem Dei cognitionem non pervenerunt.

Et hoc est quod dicit, quod nec vocem Dei intellectualiter et spiritualiter perceperunt, nec per visionum species ad spiritualem intellectum pervenerunt.

Et tertio dicit causam :

" Et verbum ejus non habetis, etc. "

" Et, " hoc est, quia " verbum ejus, " hoc est, Dei, aure auditum, vel in Scripturis lectum, " non habetis, " ad intellectum spiritualem, " in vobis, " hoc est, in corde vestro " manens. " Glossa : Per quod possitis venire ad ejus cognitionem. Manet enim verbum apud eum qui verbi capit intellectum. Et hic venit ad verbum auditum, et ad speciei Dei cognitionem, et visionem intellectualem. Jacobi, i, 21: In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Insitum enim dicitur, quia juxta rationem est naturalem, non longe existens ab ipsa. Deuter. xxx, 14: Juxta te est sermo valde, in ore tuo. Ad Roman. x, 8: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Illi autem per carnalem intellectum, quem (non a Spiritu sancto, sed a

se) verbo applicuerunt, longe se a Dei verbo et visione veritatis effecerunt: quia per intellectum spiritualem verbum in eis non mansit. Joan. viii, 37 : Sermo meus non capit in vobis.

Et attende quod dixit supra: " Neque vocem ejus audistis, neque speciem vidistis, " ad testimonii commendationem. Quod auribus auditur, deceptorium esse potest: quia audiens nisi habeat discretionem spirituum, nescit unde veniat aut quo vadat. Similiter etiam species visa, forte est quandoque diaboli transfigurantis se in Angelum lucis. III Regum, xxii, 22 : Ero spiritus mendax. Sed visio intellectualis numquam decipit. Daniel. x, 1: Intelligentia enim est opus in visione. Quod autem intellectu non percipitur, culpa eorum fuit: quia manens verbum quod non transit in corde non posuerunt.

Adjungit autem quarto causam omnium istorum, dicens: " Quia quem misit ille, " Pater scilicet, " huic " vos in sermone suo " non creditis: " et ideo impossibile est quod ad Dei notitiam perveniatis. Ad Hebr. XI, 6: Sine fide impossibile est placere Deo. Bernardus : " Quinimo displicere necesse est. "

Et attende quod dicit: " Vos huic non creditis : " quia sermonibus ejus non crediderunt, et ideo nec fidem informem habuerunt. Et quia fundamento omnis boni caruerunt, nullum bonum divinae cognitionis poterat esse in ipsis. Psal. cxxxvi, 7 : Dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Isa. liii, 1: Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ? Quasi diceret: Carnalium nulli. Ad Roman. XI, 7 : Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt. Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Joan. VIII, 24 : Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.

" Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me. "

Quartum est testimonium Scripturarum.

Duo autem dicit, scilicet, imperat Scripturam scrutinium, et secundo ostendit in his suum esse testimonium.

Dicit ergo : " Scrutamini, " hoc est, profundo intellectu subtiliter spiritualem intellectum investigate. Psal. cxviii, 2: Beati qui scrutantur testimonia ejus. Littera enim non facit scire, sed spiritus. II ad Corinth. iii, 6 : Littera occidit, spriitus autem vivificat. Proverb, ii, 3 et seq. : Si sapientiam invocaveris... : si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam : tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies. I ad Corinth. II, 10: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Job, xxviii, II: Profunda quoque fluviorum. scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.

" In quibus, " scilicet Scripturis, " putatis vitam aeternam habere, " hoc est, doctrinam vitae: cum tamen me quasi contrarium Scripturae repudiatis. Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est: et scire justitiam tuam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Ezechiel. I, 20: Spiritus vitae erat in rotis, hoc est, in Scripturis.

" Et illae "Scripturae " sunt quae testimonium perhibent de me. " Act. x, 43 : Huic omnes Prophetae testimonium perhibent, remissionem pecatorum accipere per nomen ejus. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Act. xviii, 28 : Vehementer enim Judaeos, revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.

Nota ergo quod in testimonio sunt quatuor testes Filii : quia in testimonio

sunt quatuor, scilicet, veritatis demon- stratio, veritatis confirmatio, veritatis im-

mobilitas, et ipsa veritas veritatis. Demonstratio autem fiebat per Joannem, Confirmatio per opera fortissima, immobilitas per attestationem Patris, veritas autem ostendebatur ex Scripturis, quae mentiri non poterant, eo quod processerunt a Spiritu veritatis. Et penes haec quatuor quae fulciunt omne testimonium veritatis, ista quatuor testimonia accipiuntur. Ordinantur autem ordine rhetorico, scilicet, quod fidem faciunt non simpliciter, sed in opinione Judaeorum. Et sic minus est persuadens Joannis testimonium, quod putabant esse subornatum. Magis autem eis fidem facit testimonium operum, quod timebant esse necromantice factum. Adhuc autem magis fidem fecit Patris revelatio : sed hoc aestimabant esse deceptorium, quia saepe tales fallunt revelationes. Maxime autem apud eos persuasit testimonium Scripturarum, et ideo ultimo, rhetorico ordine est positum : quia Rhetores allegationes quae magis movent animum judicis ultimo ponunt: ut tenacius memoriae judicis imprimantur. Haec sunt ergo ista testimonia.

" Et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. "

Hic ostendit ex conjunctione istorum testimoniorum, Judaeos incredulos inexcusabiles esse.

Dividitur autem in tres patres : in quarum prima ostendit quod solius malitiae est, et non ignorantiae, vel impotentiae quod ad ipsum non convertantur : in secunda, ostendit quid maxime impediat ne convertantur : in tertia autem, quod propter hoc juste accusantur.

Dicit ergo in prima, quod solius malitiae est quod ad ipsum non convertantur.

Et circa hoc dicit tria : quorum primum est quod malitia voluntatis est, quod non convertuntur: secundo, ostendit illius malitiae causam : et tertio, il- lius ejusdem malitiae certissimum signum,

Dicit ergo : " Et non vultis. " Ac si dicat : Quamvis sitis per incontradicibilia inducti et convicti testimonia, tamen " ad me venire non vultis, " ex sola malitia vestrae voluntatis : quia nihil aliud impedit vos nisi odium contra me conceptum.

Contra hoc objicitur, Act. iii, 17 : Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Sed ad hoc dicendum, quod quamvis veram de ipso scientiam non habuerunt, tamen propter testimonia quae inducta sunt, vehementem de ipso habebant suspicionem, et de facili vincibilem ignorantiam. Et quoad hoc dicitur quod nemo impedivit eos nisi malitia voluntatis : quia ignorantia de qua Petrus loquitur in Actibus de facili fuit vincibilis.

Et hoc est quod dicit : " Et non vultis. " Quasi diceret : Non obstat nisi mala voluntas.

" Venire ad me, " per fidei devotionem, " ut vitam aeternam habeatis, " nunc in spe, et in futuro in re. Et ita nec veritas vos convincit, nec promissio vitae vos trahit. Job, XXI, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Joan. VIN, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum. Jerem. II, 13 : Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Fodere enim cisternas dissipatas, est quaerere falsos sensus in Scripturis, quae nullam continent aquam gratiae abluentem a peccatis, et despicere intellectum spiritualem de Christo, qui ubertim fundit aquas peccatum abluentes, et concupiscentiae sitim refrigerantes.

" Claritatem ab hominibus non accipio.

Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. "

Secundum est in quo dicit hujus malitiae causam.

Sed duo dicit. Primo enim hujusmodi dicti removet suspicionem : secundo autem malitiae et pertinaciae eorum dicit causam.

Dicit ergo : " Claritatem. " Ac si dicat : Non dico hoc ut conversi ad me, faciatis me coram hominibus clarum vel clarae dignitatis, sicut doctor clarificatur ex multis discipulis : quia ego claritatem humanam talem " ab hominibus, " in laudem hominum, " non accipio, " hoc est, non quaero vel accepto. Ad Galat. I, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. lII, 6 : Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, hoc est, placere intendunt : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

" Sed cognovi vos, etc. "

" Cognovi vos, " scilicet veritatem. Et ideo dico sicut veritatis amicus et testis, " quia dilectionem Dei non habetis in vobis. " Si enim Deum diligeretis, pro certo plus diligeretis illum qui ei inter omnes plus est similis, et quem Pater plus se diligere ostendit. Joan. xv, 24 : Oderunt et me, et Patrem meum. Joan.

VIII, 42 : Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi Psal. xxxiv, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis. Et, Psal. cviii, 5 : Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

" Ego veni in nomine Patris mei, etc. "

" Ego veni, " missus in mundum, " in nomine Patris mei, " hoc est, expresso notamine, quia Pater in me est per indivisibilitatem essentiae et potentiae, sicut probant inducta quatuor testimonia. " Et " tamen, veritate ipsa convicti, " non accepistis me. " Joan. 1, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Et hoc facere non potuistis nisi ex odio veritatis, quae vobis est contraria.

" Si alius venerit, "

Sicut Antichristus, " in nomine suo, " quod signis mendacibus usurpabit, " il-lum accipietis. " Per hoc arguitur, quod Judaei primi erunt qui ad Antichristum convertentur. Genes. xlix, 17 : Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. De Dan enim creditur nasciturus Antichristus : et ideo dicitur coluber, colens umbram, odiens veritatis lucem in via, qua in legis carnalis observantia Judaei incedunt : et cerastes qui est coluber tortuosus et propter superbiam cornutus in semita jacens, qua adhuc venturum Messiam exspectant, Christum venisse negantes : mordens per infidelitatem ungulas (quae finis est equi, et finalem statum Synagogae signans) equi, hoc est, .potestatis Synagogae : ut cadat ascensor hujus equi, qui est Judaeus, retro in Antichristi errorem, quem retro, hoc est, in postremis temporibus recipiet, II ad Thessal. ii, 4 : Extollitur se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. Et ibidem post pauca, vv. 10 et 11 : Eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent: ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, etc. Psal. IX, 21 : Constitue, Domine, legislatorem super eos. Qui enim legislatorem Christum contemnunt, legislatorem Antichristum super se constitutum habebunt.

" Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? "

Hic ostendit quid maxime impedit ne convertantur.

Et dicit tria, scilicet, impedimentum credendi et per fidem conversionis ad Christum veniendi, et causam impedimenti ,et tertio, innuit quid promovent eos ad credendum si hoc haberent in seipsis.

Dicit ergo : " Quomodo vos potestis credere ? " Quia, sicut dicit Augustinus, quod quamvis credere sit gratia fidelium, posse autem credere omnium : tamen quamdiu est obstaculum in ipsis, haec potentia non disponitur ad actum : quia per impedimentum fidei semper cor remanet excaecatum. Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Ad Hebr. III, 12 : Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo.

" Qui gloriam ab invicem accipitis ", hoc est, omnem gloriam acceptatis quae est ab homine, et non ab ipsa veritate. Unde Glossa: " Cur non credant, subdit: non quia non est aperta veritas, sed quia superbia eos excaecat et ambitio laudis, quae appetit de se aestimari quod in se non habet, et alios super se non efferri. Humilitas autem solius Dei gloriam quaerit, eique soli placere appetit. " Unde hoc est impedimentum conversionis per fidem, quod hic inducit. Gloria enim hujus saeculi impedimentum est fidei. Eccli. x, 9 : Quid superbit terra et cinis ? Jerem. IX, 23 : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in . divitiis suis. Sapiens in sapientia non gloriandi accipiat exemplum Salomonem, qui propter mulieres idola adoravit . Fortis in fortitudine non gloriandi accipiat exemplum Samsonem, qui propter mulierem excaecatus traxit molam Philistaeis . Dives in divitiis non gloriandi accipiat exemplum, purpuratum divitem, qui sepultus est in inferno . Haec enim ambitionis gloria ne terrena amittatur potestas impedit conversionem per fidei devotionem. Unde etiam, Joan. XI, 48 : Et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. Et ideo, infra, v. 53 : Ab illo die cogitaverunt ut interficerent eum.

" Et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis. "

Gloria quae est laus Dei in humilitate cordis ex manifestatione divinae veritatis, quia Deus verax apparuit in hoc quod omnia promissa implevit in Christo. Haec enim a solo Deo est: quia nullis hominum meritis est acquisita.

" Non quaeritis. " Quinimo illam supprimere et exstinguere nitebantur, et gloriam in Dei potestate sibi usurpare : cum tamen ipse dicat, Isa. XLII, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. Jerem. IX, 24 : In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. 1 ad Corinth, III, 21 : Ut nemo glorietur in hominibus. I ad Corinth, I, 29 : Non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Mundi etiam gloriam sprevit Filius Dei, ut dicit Gregorius, et propriam gloriam non quaesivit. Joan. VIII, 50 : Ego non quaero gloriam meam. Psal. LI, 3 : Quid gloriaris in malitia ? etc. In carne enim gloriari vile est, instabile est, vanum est. Quod vile sit, I Machab. II, 62 et 63 : Gloria ejus, scilicet hominis, stercus et vermis est: hodie extollitur, et cras non invenietur. De instabilitate, Isa. XL, 6 et 7 : Omnis caro faenum, ei omnis gloria ejus quasi

flos agri. Exsiccatum est foenum, cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Ad flatum enim venti sive spiritus statim exsiccatur. Quod vana sit, Proverb. XXXI, 30 : Fallax gratia, et vana est pulchritudo. Unde Herodes qui glorians interpretatur, cum extolleretur in vana gloria, consumptus vermibus exspiravit .

" Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.

Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? "

Hic tangit tertium, quod est Judaeorum inexcusabilitas.

Dicit autem tria, scilicet, se non esse vel fore accusatorem, sed Moysen verum esse eorum accusatorem, et accusationis rationem.

Dicit ergo : " Nolite putare, " tam pravum aliquid vel tam durum aliquid de me aestimantes, " quia ego, " qui personam judicis gero, quam in judicio exhibebo, " accusaturus sim vos : " quia alia est persona agentis, et alia est persona judicis : " apud Patrem, " in districto examine. Non enim nunc veni ut judicem, sed ut salvem. In futuro autem veniam ut judicem : et ideo tunc neminem accusabo : quia scilicet nullius sum adversarius, sed omnium communis judex, ita parvum ut magnum audiens.

Accusatores autem sunt in judicio plures. Accusat enim conscientia per peccati testimonium. Accusat Legislator per legis transgressum, vel omissum praeceptum. Accusat custodiens Angelus per custodiae suae perditum effectum. Accusat diligens Praelatus per sollicitudinis suae opus perditum. Accusat male aedificatus proximus per malum sibi datum exemplum. Accusant omnes creaturae per virtutis suae perditum obsequium.

De conscientia quidem dicitur, ad Roman. II, 15 et 16 : Testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum.

De accusatione Legislatoris dicitur : " Est qui accusat vos Moyses. " Matth. v, 25 et 26 : Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via eum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Adversarius enim est verbum legis divinae, dicit Glossa.

De accusante Angelo, Isa. XXXIII, 7 : Angeli pacis amare flebunt: quia ad modum flentium se habebunt, dum ostendent quod inutiliter custodierunt. Jerem. LI, 9 : Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam. Haec enim sunt verba Angelorum inutiliter custodientium. Isa. XLIX, 4 : Et ego dixi : In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi.

De Praelatorum diligentia perdita dicitur in Psalmo XCIV, 10 et 11: Quadragintra annis proximus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas. ''Quadraginta anni sunt dies ad paenitentiam deputati, sicut dicunt Sancti : quia quadragenarius per partes suas ad quinquaginta surgit: qui numerus Iubileum remissionis signat, quia per paenitentiam perfecta habetur remissio peccatorum. Et ideo etiam ab Ecclesia quaerente remissionem deputatur.

De accusatione proximi, cui per peccatum fuimus occasio perditionis, dicitur in Psalmo lvi, 7 : Foderunt ante faciem

meam foveam. Et iterum, Psal. cxxxix, 6: Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Inde est quod dicit:

" Est qui accusat vos Moyses, "

Qui per datam legem vitae vester erit adversarius, " in quo vos speratis, " quod in lege sua defendamini. Quia legem non ad finem suae intentionis deducentes, accusabimini ab ipso. Ad Roman. x, 4 : Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Et ideo dicitur, Daniel. vii, 10, quod libri aperti sunt, hoc est, libri legum datorum. Apocal. xx, 12 : Et vidi mortuos, magnos et pusillos.... : et judicati sunt mortui ex his quae scripta sunt in libris.

" Si enim crederetis, etc. "

Ratio est condemnationis, et ixexcusabilitatis. Quia, " si crederetis Moysi, " spiritualiter eum. intelligentes : " forsitan. " Hoc adverbium eventus, non dubium notat in conscientia Christi, sed mobilitatem significat liberi arbitrii ex parte Judaeorum, qui poterant credere et non credere.

Dicit ergo :

" Forsitan crederetis et mihi. "

Ezechiel. II, 5 : Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant : quia domus exasperans est.

" De me enim ille scripsit : "

Quia eum in omni scriptura sua attendit. Unde, Luc. IX, 30, Christo Deo in monte apparuit ut testis veritatis. Quem intellexit in figura legis. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.

" Si autem illius litteris non creditis, "

Quia spiritualiter eas intelligere non vultis. Luc. XVI, 31 : Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Litterae autem illae secundum Chrysostomum, sunt in libro Deuteronomii, xviii, 15, ubi dicit: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tutis : ipsum audies.

" Quomodo verbis meis credetis ? " cum ille credibilior sit apud vos, et sit missus ut viam ad me faceret, sicut terrena ducunt ad caelestia. Joan. III, 12 : Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis ? I ad Corinth. xv, 46 : Non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale. Quia terrenum et animale proportionata capacitati nostrae manuducunt ad spirituale, et apud intellectum carnalem spirituale non percipitur, nisi per animalis et terreni similitudinem intellectus elevetur. Osee, xii, 40 : Ego visionem multiplicavi, et in manibus. Prophetarum assimilatus sum. Ideo enim similitudines multiplicat ut per multa corporalia unum persuadeatur quod est spirituale. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc locutus es in visione Sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, etc. Hoc est ergo quod dicit.