IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT VI joannis

" Ut ergo cognovit Jesus. quia audierunt Pharisaei quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes.

Quamquam Janua non baptitaret. sed discipuli ejus.

Reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam. "

ln hac paria, secundam superius datam divisionem, post baptismi perfectionem, determinatur de gratia habita in aqais. Et patet ordo per te, quia omnis gratia in aquis significata, inchoationem babet a gratia baptismi in aquis percepta.

5o. Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.

51. Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret.

5s. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia neri hora septima reliquit eum febris.

53. Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus ejus tota.

54. Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam.

Dividitur tamen hac pars in duas partas : in quarum prima Ungit occasionem, qua ad hanc doctrinam est deventum : in secunda autem tangit doctrinam ipsam, ibi, v. 7 : a Venit mulier. a

In prima harum tangit duo : quorum primum att descriptio loci, in quo facta est doctrina : secandum salem descriptio temporis doctrinae ejusdem, ibi, v. 6 in fine: " Hora erat quasi serta. "

Tangit antem tria circa primum, scilicet, qualiter locum in quo fuit in praecedenti doctrina reliquit : secando, quo ira disponit, ibi, v. 3 in fine : " Et obiit Utrum, etc " Tertio, qualiter in transita medio ad locum hujus doctrinae pervenit, ibi, v. 4 : " Oportebat autem eum, etc. "

Circa primam antem dicit duo, scilicet, causam livoris et invidiae excitatae contra ipsam. propter quam locum relinquere expediebat, et ejusdem livoris temperamentum si rationem admitteret invidia, ibi, v. 2 : " Quamquam Jesus. "

Dicit ergo duplicem livoris causam. dicens :

" Ut ergo cognovit, " quia quod cognovit per praescientiam propter instructionem hominum, voluit etiam cognoscere per famam : ut discipuli discerent non moveri propter secretam cordis scientiam contra aliquem, nisi constaret etiam per exteriorem famam. Genes. xviii, 21 : Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.

" Quia audierunt Pharisaei. " Et videtur quod audierunt a discipulis Joannis, quia dixerunt ad eum, Joan. iii, 26 : Omnes veniunt ad eum. Discipulorum enim Joannis quidam etiam fuerunt discipuli Pharisaeorum. Joan,. xii, 19 : Videtis quia nihil proficimus : ecce mundus totus post eum abiit.

Et hoc est: " Quod Jesus plures discipulos facit. " Eccli. LI, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

" Quam Joannes, " Supra, iii, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui.

" Et baptizat. "

Haec est secunda causa contra Jesum. Baptizabat autem, quoniam auctoritate sua et nomine baptismus fiebat. Praeter hoc etiam interius lavabat in omnibus, qui exterius baptizabantur in nomine ejus. Joan. I, 33 : Hic est qui baptizat. Matth. III, 14 : Ego a te debeo baptizari. I ad Corinth x, 2 : Omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari, hoc est, in legislatore : et in spiritu, qui per nubem significatur : et in mari, hoc est, in Christi passionis amaritudine. Quando ergo hoc auditum fuit, quod sic per baptismum Christi discipuli multiplicabantur, excitata est contra Christum invidia Pharisaeorum et Judaeorum. Eccle. IV, 4: Contemplatus sum omnes labores ho-minum, et industrios animadverti patere invidiae proximi. Proverb. XIV, 30 : Putredo ossium invidia.

Sed quaeritur, quare potius invidia movebantur contra Christum, quam contra Joannem, qui etiam baptizabat et multos discipulos faciebat. Sed ad hoc dicendum, quod hoc fuit ideo, quia baptismus ipsius dabatur nomine suo, hoc est, Christi : et ideo sibi gloria per hoc dabatur. Baptismus autem Joannis dabatur in nomine alterius : et ideo gloria illius ad Christum etiam referebatur. Et ex hoc illi timebant minui gloriam propriam, et sic undique Christus invidis patebat. Job, v, 2 : Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Quia nisi suam gloriam minui putarent, numquam Christo inviderent. Et sic parvuli erant in corde.

" Quamquam Jesus non baptizaret, "

Per seipsum exteriori unctione corporum, " sed discipuli ejus, " et hoc fuit, ut livorem Pharisaeorum et Judaeorum temperaret. Et aliis de causis quae supra dictae sunt. I ad Corinth. IX, 12 : Omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Per contrarium hujusmodi dicitur de filiis Heli, I Regum, 11, 17 : Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia retrahebant homines a sacrificio Domini. Unde nobis hic Dominus dat exemplum abstinendi etiam a licitis propter scandalum, et ne homines contra verbum Dei excitemus. I ad Corinth. VI, 12 : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate .

" Reliquit Judaeam, "

Non quidem timens, sed quatuor de causis tunc Judaeam reliquit : quarum

una est, ne eos contra se excitaret sive exasperaret, ita quod amplius verbum non reciperent : et ideo declinavit donec melioris animi fierent. Ezechiel. II, 5 : Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant : quoniam domus exasperans est. Secunda causa est, ut etiam Evangelium aliis praedicaret : quia ad hoc missus fuerat. Luc. IV, 43 : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum. Tertia causa est, quod quando grex non quaeritur, nobis rabiem hominum declinandi formam daret. Matth. x, 23 : Quum autem persequentur vos in una civitate, fugite in aliam. Et ideo Paulus Damasci se submittere in sporta per murum permisit, ut furorem praepositi Damasci declinaret . Quarta causa est, ut verbi Dei transitum ad Gentes a Judaeis praefiguraret, et ex hoc discipulos quid quandoque facturi essent instrueret. Act. xiii, 46 : Constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Istis ergo de causis reliquit Judaeam.''

" Et abiit iterum in Galilaeam, "

Hoc est, in Galilaeam ire disposuit et illam inchoavit : quia de Galilaea plures fuerunt de discipulis ejus. Act. 11, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt ? Quia ibi initia suae praedicationis inceperat, voluit visitare et consolari et confirmare eos quos per verbum Dei attraxerat. Act. xv, 36 : Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. Hinc est quod redarguitur malus praelatus, qui non pastor pascens, sed idolum est. Job, xxxix, 16 : Duratur ad filios suos (struthio), quasi non sint sui.

Et.supra, vv. 14 et 15 : Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea ? Obliviscitur quod pes conculcet ea, etc. Sic ergo abire iterum incipit in Galilaeam.

" Oportebat autem eum transire per mediam Samariam. "

Hoc est tertium, scilicet, qualiter in transitu venit ad locum hujus doctrinae.

Dicit autem hic quinque : quorum primum est per Samariam in Galilaeam opportunus transitus : secundum autem est per nomen civitatis descriptus hujus doctrinae locus : tertium est Patriarchae antiqui ad idem praecedens typus : quartum autem est ex loco doctrinae accipiendus modus : quintum vero ex actibus Domini et passionibus ad docendum acceptus recubitus.

Dicit ergo : " Oportebat autem eum, " scilicet Jesum, quia directe venientibus de Judaea in Galilaeam Samaria interjacebat, et hoc est : " Transire per mediam Samariam ". Et hoc dicit ne dubium oriatur Doctori : quia (sicut jam dictum est) scandalum Judaeorum declinavit relinquendo Judaeam.

Posset tunc aliquis quaerere, Quare tunc scandalizandi occasionem praebebat eundo in Samariam, quibus Judaei non coutuntur, et propter quod etiam postea conturbati, Joan. viii, 48, dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Adhuc autem et alia ratione, quia, Matth. x, 5, praecepit suis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis.

Posset ergo generari dubium, qualiter ad Samaritanos declinasset. Et ideo occurrit Evangelista dicens, quod ita fieri oportebat, quia ibat non ex intentione declinandi ad Samaritanos, sed oporte-

bat fieri transitum ex viae dispositione. Quod autem ibi evangelizabat, et discipulis interdixerat, ideo fuit, quia se mulier ad illuminationes suas disposita praesentavit. Et sicut dicitur, 1 ad Timoth. 11, i : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire : ideo illi illuminationes negare non debuit, sicut nec beneficium negavit Syrophoeniss : et similiter aliis qui vocabantur per mulierem, sed intentione communiter praedicandi Samaritanis et Gentibus modo non ivit, nec discipulos misit : sed post Resurrectionem et Ascensionem, quando indurato corde caecitas in Judaeis incepit, et verbum repulerunt.

Et hoc est quod dicit : " Oportebat, " non ex intentione, sed ex viae necessitate, " eum transire per mediam Samariam, " in qua Gentiles habitabant. III Regum, XVI, 24, legitur, quod Amri, rex Israel, emit montem Samariae a Somer duobus talentis argenti : et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Somer, domini montis, Samariam. Et ideo vocata est civitas illa primo Somer, postea Samaria : et tota postea adjacens regio vocata est Samaria. Declinatio autem Domini ad gentem illam, sicut diximus, praefigurabat quod aliquando fides per verbum Apostolorum esset declinanda, sicut ante diximus. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Et hoc optime competit : quia Samaria custodia interpretatur, quae custodem mundi recepit quando ad semivivum curandum declinavit. Luc. x, 33 et 34 : Samaritanus quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum, et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.

" Venit ergo in civitatem Samariae quae dicit Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph, filio suo. "

Hic tangitur secundum, scilicet, per nomen civitatis Samariae descriptus doctrinae locus.

" Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar. " Ut dicit Hieronymus, Sichar secundum Septuaginta corrupte dicitur, a nomine vero Sichem vocatur, ubi (sicut dicitur, Genes. xxxiv, 1 et seq.) filii Jacob Sichimitas occiderunt in ultionem stupri sororis suae, et conclusio interpretatur : quia ibi Sichimitas conclusi fuerunt, et ibi etiam in gladio spiritus, qui est verbum Dei, incestus mulieris Samaritanae fuit a Domino reserata s. Hoc ergo praesagio civitas nomen accepit.

Et hoc est: " Venit ergo, " in transitu, " in civitatem Samariae " quamdam, " quae dicitur Sichar. " Ezechiel. vii, 23 : Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. Ad Roman. v, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia.

" Juxta praedium, " hoc est, agrum, " quod, " scilicet " Jacob, " primo emit, et " dedit filio suo Joseph. " Genes. xxxiii, 19 et 20 : Emit partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem, centum agnis. Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel. Et hanc postea in aegypto existens, in aegritudine mortis dedit filio suo Joseph, duplici labore possessam : quia et emit eam, et cum filii Hemor abstulissent eam propter interfectionem fratrum suorum, quam fecerunt Simeon et Levi propter interfectionem Sichimitarum, possedit eam jure belli, et in gladio, et arcu suo. Et hoc est quod dicitur, Genes. xlviii, 22 : Do tibi partem unam extra fratres tuos,

quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo.

Et hoc est quod dicit : " Juxta praedium agri quod dedit Jacob " patriarcha " filio suo Joseph. " Et significat habitationem Gentium quam dedit summus Pater vero Joseph, scilicet Christo, ultra sortem Judaeorum. Psal. ii, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, etc. Item, lxxxi, 8 : Tu haereditabis in omnibus gentibus.

" Erat autem ibi fons Jacob. "

Ecce quartum, ubi ex loco recipitur doctrinae modus.

Dicit ergo : " Erat autem ibi fons Jacob, " hoc est, quem invenit Jacob. Genes. XXVI, 14 et 13 : Invidentes ei Palaestini, omnes puteos, quos foderan servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo. Et de talibus fontibus erat ibi aliquis qui significabat fontem doctrinae aquae vivae futurae ibidem.

Mystice autem significat fons iste quadruplicem fontem, fundentem scilicet aquam munditiae, aquam sapientiae, aquam gratiae, et aquam vitae aeternae. Sicut et fons paradisi dividitur in quatuor capita . De aqua munditiae, Ezechiel. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. De fonte hujus aquae dicitur, Zachar. XIII, I : Erit fons patens domui Jacob, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae, hoc est, in dilutionem actualis in peccatore, et menstruatae in naturali sive originali peccato. De aqua sapientiae dicitur, Eccli. xv, 3 : Aqua sapientiae salutaris potavit illum. Haec aqua funditur de fonte doctrinae, de quo, Proverb. v, 16, dicitur : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. ''De aqua gratiae, Joan. VII, 38 :

Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. De fonte autem fundente has aquas, hoc est, Christo, Joan, IV, 14 : Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. De aqua vitae dicitur, Ezechiel, xlvii, 9 : Omnis anima vivens, quae serpit, quocumque venerit torrens, scilicet aquae, vivet. De fonte istius aquae dicitur in Psalmo xxxv, 10 : Quoniam apud te est fons vitae. Apocal. VII, 17 : Agnus qui in medio throni est reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum.

Quia ergo talis aqua munditiae, sapientiae, gratiae, et vitae spiritualiter in illo loco profundi debuit: propter hoc congruus locus doctrinae Christi, locus ubi fons erat secundum dispositionem loci fuit. Isa. xii, 3 : Haurietis aquas in gaudio de follibus Salvatoris. IIi fontes omnes fluunt ad loca et corda humilia. Psal. cui, 10 : Qui emittis fontes in convallibus. Ptolomaeus Philosophus in Almagesti proverbiis : " Qui inter sapientes est humilior, inter sapientes est sapientior : sicut lacunae profundiores plures recipiunt aquas. "

Hoc autem est quod dicitur : " Erat autem ibi fons Jacob, " scilicet Patriarchae.

" Jesus ergo, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora autem erat quasi sexta. "

Tangitur hic quintum, ex actibus et passionibus acceptus recubitus ad docendum. Si enim transivisset, non docuisset : sed quia recubuit, ideo docuit.

Dicit ergo : " Jesus ergo, fatigatus ex itinere. " Non enim vectura utebatur, sed pedibus incedebat ne gravis esset his ad quos declinabat. Unde Chrysostomus : " Mollem semper abjiciens vitam, laboriosam et constrictam indu-

cens, non subiugalibus utitur, sed ita incedit ut fatigetur ex itinere, erudiens operatione per se esse et non superfluum petere. Ita enim vult nos a superfluis alienos esse, ut et ipsorum necessariorum multa abscidamus. "

" Ex itinere " autem dicit, ut veram in se demonstret humanitatem. Augustinus : " Non frustra fatigatur, per quem fatigati recreantur. Non frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo praesente firmamur. Suscepit enim omnia quae infirmitatis nostrae sunt absque peccato, ut nos a peccato liberaret. Invenimus enim in Scriptura aliquando fortem, aliquando infirmum. Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit. Fortitudo Christi fecit ut esses quod non eras, infirmitas Christi fecit ut quod erat non periret. "

" Sic " ergo fatigatus ex itinere, " sedebat, " ad quiescendum, qui dum fatigaretur viator fuit. Jerem. XIV, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum, scilicet, ut quiescas ? Chrysostomus : " Non in throno, non in plumario : sed ut contingat super terram. "

" Super fontem, " quia ex frigiditate aquae locus erat frigidus contra itineris aestum, ex humore erat amoenus ad reficiendam lassitudinem, et ex fusione aquae et doctrinae abundantia erat congruus, ut praedictum est. Semper enim in laboribus fuit, et recreatione aliquantula indigebat. Psal. lxxxvii, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum, et conturbatus. Et ideo maxime propter mysterium resedit super fontem : quia et ipse fons erat, ut diximus. Cantic. v, 12 : Oculi ejus sicut columbae super rivos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima.

Sic ergo determinata est pars prima, in qua accipitur opportunitas ad hanc doctrinam veniendi. Et additur de tempore :

" Hora autem erat quasi sexta, "

Hoc est, meridies, quando sol in summo caeli consistit, et undique per cardines orbis lumen suum diffundit, et maximi caloris existit. Quod etiam congruit, quando sol justitiae Christus Deus noster lumen suum etiam ad gentes diffundit. Malach. 1, II : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen est meum in Gentibus. Et quando calorem suae charitatis ad omnes expandit. Eccli. xliii, 3 : In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ? Vel, sexta hora significat sextam aetatem mundi, in qua venit Christus in mundum, ut ipsum .et maxime gentilem populum reformaret. Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, scilicet Dominus, et in septima non tanget te malum. Quia septima est quiescentium, octava resurgentium. Hoc est ergo quod dicit.

" Venit autem mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.

Discipuli enim ejus abierant in civi

tatem ut cibos emerent. "

Hic incipit doctrina de gratia significata in aquis.

Et habet duas partes: in quarum prima tota et perfecta ponitur doctrina. In secunda autem parte illius doctrinae ostenditur communicatio et derivatio ad alios, sicut et aqua derivatur. Et haec incipit, ibi, v. 28 : " Reliquit hydriam suam mulier. " Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

Prima harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima docet gratiam in aquae mysterio significatam : in secunda docet hanc gratiam aperte declaratam, ibi, v. 19 : Dicit ei mulier : " Domine, video quia propheta es tu. "

Adhuc autem prima per tria subdividatur : in quorum primo per aquae similitudinem instruendi sumit occasionem : in secundo, a beneficii promissione, mulieris instruendae allicit voluntatem, ibi, v 10 : " Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, etc." In tertio, a revelatione secretorum, doctrinae suae ostendit veritatem et auctoritatem, ibi, v. 16 :

1 Dicit ei Jesus : Voca virum tuum. "

In prima harum quatuor sunt paragraphi: in quorum primo continetur de mulieris adventu in locum instructionis : in secundo, petitio Christi, ut habeatur locus instructorii sermonis : in tertio, absentia discipulorum, propter familiaritatem adlocutionis : in quarto, quaestio mulieris, ut instruatur per solutionem suae dubitationis.

Dicit ergo :

" Venit mulier. " Bene mulier, quia subactione sex virorum emollita fuerat: sed modo castitatis amatori praesentata. Isa. xlvii, 1 : Ultra non vocaberis mollis et tenera.

" De Samaria. " Qui quidem gentiles erant et idola colebant, et tamen cum hoc legem Moysi habebant. III Regum, xviii, 21: Usquequo claudicatis in duas partes? Legitur autem de Gentibus his, IV Regum, XVII et xviii, quod licet sacerdotes Domini habuerint, et legem receperint, tamen mandata Dei non custodierunt, sed idola coluerunt juxta consuetudinem Gentis uniuscujusque : quia Gentes illas in Samariam transtulit rex Assyriorum Salmanasar. Et de illis fuit mulier ista, et primitiae conversionis eorum. Et hoc est quod dicit : " De Samaria, " quia fuit de civitate ibi prope sita, quae fuit civitas Samariae.

Haec mulier venit ad fontem " haurire aquam. " Litteraliter propter defectum corporalem, sed in mysterio hoc ordinavit Spiritus sanctus propter defectum spiritualis doctrinae et gratiae. Isa. xii, 3: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. I ad Corinth. x, 4 : Bibebant de spirituali, consequente eos,petra : petra autem erat Christus. " Dicit ei Jesus. "

Ecce Domini petitio ut habeatur locus instructorii sermonis.

" Da mihi bibere : " quia fatigatus ex itinere sitivit. Isa. xxviii, 12 : Haec est requies mea, reficite lassum : et hoc est meum refrigerium. Tamen plus sitivit salutem foeminae quam potum aquae. Matth. xxv, 42 : Sitivi, et non dedistis mihi potum. Genes. XXIV, 17 : Pauxillum aquae mihi ad bibendum praebe de hydria tua.

" Discipuli enim ejus abierant. "

Tertium est, in quo notatur familiaritas collocutionis, et hoc est : " Discipuli enim, " in quorum praesentia de peccatis occultis nihil esset locutus : sicut confessor peccatorum quae scit coram aliis revelare non debet. Adhuc autem dicit hoc, ut secundum litteram sciatur quod ab alio quam a foemina aquam petere non poterat : quia nullus aderat minister aquae illius : quia discipuli ejus qui tunc esse poterant, " abierant " ab ipso " in civitatem " Sichar, " ut cibos emerent. "

Sed tunc quaeritur, Qualiter ad istos divertebant, cum Judaei Samaritanis non coutantur? Ad hoc dicendum quod manducando et bibendo non coutebantur eis, sicut nec modo faciunt cum Christianis vel Saracenis : sed emendo vel vendendo quosdam cibos coutebantur et tunc sicut et nunc. II ad Corinth. VI, 14 : Quae participatio justitiae cum iniquitate ?Et ideo secundum Chrysostomum,reddit rationem ejus, quod Dominus sedit super fontem extra civitatem, et non intravit in civitatem comesturus cum eis.

Adhuc autem quaeritur, Qualiter cum pauper esset Dominus, habuit unde cibos emeret? cum dicat, Luc. IX, 38 : Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Ad hoc dicendum, quod Dominus non habuit

proprium locum vel domum : sed ab amicis providebatur ei de viatico, quando transivit per loca in quibus non recipiebatur hospitio : et habebat loculos in quibus hujusmodi expensa portabatur. Nec hoc contrariatur ei quod non habebat ubi caput reclinaret: quia hoc de immobilibus intelligitur.

Si autem quaeritur, Quare non mendicabant discipuli ? Dicendum, quod apud illos non fuisset datum mendicantibus : eo quod erant dispari cultu. Unde, Luc. IX, 52 et 53 : Euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem, et Samaritani non adorabant in Jerusalem. Hac ergo de causa abierunt a Domino ut cibos emerent.

Quaeritur autem, Quare omnes discipuli abierunt, Dominum solum relinquentes? hoc enim non erat reverentiae quam debebant Christo. Ad hoc dicendum, quod probabile est, quod per Samariam paucos, et non nisi familiarissimos secum duxerit, et hos pro cibo simul ire oportebat. Ex dispensatione tamen divinae sapientiae factum est hoc, ut de secretis Christus alloqui mulierem posset.

Hoc est ergo quod dicit.

" Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. "

Hoc est quartum : quaestio scilicet mulieris, ut instruatur per suae quaestionis solutionem.

Et dicit duo : quaestionem, et quaestionis rationem.

Quaestionem ponit sic: " Quomodo tu, Judaeus cum sis. " Hoc enim cognovit ex habitu quo Judaei distinguebantur a Gentibus, ut dicit Glossa. Osee, IV, 17 et 18 :

Dimitte eum : Separatum est convivium eorum. In omnibus enim differentiam habebant. Et hoc acceperunt ex hoc quod, Exod. XI, 7, dixit Dominus : Sciatis quanto miraculo dividat Dominus aegyptios et Israel. Ideo etiam in nullo aliis similes esse volebant.

" Bibere a me " haustam aquam, et sic per me immundam tua reputatione factam. " Poscis ? " I ad Corinth. v, 11 : Cum ejusmodi nec cibum sumere.

" Quae sum mulier Samaritana. " Et ideo quod tango tua reputatione fit immundum. Dicit Chrysostomus, quod mulier haec nescivit quod Christus de hujusmodi traditionibus ullam penitus vim faciebat. Matth. xv, 20 : Non lotis manibus manducarenon coinquinat hominem. Et, ibidem, xv, 11 : Non quod intrat in os coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, etc.

" Non enim coutuntur, etc. "

Ratio est quaestionis mulieris. " Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. " Et hoc non est propter legem, sed propter Judaeorum traditiones ab antiquis observatus. Genes. xliii, 32 : Illicitum est aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium.

" Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. "

Hic incipit allicere affectum mulieris ad doctrinam salutis ex beneficii promissione.

Continet autem haec pars tria. Primo enim aperit beneficium : secundo, mulieris de tanto beneficio solvit dubium : tertio, ad beneficium obtinendum mulier plenum adhibet consensum.

Dicit ergo : " Si scires, " illustratione Spiritus scientiae, " donum Dei, " in aquis significatum. Et hoc donum est (in quo omnia donantur) ipse Spiritus sanctas. Act. ii, 38 : Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus sancti.

Si hoc, inquam, scires, " et " scires " quis est, "in persona, " qui dicit tibi, " dispensative loquendo : " Da mihi bibere, " hoc est, quantae potestatis et quantae gratiae est. Malach. III, 2 : Quis stabit ad videndum eum ? ille enim est qui omnium sitim reficit. Matth, XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

"Tu forsitan, etc. "

Hoc non dubitando est dictum : sed propter liberi arbitrii mobilitatem in mu-. liere, quod Deus in nullo cogit. Quia, sicut dicit Damascenus, non cogit vitium, nec expellit virtutem. Quia coacta servitia non sunt grata, ut dicit Gregorius.

" Petisses ab eo, " qui dat omnibus affluenter, et non improperat . Luc. XI, 9 : Petite, et dabitur vobis.

" Et dedisset, " gratis, " tibi aquam vivam, " hoc est, effectum vitae in te facientem, Isa. LV, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas : et qui non habetis argentum, venite, et bibite cum laetitia. Et est littera Septuaginta .

Aqua autem viva secundum Augustinum, est non alia quam illa, quae ubi oritur, excipitur. Alii tamen dicunt, quod aqua viva est quae actum facit aquae secundum impetum purificandi et infrigidandi. Mundare enim habet ex sinceritate humoris et subtilitate. Et ad illius similitudinem, gratia sive Spiritus, in intellectu et in affectu dicitur aqua viva : quia im- petu sui amoris purificat, et concupiscentiam refrigerat, et sic vitam inducit spiritualem. Joan. VII, 38 : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae .

Ecce qualiter promisit beneficium. Augustinus : " Petit bibere, et promittit bibere : eget quasi accepturus, et affluit quasi satiaturus. " Unde etiam tam donum quod promittit, quam donantem magnificat: ut melius alliciat et provocet ad petitionis devotionem. Donum, inquam, cum dicit:" Si scires dotium Dei, " hoc est, doni illius nobilitatem. Esther, 11, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Donantem autem quando dicit: " Quis est qui dicit tibi. " Ille enim est dives in omnes qui invocant illum .l ad Corinth. 1, 5 et seq. : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, etc. Sic ergo erudiens et petit, et promittit, et allicit ex dignitate doni et dantis.

" Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: Unde ergo habes aquam vivam ?

Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?

Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum : qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum :

Sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. " .

Hic tangitur dubii certificatio ut magis avide donum requiratur.

Habet autem duos paragraphos : in quorum primo dubium mulieris exponitur : et in secundo determinatio dubii per Dominum adhibetur.

In dubio ipso tria continentur : quorum primum est ratio difficultatis habendi talem aquam qualem promittit : secundum, quod confidens in verbis ejus bene hanc quaerit, et quia magnum est quod promittit : tertio, comparationem sui ad magnitudinem eorum qui praesentem dederunt, proponit.

" Dicit ei mulier, " carnalem de aqua habens intellectum : a Domine, " Jam hic mulier incipit elevari in reverentia ad loquentem. Quia cui primum dixit, tu, existimans plebeium humilem, hunc modo vocat Dominum, aliquid magnum aliis superpositum cernens in ipso. Joan, XIII, 13 : Vocatis me: Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Esther, XII, 11 : Dominus omnium es. Et ideo etiam dictis ejus, ut despiciens loquentem, non contradicit. Non enim dicit : Stultitia est quod loqueris, quia nihil est impraesentiarum unde aliam quam istam aquam habere possis, et istam etiam habere non poteris : et ideo stulte promittis. Sed reverenter ex promissione concipiens eum esse magnorum Dominum, statim surgit in reverentiam, dicens :

" Domine, neque in quo haurias habes. "

Quia in vasculis (ut dicit Chrysostomus) non coutuntur Judaei Samaritanis : et ideo scivit quod sua hydria non hauriret, hoc est, hydria mulieris : neque aliam Judaeis licitam adesse vidit.

" Et puteus altus est. " Qui fons prius, idenv vocatur hic puteus, sicut dicit Augustinus : quia omne quod fundit aquas est fons : sed putei nomen addit, quia puteus dicitur quando fossum est profunde in terram ad locum in quo funditur de terrae visceribus. Altum autem et profundum idem sunt. Sed profundum vocatur ab alto in imum respicienti : altum autem vocatur quando ab. imo in altum respicitur. Sic ergo altus hic, profundus est. Et sic ad locum fusionis aquae liber non patet aditus.

" Unde ergo habes aquam vivam ? "

Non negat eum habere, sed praesentibus detenta quaerit, unde sit sibi facultas habendi aquam vivam promissam ? Domini autem intentio est de Spiritu loqui, et gratia ejus cujus hauritorium est Spiritus. Aqua autem viva est gratia purificans et refrigerans. Genes. XXIV, 17 : Pauxillum aquae mihi ad bibendum praebe de hydria tua. De puteo autem dicitur, Numer. XXI, 18 : Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. Puteus enim ille est profunditas mysteriorum, qui fossus est per intellectum et studium legis et principum Prophetarum. In baculis, qui significant rectitudinem veritatis fidei et vitae. Exod. XII, 11 : Tenentes baculos in manibus.

Aqua autem viva est quae facit effectus vitae, qui sunt facere germinare, sitim restringere, fecundare. De primo dicitur, Osee, XIV, 6 : Ero quasi ros : Israel germinabit sicut lilium. De secundo, Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas. De tertio, ibidem, Isa. vv. 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumquae volui, et prosperabitur in his ad quae mihi illud.

Sic ergo est aqua viva.

" Numquid tu, etc. "

Quasi diceret: Magni fuerunt qui no-

bis hanc aquam dederunt et ad usus proprios adhibuerunt : etsi meliorem habuissent, usibus propriis adhibuissent. Et hoc est quod dicit : " Numquid tu major es patre nostro Jacob ? Haec enim Samaritana in hoc quod se in genus Jacob immiscet, signum facit quod promissiones Dei exspectabat, et gentilem ritum tamquam nihil ducebat. Multi enim ex filiis Israel Samaritanis erant coniuncti : et ex illis se descendisse significat (Jacob enim erat pater decem tribuum), quorum multi fuerunt cum Samaritanis, et commisti fuerunt cum illis: et ex his descendens gloriatur se patrem Jacob habuisse.

" Qui dedit nobis puteum, " tamquam posteritati suae. Genes. XXVI, 14 et 15, legitur quod Abraham fodit puteos, et ob hoc invidentes ei Palaestini, omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo : sed postea sunt aperti, et sic missi per haereditatem ad posteros.

" Et ipse ex eo bibit, " quod non fecisset si meliorem habuisset, " et filii ejus, " quibus libenter optimas aquas procurasset, " et pecora ejus. " Hoc autem totum spiritualiter intellexit Christus, I ad Corinth. x, 4 : Omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos petra : petra autem erat Christus). Numer. xx, 11 : Egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet, et jumenta. rsal. xxxv, 7 : Homines et jumenta salvabis, Domine. Homines quidem sunt rationabiliter viventes : jumenta autem bestiales, qui rudimenta fidei vix cognoscunt. Et hoc est quod illa ignorans, ad Christi dixit intellectum. Et hoc juravit Moyses, Numer. xx, 6 : Aperi eis thesaurum tuum fontem aquae vivae, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Hic enim fons a Patriarchis per Prophetas usque ad homines et jumenta derivatus est.

" Respondit Jesus et dixit ei, "

Solvendo quaestionem et reducens ad spiritualem intellectum. Joan. VI, 64 : Verba quae ego loculus sum vobis, spiritus et vita sunt, hoc est, spiritualiter intellecta, vita sunt.

" Omnis qui biberit ex aqua hac " sensibili, " sitiet iterum, " redeunte causa sitis : et ideo non est magnum hanc aquam dare, nec ego de illa intelligo. " Qui autem biberit ex aqua " Spiritus sancti, " quam ego dabo " credentibus, " non sitiet in aeternum : " dummodo permaneat cum aqua quam ego dabo ei. Ideo dicitur, Jerem. 11, 18 : Quid tibi vis in via aegypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ? Istae enim aquae humanae consolationum temporalium, non sedant sitim desiderii humani : sed aquae gratiae spiritualis secundum intellectum et affectum, sedant animae desiderium. Cantic. IV, 13 : Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. Genes. 11, 6 : Fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae. Ista est enim aqua sancti Spiritus in donis ejus. Eccli. xv, 3 : Aqua sapientiae salutaris potabit illum.

Sed contrarium illius videtur esse illud Ecclesiastici, XXIV, 29 : Qui bibunt me adhuc sitient. Psal. xli, 3 : Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum . Ad hoc dicendum, quod est desiderium rei non habitae ut habeatur, et est desiderium rei habitae ut plus habeatur, et est desiderium rei habitae ut continuetur: et quodlibet illorum desideriorum vocatur sitis. Et quod dicitur, Eccli. XXIV, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient, intelligitur de secundo et tertio desiderio, et non de primo. Et quantum ad primum loquitur hic. Et ideo sequitur:

" Sed aqua quam ego dabo ei, "

Spiritualis gratia Spiritus sancti, " fiet in eo, " quia Spiritus sanctus habitabit in eo, qui est " fons aquae " talis " salientis, " et ideo viva : saliens enim aqua viva est : " in vitam aeternam. " Quia sicut dicit Chrysostomus : " Cum Spiritus sanctus in cor hominis intraverit, omni fonte magis manat. " Esther, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium,... et in aquas plurimas redundavit. Psal. xlv, 5 : Fluminis impetus laetificat civitatem Dei.

" Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. "

Hic jam tangit a muliere in donum Dei (quamvis non intellectum) elicitum consensum.

Et hoc est quod dicit : " Domine. " Adhuc permanet in confessione Domini vocans eum Dominum. Psal. viii, 2 : Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terraa Da mihi hanc aquam. " Quamvis quid sit non intelligam, tamen jam profeci ut credam magnum aliquid esse, et in tua potestate constitutam : et ideo peto, " da mihi hanc aquam. " Haec enim Quit de fonte aquae vivae, quam multi male dereliquerunt, et aquam voluptatis mundanae quaerunt. Jerem. ii, 13 : Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Voluptas enim refrigerii carnalis, cisterna est multis distributionibus dissipata. Sic etiam ut aquas insipidae consolationis ad declarationem non diu contineat : et hydria cordis hauriens has aquas, saepe doloribus et angustiis constringatur. Eccle. XII, 6 : Conteratur hydria super fontem. Quia sicut dicitur, Proverb. XIV, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema

gaudii luctus occupat. Haec autem sapiens mulier (quamvis non plenarie intellectam aquam sapientiae et gratiae divinae consideret) sperat in ea, et sitim exstinguere, et a laboribus inutilibus hujus mundi liberari. Et hoc est quod dicit:

" Ut non sitiam, neque veniam huc haurire. "

Unde, Augustinus : " Ad laborem necessitas cogebat, et laborem infirmitas recusabat. " Utinam audiret illud Matthaei, XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

Scivit enim haec mulier et experta fuerat, quod cupiditas facultatum, concupiscentia deliciarum, et ambitio honorum numquam satiantur : sed semper cum labore haurire oportet. Et de cupiditate quidem, Eccli. XIV, 9 : Insatiabilia: oculus cupidi in parte iniquitatis. Osee, IV, 10 : Comedent, et non saturabuntur. De concupiscentia deliciarum dicitur, Michaeae, VI, 14 : Tu comedes, et non saturaberis. De ambitione autem honoris dicitur, Proverb. XIII, 25 : Venter impiorum insaturabilis. De hujusmodi dicit. Augustinus : " Aqua in puteo, voluptas est saeculi in profunditate tenebrosa. Hanc hauriunt homines hydria cupiditatis. Nisi enim praehauserit cupiditatem, non potest pervenire ad voluptatem." Et ideo haec mulier fugere nititur hanc aquam.

Haec aqua hauritur de quatuor fontibus, scilicet, immunditiae, imitationis perversae, curiositatis vanae, damnationis aeternae. Fons immunditiae, concupiscentia carnalis est : de quo habetur, Levit. XX, 18 : Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi mei. Mulier ista immunda in sanguine, est concupiscentia carnalis in fervore sanguinis posita. De fonte

imitationis perversae dicitur, Proverb. xxv, 26 : Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. Justus quippe cadit coram impio, quando ad exemplum ejus pervertitur. De fonte curiositatis vanae dicitur, Eccli. XXVI, 15 : Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet. Quia curiosus singula ad se pertinentia quaerit explorare. De fonte damnationis aeternae dicitur, Apocal. viii, 10 et 11 : Et cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Et nomen stellae dicitur Absinthium : et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. Hic fons potat superbos, et immundos, et iracundos : quia haec vitia sunt damnatorum in inferno, quibus et hic in culpa et in futuro in poena potantur. Non est ergo mirum si mulier haec tormentum quaerit fugere hujus sitis, et causatur laborem hauritionis, quaerens per aquam Christi solvi ab utroque.

Et hoc est quod dicit : " Ut non sitiam, neque veniam huc haurire. "

" Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.

Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia Non habeo virum.

Quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti. "

. Hic incipit eam ad fidem manuducere per revelationem secretorum, quae nemo poterat scire nisi per spiritum divinum. Dividitur haec pars in duas partes : in quarum prima continetur mulieris ad fidem instructio : et in secunda, discipulorum instruendorum admiratio, ibi, v.

27 : a Et continuo venerunt discipuli. " Prima harum subdividitur in tres partes : in quarum prima per revelationem secretorum se prophetalem spiritum habere mulieri ostendit: in secunda, per ordinationem veri cultus se ostendit legislatorem, ibi, v. 19 : " Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. " In tertia, manifeste se Christum esse declarat, ibi, v. 25 : " Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit. "

In prima tria continentur, scilicet, per revelationem secretorum ad fidem excitatio mulieris, per verecundiam secreti revelati palliatio, et mulieris turpitudinem palliantis blanda reprehensio.

Dicit ergo : " Dicit ei Jesus, " altius eam ad fidem erigens : jam enim Dominum est confessa : " Voca virum tuum. " Quod Chrysostomus de viro materiali hic exponit, dicens quod virum suum qui ea abutebatur vocat, qui alteri mulieri legitimae fuit conjunctus : tamen in facie hominum sibi cohabitabat, et tamquam vir suus habebatur : quamvis mulier sibi conscia esset, quod ille vir suus esse non posset. Et de hoc loquens dicit : " Voca virum tuum, " hoc est, qui pro viro tuo habetur ab hominibus. Quia per illum discere debes : et mandata divina per illum ad te debent devenire. Qui quamvis in conscientia tua et coram Deo non sit vir tuus, tamen in facie Ecclesiae pro viro habetur : et judicium Ecclesiae est approbandum et honorandum, quamvis aliquando Ecclesia ut homo decipiatur. 1 ad Timoth. ii, 11 et 12 : Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum. 1 ad Corinth. XIV, 34 et 35 : Mulieres in ecclesiis iaceant : non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit . Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent.''

Augustinus autem aliter exponit, dicens quod cum sciret eam virum non ha-

bere, non poterat de viro materiali intelligere : sed de rationis superiori parte intelligit, quae consulendis superioribus inhaerescit: ut ad illius consilium vitam ordinet et emendet. Sunt autem haec verba Augustini : " Vade, voca virum tuum. Tu, sensualis, voca virum, rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quae modo carnaliter sapis. Hunc ego lux et caput illuminabo. Quasi diceret: Haec quae dico, non carnaliter (ut tu animalis facis), sed spiritualiter sunt intelligenda, et ductu rationis sunt accipienda. Et ideo para mihi intellectum, et veni intelligendo adhuc spiritualia quae dico." Haec sunt verba Augustini. Et secundum hoc mulier est inferior portio rationis, quam haec mulier ad luxuriam retulerat sensualitatis : et verum intellectum, hoc est, rationis superiorem partem dimiserat, et libidini sensualitatis se totam commiserat. Et hoc in ea scire non poterat ignotus sibi Dominus nisi per conscientiam secretorum. Psal. VII, 10: Scrutans corda et renes, Deus. Isa. xlvi, 8 : Redite, praevaricatores, ad cor. I ad Corinth. XI, 3 : Volo vos scire quod omnis viri caput Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi Deus." Et veni huc, " ad illuminationes vel per virum, vel per intellectum accipiendas. Isaiae, XXI, 11 : Si quaeritis, quaerite : convertimini, venite. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestrae non confundentur.

" Respondit mulier, et dixit, "

Crimen suum palliando. Et hoc ad utrumque sensum refertur. Genes. iii, 7 : Consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata, quibus suam tegerent nuditatem. Psal. cxl, 4 : Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis.

" Non habeo virum. " Secundum expositionem Augustini planum est. Secundum autem expositionem Chrysostomi, palliatio est turpitudinis. Tamen verum dicit. Jerem. 11, 25 : Adamavi quippe alienos,et post eos ambulabo. Osee, 11, 2 : Ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus.

" Dicit ei Jesus. "

Ecce blanda correptio. Ubi dictum in aliquo sensu bene dictum esse ostenditur, et tunc correptio adhibetur : et iterum ad blandimentum sermonis reditur, et in quo rectum sit dictum ostenditur : et tamen veritatis correptio et ostensio non tacetur. Ad Galat. VI, 1 : Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Similiter fecit Apostolus, 1 ad Corinth. XI, 1 : Laudo vos, fratres, quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Et post illam laudem, statim adhibet reprehensionem qualiter mulieres orabant capite non velato. Item, ibidem, v. 22 : Laudo vos ? in hoc non laudo : formam dans in hoc ut Praelati non aspere reprehendant, etin reprehendendo laudent quae sunt commendanda. Luc. x, 34 : Infundens oleum et vinum : quia mansuetudine et benevolentia lenivit ungens, quem vino asperitatis reprehendit lavans.

" Bene dixisti, quia non habeo virum. "

Nemo enim in toto est malus, neque aliquis est in toto corruptus. Jerem. xxx, 22 : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Vagabunda enim fuerat mulier haec.

" Quinque enim viros habuisti. " Secundum Chrysostomum, quinque abusi fuerant ea. Jerem. iii, 1 : Fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, et ego suscipiam te. Osee, ii, 5 : Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, etc.

" Et nunc quem habes, " hoc est, quem in facie hominum habere videris, " non

est tuus vir. " Matth. XIV, 4 : Non licet tibi habere eam.

Secundum expositionem Augustini, secundum quam mulier est inferior pars rationis quae non habet virum regentem, quando non convertitur ad intellectum, qui superioribus contemplandis et consulendis inhaerescit: haec mulier quinque viros habet, quia quinque sensuum delectabilibus inhaeret per abusum. Et ideo etiam sub alia metaphora significatur, Lucae, XIV, 19, per quinque juga boum : quia rationis inferior pars sicut bos fit jumentina, et alligato jugo arat et lascivit ad modum luxuriantis vitis, sicut dicitur, Judicum, XIV, 18 : Si non arassetis in vitula mea, non invenisset propositionem meam.

Primus autem vir secundum haec, est primus sensus, qui est vanitas visus in jocis et ludicris incontinentiam inducentibus, et spectaculis. Eccli. XXVI, 12 : Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscitur.

Secundus autem vir est auditus turpium verborum. I ad Corinth. xv, 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Unde de fornicaria muliere dicitur, Proverb. VII, 21 : Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum per traxit eum.

Tertius vir est olfactus incendium praebens ad libidinem : ideo in malis mulieribus olfactoriola reprehenduntur . Proverb. VII, 17 et 18 : Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus. Lascivientes enim mulieres fragrantiam sibi uberum excitant, ut quando prope viros sunt, ipsis odoribus ad libidinem provocentur.

Quartus vir est gustus, cujus ventri subnexa sunt genitalia. Quia, sicut dicit Hieronymus : " Venter mero aestuans, facile despumat in luxuriam. " Hieronymus : " Non aetnaei ignes, nec Vulcanei montes ita aestuant, sicut juveniles me- dullae, vino et dapibus inflammatae. " Hinc est quod dicit Gregorius, quod sicut dicitur, Jeremiae, lii, 12 et 13 : Venit Nabuzardam, princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis in Jerusalem, et incendit templum Domini, quod est castum corpus : quia ignis libidinis ex calidis escis et potibus castitatem destruit. Unde, Amos, VI, 4 et seq., tres de istis sensibus fornicantibus in unum conjunguntur. Dicit enim sic : Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris : qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti : qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putabant se habere vasa cantici : bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti. Quasi diceret: Quod in strato lascivitis causa est, quia libidinem per delicatos cibos et potus, et organicas melodias, et odores unguentorum in vobis fovetis.

Quintus vir fornicans est tactus, in cujus delectatione ipsius fornicationis delectabile consistit. Ezechiel. XVI, 25 et 26 : Divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti omnes fornicationes tuas : et fornicata es cum filiis aegypti, vicinis tuis, magnarum carnium: et muliplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.

Isti sunt quinque viri quibus in delectationem carnis abusa est mulier. Nunc autem quem habet et qui non est suus vir, est error vel haeresis in credendis : qui vir non est vir animae rationalis, cui, sicut dicunt Boetius et Damascenus, notitia veri et boni naturaliter inserta est. Hoc autem viro seducitur et abducitur ne redeat ad lumen veritatis. I Regum, xxv, 25 : Quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo. Isti ergo sunt viri quibus haec mulier est abusa secundum Augustini opinionem.

Et hoc est quod dicit:

" Hoc vere dixisti. "

Veritas enim cummendanda est in confessione. Ad Ephes. IV, 23 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo.

" Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.

Patres nostri in monte hoc adoraverunt : et vos dicitis quia Ierosolymis est locus ubi adorare oportet. "

Hic tangitur altior profectus mulieris : quia quem primo quemlibet de populo Judaeorum, et postea Dominum vocaverat, modo prophetam, quasi conscium secretorum cordium confitetur : et Christus ei per ordinationem cultus se ostendit legislatorem.

Unde haec particula habet tres paragraphos : in quorum primo ponitur de cultu quaestio mulieris : in secundo, de cultu ponitur solutio Domini : et in tertio, causa redditur solutionis.

Dicit ergo : " Domine, video. " Tria dicit: confessionem quaestionis, causam, et quaestionem.

Confessio est quod dicit : " Domine, video. " Hoc enim vidit per secretorum revelationem. " Ut video ", hoc est, ut signo conjicio, quia tu scis secreta hominum. Scivit enim quod prophetae secreta hominum etiam absentium per spiritum Dei cognoverunt. IV Regum, v, 26 : Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? Et, I Regum, IX, 15 : Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis.

" Propheta es tu, " hoc est, per Spiritum divinum conscius secretorum. Luc. XXIV, 19 : Qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Joan. VI, 14 : Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

" Patres nostri, etc. "

Ecce quaestionis fundamentum : quia patres nostri Patriarchae, qui tantae fuerunt auctoritatis quod facta eorum merito posteris deberent esse in exemplum, " in monte hoc, " hoc est, in montibus excelsis, et in hoc monte multi eorum " adoraverant, " sicut Abraham, Genes. XXII, 2 : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Exod. XXIV, 12 : Ascende ad me in montem, et esto ibi. Quidam tamen dicunt quod mons ille fuit mons Garisim, de quo, Deuter. XI, 13 et seq., dicitur quod in eo factae sunt benedictiones. Vel forte mons in quo obtulerunt Patriarchae sacrificia. Glossa tamen videtur generaliter exponere : " Quia patres in monte adoraverunt, templa adhuc non habentes (quod mulier credebat perpetuis temporibus observandum). "

" Et vos, " qui Judaei estis, " dicitis quia Ierosolymis, " apud vestram metropolim, " est locus ubi, " hoc est, in quo " oportet adorare, " ita quod alibi non valet adoratio. Ac si dicat mulier : Vos Judaei non sequimini auctoritatem Patriarcharum, qui tantae fuerunt dignitatis apud Deum quod eis Dominus apparuit, et eos in montibus adorare et offerre sacrificia praecepit. Genes. xxii, 2 : Offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravere tibi. Propter quod ipse mons, visionis divinae nomen accepit, sicut ibidem, v. 14, dicitur : In monte Dominus videbit. Genes. XIX, 17 : Nec stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Jerem. XXXI, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Psal. lxvii, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo, etc. Isa. ii, 2 : Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles: et fluent ad eum omnes gentes. Sic ergo auctoritate Patrum et Scripturae fidei, nos adoramus

in montibus, " et vos dicitis " : quasi diceret: Hoc mirum est, quod hoc ausi dicere estis, quod Ierosolymis est locus congruus ubi oportet ex jussu Domini adorare : cum lex nullum determinaverit locum, et ex quo lex non determinat, sed dicit pergendum esse ad locum quem elegerit Dominus : potius fuerit locus ille eligendus in monte hoc quam in civitate, ubi tumultus frequentantium impedit orationem : sicut et Elias, III Regum, XIX, 8, cum orare vellet, perrexit usque montem Dei Horeb.

Et attende, quod mulier haec putabat localem esse cultum Domini, et convenientiorem locum esse in monte quam alibi. Iudaei etiam carnales errorem quem habent non correxerunt : quia non ubique, sed locum congruum orationi dicatum putabant esse Ierosolymis. Unde Salomon in templo orandum dicebat . Daniel. VI, 10, Daniel contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, etc. Psal. cxxxvii, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Unde error fuit in hoc quod utrique, et Samaritani et Iudaei, localem Dei cultum existimabant: et hoc acceperunt, Genes, xxviii, 17, ubi Iacob dixit: Quam terribilis est locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pro Iudaeis est autem quod dicitur, Isa. lxiv, 11 : Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis. II Machab. iii, 9 et seq., videtur ex castigatione Heliodori, quod eo in loco vere sit quaedam Dei virtus. Nam ipse qui habet in caelis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad male faciendum percutit et perdit. Hos ergo errores ambos circa cultum corrigit Dominus ut verus Legislator et Dominus.