IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT XVIII JOANNIS

enarratio:

" Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.

Sciebat autem Judas, qui tradebat eum, locum quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. "

Hic incipit secunda pars illius partis in qua agit de verbi sanctificatione. Postquam vero sanctificavit verbo eruditionis, et suffragio orationis, tangit sanctificationem per passionem et sanguinem.

Dividitur autem haec pars in quatuor partes : in quarum prima agitur de Christi captivitate. In secunda, de condemnatione, ibi, v. 13 : " Et adduxerunt eum ad Annam primum. " In tertia autem, agitur de sua passione, ibi, XIX, 16 : " Susceperunt autem Jesum, etc. " In quarta autem, agitur de sepulturae condi- tione, ibi, XIX, 38 : " Post haec rogavit Pilatum, etc. "

In prima harum tria determinantur, scilicet, quod proditiosa fuit captivitas, et quod fuit voluntaria, ibi, v. 4 : " Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum. " Tertio, tangitur quod fuit ignominiosa et malitiosa, ibi, v. 12 : " Cohorsergo, et tribunus, etc. "

In prima harum adhuc duo sunt, scilicet, Christi adventus ad locum cognitum proditori, et qualiter proditor venit ad locum illum, ibi, v. 3 : " Judas ergo, etc. "

In primo horum dicit tria : in quorum primo continuat dicta dicendis, dicens :

" Cum haec dixisset Jesus, "

Scilicet ad discipulorum confirmationem, " egressus est " de loco ubi confortabat Apostolos sive discipulos, " trans torrentem Cedron. " Locus est quem transivit. Et istud est secundum inter tria, scilicet, loci descriptio, in quo captus fuit. Attende autem quod sicut dicit Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum, non continuo post orationem exivit, sed potius ante facta est contentio inter discipulos quis eorum videretur esse major, sicut dicitur, Luc. XXII, 24.

Sed hanc Joannes praeteriit : quia vidit quod Lucos hanc plene posuit.

Dicit ergo quod " egressus est " extra civitatem propter tres causas, scilicet, ut nos egressuros de mundi habitatione signaret, quando nos sacrificium Deo offerre volumus. Exod. v, 3 : Ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro. Secunda, ut tumultum hominum fugere doceret tempore orationis, et quando familiaria cum nostris tractare vellemus. Thren. III, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. Osee, II, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Tertia causa est, ut in loco signaret quod solus ipse mundi sacrificium esset. Isa. lxiii, 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum.

" Trans torrentem, " ubi fuit torrentis decursus. Et signat viam passionis quam Christus tunc transeundo voluit perambulare. Psal. CIX, 7 : De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput. Et bene dicitur torrens : quia torrens torrore caloris solis descendit cum impetu. Et sic Christus calore charitatis et luce veritatis succensus, fluctus passionum, impetu propriae voluntatis sustinuit. Sic ergo litteraliter et figuraliter viam ad passionem per torrentem fecit.

Hic autem torrens dicitur " Cedron, " quia statim post ipsum erat locus cedris quibusdam consitus. Cedron enim genitivus est graecus, et idem est quod cedrorum. Et ideo littera quam exponit Chrysostomus, habet : " Egressus est Jesus trans torrentem cedrorum. " Unde, 1 Machab. xv, 39 : Mandavit ei, scilicet Antiochus Cendebaeo, aedificare Cedronem, ei obstruere portas civitatis : quia ex illo volebat obsidere civitatem.

" Cum discipulis suis, " qui testes essent voluntariae passionis suae, et quod aufugere potuisset si voluisset. II Regum, xv, 23 : Rex, scilicet David, transgredie-batur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum. Rex enim David manu fortis Christum signat ad locum certaminis euntem. Populus autem signat discipulorum universitatem.

" Ubi erat hortus, " ab oriendo dictus. Et fuit hortus arboribus consitus, in quem propter amoenitatem et occultationem ab hominibus, Christus intrare erat solitus.