IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Unde sequitur :

" Quando neque in monte hoc, "

In quo vos locale numen adoratis, " neque Ierosolymis, " in templo, quod in figura demonstrationis caelestium ad locum orationis elegit Deus. Non quod ibi localiter adorandus esset tantum : sed quod ibi in typo caelestium dispositio demonstraretur, propter quae Deus esset adorandus. Et cum etiam hoc in abusum trahat caecitas Judaeorum, et dicat Judaeorum esse Deum tantum et non Gentium : ideo corrigendum est erroris vitium. Jerem. XXVI, 18: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum. Ad Roman.111, 29 et 30 : An Judaeorum Deus tantum ? Nonne et gentium ? Immo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Unde de reprobatione templi ex parte infidelitatis Judaeorum (qui credebant alibi non invenire Deum nisi adoando versus templum) dicitur, Malach.

1, 10 et 11 : Non est mihi voluntas tn vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab . ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. Psal. CXII, 3 : A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

" Adorabitis, "

Latriae adoratione. Psal. CII, 22 : In omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino. Ad hunc etiam sensum Salomon cum domum Domini dedicaret, adorantes invitavit quando dixit, III Regum, VIII, 27 : Si caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec quam aedificavi ! Sed hoc populus carnalis non intellexit, putans Judaeorum esse Deum tantum, et non debere adorari nisi in templo vel versus templum.

" Patrem, " quem mulier et alii adorantes Deum, sub nomine Patris adoraverunt : et ideo Patrem dicit esse adorandum. Isa. lxiv, 8 : Pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Malach, x, 10 : Nunquid non Pater unus omnium nostrum ? Et quia Pater est omnium, et in omnibus, ideo ab omnibus et ubique adorandus.

" Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est."

Hic mulieri exponit intellectum veri tatis dicens tria, scilicet, errorem Gentilium, Judaeorum intellectum spiritualem, et hujus assignat causam specialem.

Dicit ergo : a Vos ", Gentiles vel Samaritani quamvis legem recipiatis," adoratis quod nescitis : " quia secundum legem intenditis Deum terrae colere, quem prop-

ter timorem bestiarum terrae colere coepistis et legitima ejus in lege tenere, sicut dicitur, IV Regum, XVII, 15 et seq. Et sic etiam alii Gentiles adorantes idola, quod nesciunt adorant: quia idolum non habet divinitatem. I ad Corinth. viii, 5 et 6 : Etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi,et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sapient.XIV, 22 : In magno inscientiae bello viventes, tot et tam magnamala pacem appellant. Act. XVII, 30 : Tempora quidem hujus ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant. Et,ibidem, vv. 24 et 25 : Hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat : nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia." Nos, " Judaei, qui intellectum legis habemus. Quibus se connumerat Dominus, quia ad ipsum pertinent. Unde Glossa : " Quorum patribus promissus est Christus. " Ad Roman. IX, 5: Quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem.

" Adoramus quod scimus, " per legem et Prophetas. Glossa: a Non omnes, sed electi. " " Adoramus quod scimus, " quia nobis cognitio Dei est per testamentum promissa, in quo promissus est nobis Christus. Baruch, IV, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis. Animaequior esto, populus Dei, etc. Ad Galat. 111, 16 : Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus.

" Quia salus ex Judaeis est. "

Hic tangit causam. Salus enim est ex Judaeis, quia Salvator est praedictus nasci ex Judaeis, et ille erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem inhunc mundum , scilicet ad scientiam veritatis. Lucae, 1, 73: Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis. Ad Hebraeos, 11, 1 6: Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Genes. XXVI, 4 : In semine tuo benedicentur omnes Gentes. Unde etiam quamvis salus sit ex Judaeis, non tamen datur solis Judaeis. Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

" Sed venit hora, et nunc est. "

Hic tertio tradit cultum verae adorationis.

Et dicit quatuor, scilicet, temporis revelandae jam veritatis impletionem, vere adorantium conditionem, adorantium ad eum qui adoratur congruitatem, et eorum quae tradenda sunt de cultu Dei plenam rationem.

Dicit ergo : " Sed venit hora, " hoc est, in veniendo est hora. Et hoc dicit, quia hora ista non est indivisibilis : sed jam per Incarnationem et Baptismum incepit, et per complementum Passionis et Resurrectionis et Ascensionis, est divulgandam per mundum veritatis, et continuo in veniendo. Ad Romanos, xiii, 11 et 12 : Hora est jam nos de somno surgere : nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. a Et nunc est. "

Quia jam in Sacramentis incepit, in quibus veritas patescit. Isa. XXIX, 1 : Additus est annus ad annum : solemnitates evolutae sunt. Jam enim finiti sunt anni promissionum, et revolutus est annus in quo veritas est manifestanda.

Ezechiel. xii, 28 : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur.

Et hoc est quod dicit: " Et nunc est, " quia veritas Christus est, post quem alius exspectandus non erit.

" Quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.

Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. "

Hic tangit vere adorantium conditionem.

Tangit autem quatuor : conditionem scilicet verorum adoratorum, ipsam adorationem, eum qui adoretur, et conditionem verae adorationis.

De primo dicit: " Quando, " quia tempus plenitudinis Christi gratiae, et veritatis hoc exigit. " Veri adoratores. " Adorator est qui ad hoc tendit quod adorat. Verus autem adorator qui non est fictus, sed intus per devotionem est, qualis apparet exterius. Dicit ergo : " Quando veri adoratores, " quorum oratio accedit ad eum qui adoratur. Psal. cxviii, 169 : Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine : juxta eloquium tuum da mihi intellectum. Unde qui recte adorat, per intellectum ei quem adorat appropinquat : unde et Damascenus dicit, quod oratio est ascensus intellectus in Deum. Ibidem, v. 170 : Intret postulatio mea in conspectu tuo. Ecclesiastici, xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit : et donec appropinquet non consolabitur : et non discedet donec Altissimus adspiciat. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Verus adorator autem est, sicut diximus, non fictus : et ad hoc exiguntur quatuor: quorum unum est, quod cor sit cum labiis in cogitatione : secundum est, quod mens sit cum oratione in delectationis intentione : tertium est, quod non confidat in orationis rhetoricae persuasione, hoc est, quod oret in simplicitate : quartum autem est, quod oratio non impediatur contraria operatione. De primo dicitur de quibusdam, Isaiae, XXIX, 13, qui hoc quod orabant, in corde non ha-. bebant: " Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me ". Et est translatio Septuaginta. Nostra autem translatio habet sic : " Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me.

Secundum autem est, quando intentio orantis quiescit in re temporali. Tunc enim oratio (quae debet esse de aeternis) non est circa idem in quo animus orantis delectatur. Jerem. XII, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Renes enim loca sunt delectationis : delectatio autem orantis in Deo debet esse qui adoratur. Psal. xxxvi, 4 : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

De tertio dicitur, Matth. VI, 7 : Orantes autem nolite multa loqui, sicut Ethnici: putant enim, etc. Hi enim putant orationibus rhetoricis persuadere. Et hi non orant in simplicitate. Job, xli, 3 : Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Sicut orationes rhetoricae componuntur. Tales enim in multiloquio putant exaudiri.

De quarto dicitur, Joan. IX, 31 : Scimus autem quia peccatores Deus non audit. II Machab. IX, 13 : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Isti ergo sunt veri adoratores : quia veritas est rectitudo sola mente perceptibilis,: ut dicit Anselmus. Primum autem, ad orationem apponit rectitudinem cordis : secundum, rectitudinem intentionis : tertium autem, rectitudinem simplicitatis : et quartum, rectitudinem operis.

Sic ergo dicit: " Veri adoratores. "

" Adorabunt, "

Hoc est, oratione appropinquabunt. Psal. v, 8 : Adorabo ad templum, etc. Adoratio enim est, quae virtute et fervore devotionis ascendit, quae calore charitatis ignescit, et fragrantia aromatum omnium virtutum coram Deo odorem spargit. De primo dicitur, Cantic. 111, 6 : Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris ? De secundo in Psalmo xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, etc. De tertio dicitur etiam in Psalmo xliv, 9 et 10 : Myrrha, et gutta, et casia, etc, supple, spirant: ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Talibus enim odoramentis Deus delectatur.

" Patrem. "

Ecce quis adoratur: cujus scilicet nomen dulcescit adoranti : qui paterno affectu suscipit orationem : qui ad esse gratiae format et generat orantem : qui providentia Patris erudit ad orationem. De primo horum dicitur, Sapientiae, XVI, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat. Haec enim est dulcedo quae sonat in nomine Patris. De secundo, Joan. XI, 41 : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis. In paterno enim affectu semper exaudit filium, dum vere sit filius et non alienus. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt, etc. Quia ore se dicunt esse filios, et non habent Spiritum Patris. De tertio dicitur, Joan. 1, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Et, ibidem, v, 13 : Ex Deo nati sunt, Matth. VI, 9 : Pater noster, qui es in caelis. Format enim Pater caelestis ad caelestia. De quarto dicit, ad Roman. VIII, 26 : Quid oremus, secundum quod oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Spiritus au- tem ille est Spiritus Patris. Et sic patet quod Pater est adoraudus.

" In spiritu et veritate. "

Conditio est vere adorantis : et in duobus est. Spiritus enim dicit abstractionem a carne. Luc. XXIV, 39 : Spiritus carnem et ossa non habet. Et ideo in Spiritu adorat qui a carne et carnis desideriis et phantasticis conceptionibus abstrahitur, in quibus animales homines occupantur. I ad Corinth, II, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Stultitia enim est illi. Ad Galat. V, 16 : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Iste enim spiritualis est, qui omnia dijudicando intelligit : et cujus spiritus creatus Spiritui increato immergitur et unitur. De primo, I ad Corinth. II, 15 : Spiritualis homo judicat omnia. Et, ibidem, v. 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. De secundo, I ad Corinth, VI, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est.

" Et veritate " adorationis : ut scilicet, recta, et pura, et non phantastica sit adoratio : sed vera, sicut dictum est, Isaiae, xxxviii, 3 : Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.

" Nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. "

Tangit adorantium, ad eum qui adoratur, congruitatem. Quia tales quaerit Pater qui adorent eum sic : sicut ipse vere Pater est in exaudiendo. Et talis fuit Paulus, ad Romanos, I, 9 : Cui servio, id est culturam exhibeo, in spiritu meo in Evangelio Filii ejus. Item, ad Roman. XII, 1 : Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium ve

strum. Sic enim dicit Chrysostomus : " Pater ergo tales quaerit, qui talem exhibeant culturam sive adorationem : quia adoratio sive latria est cultura Dei. Non ergo Pater quaerit localiter adorantes: sed talem, ut dictum est, cultum adhibentes. " I ad Timoth. 11, 8 : Volo ergo viros adorare in omni loco,levantes puras manus, sine ira et disceptatione. I ad Corinth. XIV, 15 : Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. Rationem autem omnium horum determinat cum dicit:

" Spiritus est Deus. "

Spiritus enim principium est vitae. Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat: caro autem non prodest quidquam. Et ideo quia spiritus vitae est principium, vita fluit ab ipso in nos per hoc quod est Spiritus, si nos in spiritu et veritate tendimus per affectum in ipsum. Oratio autem, ut dicit Augustinus, est pius mentis affectus in Deum directus.

Unde dicit: " Et eos qui adorant eum, " non in monte hoc neque in Jerosolymis : sed " in spiritu et veritate oportet adorare. " Quia enim Pater est spiritus, nec imaginem, nec locum quaerit in quibus adoretur. Isaiae, xl, 18 : Cui fecistis similem Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ? Isaiae, XXVI, 9 : Spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Unde qui adorat in carne, vel carnis imagine, vel loco, non in spiritu adorat. Ad Romanos, viii, 8 : Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Qui autem in spiritu sunt, omnes Deo placent. Unde, ibidem, v. 14 : Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Similiter qui in veritate a Deo non sunt, non exaudiuntur. Psal. IV, 3 : Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? Veritas enim est rectitudo in qua res se habet in habitudine in qua est in mente divina, et ad quam a mente divina facta est. Joannis,

XVI, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem. Nom enim loquetur a semetipso : sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis.

Sed quaeritur : Cum Deus sit veritas, quare non dicit: Veritas est Deus, sicut dicit: Spiritus est Deus. Ad hoc dicendum, quod cum Deus dicitur Spiritus, in hoc verbo abstrahitur et absolvitur mulier ab errore Samaritanorum, qui dixerunt Deum esse localem. Samaritani enim non peccaverunt contra veritatem: adorationis : sed contra spiritualitatem ejus qui adoratur, quem localem esse credebant: et ideo dicitur : Spiritus est Deus, et non : Veritas est Deus.

Quaeritur autem adhuc, quia et nos videmur peccare in adoratione, quia imagines et templa veneramur. Sed ad hoc dicendum, quod non veneramur imagines, tamquam quaedam virtus nummis illis praesideat, sed, sicut dicit Damascenus, ad prototypum referentes. Templa autem veneramur sicut in quibus repraesentatur dispositio caelestium. Hoc enim non est error. Et ad hoc primum facta sunt tabernaculum et templum, quamvis carnales in errorem hoc induxerunt, sicut in praemissis dictum est.

Et si objiciatur, quod tunc apud nos error iste corrigendus sit, ne fiat sicut apud antiquos. Dicendum, quod non oportet, quia jam gratia Spiritus de caelestibus apparuit revelata : et ideo apud nos in errorem istud trahi non potest. Apocalyps. XXI, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis.

Hoc ergo est quod dicit hic.

" Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.

Dicit ei Jesus : Ego sum qui loquor tecum. "

Ecce pars in qua jam elevata mulier, ad Messiae adventum est inducta.

Et habet duas partes: in quarum prima mulieris de adventu Messiae ponitur confessio : et in secunda Christi propter mulieris confessionem facta illuminatio.

In prima dicuntur tria : certitudo fidei, in quem est fides (hoc est articulus), et gratia exhibenda merito fidei.

De primo dicit: " Scio. " Similiter dicitur, Job, XIX, 25 : Scio quod Redemptor meus vivit.

Sed quaeritur, Qualiter dicitur scire haec mulier, cum dicat Richardus de sancto Victore, quod fides est lumen supra opinionem et infra scientiam veritatis existens. Magister autem Hugo de sancto Victore, quod est supra scientiam, et infra intelligentiam veritatis. Ad haec autem et similia dicendum, quod mulier haec notans fidei certitudinem dicit : c Scio. " II ad Timoth. 1, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, etc. Magister autem Richardus vocat scientiam veri, quae non est ex parte, sed perfecte : quae est scientia Sanctorum per visionem, quae fit per speciem. Et hanc vocat Magister Hugo intelligentiam veritatis. Opinionem autem vocat vacillantem habitum humanae conceptionis : quia super illum est fidei certitudo. Quamvis enim sit per speculum in aenigmate, tamen nihil est certius fide quae aeternae innititur veritati.

Hoc est ergo quod dicit: " Scio. "

" Quia Messias venit. "

Ecce creditus a muliere articulus. Messias enim hebraice, Christus est graece, et latine unctus in sacerdotem et regem. Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, etc. Haec autem scivit mulier : quia Samaritani quinque libros Moysi receperunt. In Genesi, xlix, 10, dicitur : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium. Et haec est translatio Septuaginta. Habacuc,

11, 3 : Si moram fecerit, expecta illum : quia veniens veniet, et non tardabit.

" Qui dicitur Christus. "

Haec est interpretatio Evangelistae propter sermonem graecum, in quo scripsit. Isaiae, lxi, 1: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me, ad annuntiandum mansuetis misit me.

" Cum ergo venerit, "

Sicut prophetatum est de ipso, " ille annuntiabit nobis, " hoc est, annuntiare habet nobis, " omnia : " et sibi credendum est per omnia. Sicut enim Spiritus veritatis docet omnia, ita ille a quo fluit Spiritus omnia docet. Joan. XIV, 26 : Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Joan. 1, 18 : Unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ille enim solus scit, et potest secundum deitatem : et ille solus habet unctionem secundum humanitatem. I Joannis, ii, 27 : Unctio ejus docet vos de omnibus. Et ita secundum deitatem potest et scit, quia est in intimis Patris : et secundum humanitatem habet Spiritum de omnibus docentem. Isa. LII, 6 : Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.

Hoc est ergo quod dicit mulier. Et quia elevavit mentem ad prophetandum de Messia, ideo veritatem de ipso Messia revelatam meruit accipere.